Le Somnium : songe, vision ou fiction ?

Les classements des phénomènes oniriques

Artémidore somn. 1,1 ταύτῃ γὰρ ὄνειρος ἐνύπνιον διαφέρει, ᾗ συμβέβηκε τῷ μὲν εἶναι σημαντικῷ τῶν μελλόντων, τῷ δὲ τῶν ὄντων. […] ἔστι τοίνυν ἰδεῖν ταῦτα καθυποκειμένων ἤδη τῶν παθῶν οὐ πρόρρησιν ἔχοντα τῶν μελλόντων ἀλλ’ ὑπόμνησιν τῶν ὄντων. […] σαφὲς δὲ ἀπὸ τούτων ὅτι τῶν σωματικῶν ἃ μὲν δι’ ἔνδειαν ἃ δὲ διὰ περισσότητα ὁρᾶται, τῶν δ’ αὖ ψυχικῶν ἃ μὲν διὰ φόβον ἃ δὲ δι’ ἐλπίδα.

Artémidore somn. 1,2 ἔτι τῶν ὀνείρων οἱ μέν εἰσι θεωρηματικοὶ οἱ δὲ ἀλληγορικοί. καὶ θεωρηματικοὶ μὲν οἱ τῇ ἑαυτῶν θέᾳ προσεοικότες. […] ἀλληγορικοὶ δὲ οἱ δι’ ἄλλων ἄλλα σημαίνοντες, αἰνισσομένης ἐν αὐτοῖς φυσικῶς τι {καὶ} τῆς ψυχῆς.

Artémidore somn. 1,2 ἕπεται δὲ τούτοις τῷ μὲν ἐνυπνίῳ τῷ ἀσημάντῳ τὸ φάντασμα […], τῷ δὲ ὀνείρῳ ὅραμά τε καὶ χρηματισμός.

Macrobe somn. 1,3,2 omnium quae uidere sibi dormientes uidentur quinque sunt principales et diuersitates et nomina. aut enim est ὄνειρος secundum Graecos quod Latini somnium uocant, aut est ὅραμα quod uisio recte appellatur, aut est χρηματισμός quod oraculum nuncupatur, aut est ἐνύπνιον quod insomnium dicitur, aut est φάντασμα quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, uisum uocauit. (3.) ultima ex his duo cum uidentur, cura interpretationis indigna sunt, quia nihil diuinationis apportant, ἐνύπνιον dico et φάντασμα. (4.) est enim ἐνύπνιον quotiens cura oppressi animi corporisue siue fortunae, qualis uigilantem fatigauerat, talem se ingerit dormienti. […] (7.) φάντασμα uero, hoc est uisum, cum inter uigiliam et adultam quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula adhuc se uigilare aestimans qui dormire uix coepit aspicere uidetur irruentes in se uel passim uagantes formas a natura seu magnitudine seu specie discrepantes uariasque tempestates rerum uel laetas uel turbulentas. […] (8.) his duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium diuinationis instruimur. est oraculum quidem cum in somnis parens uel alia sancta grauisque persona seu sacerdos uel etiam deus aperte euenturum quid aut non euenturum, faciendum uitandumue denuntiat. (9.) uisio est autem cum id quis uidet quod eodem modo quo apparuerat eueniet. […] (10.) somnium prope uocatur quod tegit figuris et uelat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam significationem rei quae demonstratur.

La théorie des « résidus » de la veille

Cicéron diu. 2,128 naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse uacuus potest. is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in uisa uaria et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas uigilans gesserit aut cogitauerit; quarum perturbatione mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si alia falsa, alia uera, qua nota internoscantur scire sane uelim.

Cicéron diu. 2,139-140 hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per ses. itaque in eo et formae uersantur et actiones, et multa audiri, multa dici uidentur. (140.) haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa uariata uersantur, maxumeque reliquiae rerum earum mouentur in animis et agitantur, de quibus uigilantes aut cogitauimus aut egimus.

Aristote insom. 461ᵃ17-21 οὕτω καὶ ἐν τῷ καθεύδειν τὰ φαντάσματα καὶ αἱ ὑπόλοιποι κινήσεις αἱ συμβαίνουσαι ἀπὸ τῶν αἰσθημάτων […] ἀφανίζονται πάμπαν, ὁτὲ δὲ τεταραγμέναι φαίνονται αἱ ὄψεις καὶ τερατώδεις, καὶ οὐκ εἰρόμενα τὰ ἐνύπνια.

Aristote insom. 461ᵇ21-22 τούτων δὲ ἕκαστόν ἐστιν, ὥσπερ εἴρηται, ὑπόλειμμα τοῦ ἐν τῇ ἐνεργείᾳ αἰσθήματος.

Aristote diu. somn. 463ᵃ22-24 ὥσπερ γὰρ μέλλοντες πράττειν ἢ ἐν ταῖς πράξεσιν ὄντες ἢ πεπραχότες πολλάκις εὐθυονειρίᾳ ταύταις σύνεσμεν καὶ πράττομεν (αἴτιον δ’ ὅτι προωδοποιημένη τυγχάνει ἡ κίνησις ἀπὸ τῶν μεθ’ ἡμέραν ἀρχῶν), οὕτω πάλιν ἀναγκαῖον καὶ τὰς καθ’ ὕπνον κινήσεις πολλάκις ἀρχὰς εἶναι τῶν μεθ’ ἡμέραν πράξεων.

Deux songes dans l’œuvre de Cicéron

L’apparition de Marius en avril 58

Cicéron diu. 1,59 audiui equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narrauit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in uilla quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis uigilasses, ad lucem denique arte et grauiter dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret, tamen silentium fieri iussisse <se> neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narrauisse: uisum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cumque tu te patria ui pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum uisum somnio delectari.

Cicéron diu. 2,140-141 ut mihi temporibus illis multum in animo Marius uersabatur recordanti quam ille grauem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. hanc credo causam de illo somniandi fuisse. tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum uisus emersus e flumine. inerant enim in utriusque nostrum animis uigilantium cogitationum uestigia. at quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego uehebar, mecum una demersus rursus apparuit. (141.) an tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? […] mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.

Le songe de Scipion Émilien

Cicéron rep. 6,10 post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. deinde ut cubitum discessimus, me et de uia, et qui ad multam noctem uigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. hic mihi (credo equidem ex hoc quod eramus locuti: fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnoui equidem cohorrui, sed ille: “ades – inquit – animo et omitte timorem, Scipio, et quae dicam trade memoriae”.

Cicéron Lael. 14 quod idem Scipioni uidebatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaeuola, mecum uenisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de inmortalitate animorum, quae se in quiete per uisum ex Africano audisse dicebat.

Le modèle d’Ennius

Cicéron ac. 2,88 cum experrectus esset Ennius non diceret se uidisse Homerum sed uisum esse […] nisi uero Ennium non putamus ita totum illud audiuisse “o pietas animi” [ann. 8 Vahlen² = 4 Skutsch], si modo id somniauit, ut si uigilans audiret. experrectus enim potuit illa uisa putare, ut erant, et somnia; dormienti uero aeque ac uigilanti probabantur.

Lucrèce 1,112-126
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci uisat uastasque lacunas
an pecudes alias diuinitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit uersibus edens,
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.

Ennius ann. frg. 5-6 Vahlen = 2-3 Skutsch ap. Fronton ad M. Caes. 4,12,4 ; Cicéron ac. 2,51
… somno leni placidoque reuinctus
… uisus Homerus adesse poeta.

Ennius ann. 211-212 Vahlen² = 218-219 Skutsch ap. Festus 432,27-30 Lindsay (Paul Diacre 433,4-5 L.)
nec quisquam sophiam, sapientia quae perhibetur,

in somnis uidit prius quam sam discere coepit.

Les critiques au mythe d’Er et l’approche sceptique de Cicéron

Cicéron rep. 1,15 sed ego, Tubero (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae uix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere uideatur aut tractare plane manu. quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad uitam hominum adtinere dixerit.

Cicéron rep. frg. 6,3 Ziegler ap. Favonius Eulogius 13,1 van Weddingen
imitatione Platonis Cicero de re publica scribens locum etiam de Eris Pamphyli reditu in uitam, qui ut ait rogo impositus reuixisset, multaque de inferis secreta narrasset non fabulosa ut ille assimulatione commentus est, sed sollertis somnii rationabili quadam imaginatione composuit, uidelicet scite significans haec quae de animae immortalitate dicerentur caeloque somniantium [<nec> somniantium perperam add. edd. ?] philosophorum esse commenta, nec fabulas incredibiles quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.

Cicéron rep. frg. 6,7 Ziegler ap. Macrobe Somn. 1,1,9 ac priusquam somnii uerba consulimus, enodandum nobis est, a quo genere hominum Tullius memoret uel irrisam Platonis fabulam uel ne sibi idem eueniat non uereri.

Cicéron rep. frg. 6.4 Ziegler ap. Saint Augustin ciu. 22,28
quod quidem [sc. de mortuorum resurrectione] sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum [sc. Platonem] lusisse potius quam quod id uerum esset adfirmet dicere uoluisse.

Fabio STOK, « Un viaggio lungo un sogno », ID., Cicerone. Il sogno di Scipione, Venezia 1993, 9-34.
Fabio STOK, « Cicerone e la politica del sogno », E. Scioli – C. Walde éds., Sub imagine somni: Nighttime Phenomena in Greco-Roman Culture, Pisa 2010, 103-117.

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *