Le De republica : aspects structuraux

La structure en anneau du De republica

Pietas in patria

rep. 1 frg. 1 Powell ap. Nonius p. 426 Mercier = 5,16,7 Gatti et al. sic quoniam plura beneficia continet patria, et est antiquior parens quam is qui creauit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia.

rep. 6,16 sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae, cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est.

Optumae curae de salute patriae

rep. 1,2 usus autem eius [sc. uirtutis] est maximus ciuitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum quas isti in angulis personant reapse, non oratione, perfectio.

rep. 1,12 neque enim est ulla res in qua propius ad deorum numen uirtus accedat humana, quam ciuitatis aut condere nouas aut conseruare iam conditas.

rep. 6,29 hanc tu exerce optumis in rebus: sunt autem optumae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit.

Coetus hominum iure sociati

rep. 1,39 est igitur – inquit Africanus – res publica res populi; populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.

rep. 6,13 nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae ciuitates appellantur.

Gloria

rep. 1,26-27 quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit? aut diuturnum, qui cognouerit quid sit aeternum? aut gloriosum, qui uiderit quam parua sit terra, primum uniuersa, deinde ea pars eius quam homines incolant; quamque nos exiguae eius parti adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen uolitare et uagari latissime? (27.) […] quam est hic fortunatus putandus […] qui imperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa appetendos putet.

rep. 6,20 tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes?

rep. 6,22 quibus [sc. partibus] amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit.

rep. 6,23 propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.

rep. 6,25 quanti tandem est ista hominum gloria quae pertinere uix ad unius anni partem exiguam potest?

Le Somnium : la récompense post mortem réservée aux grands hommes politiques

rep. 6,13 nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae ciuitates appellantur; harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur.

rep. 6,16 ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem uides.

rep. 6,26 siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet.

rep. 6,29 sunt autem optumae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit.

Jed W. Atkins, «L'arument du De republica et le Songe de Scipion», Les Études philosophiques 99 (2011), 455-469.
Nicolas Lévi, La révélation finale à Rome. Cicéron, Ovide, Apulée, Paris, PUPS, 2014, 155-186 (ch. 4 «Le “Songe de Scipion” comme révélation finale : la place du Somnium dans l'économie du De republica»).

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *