Chapitre 6 : l’arrivée de Fièvre

(1.) et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. “iste – inquit – mera mendacia narrat. ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Marci [marci Roncali : Munatii Waltz, Eden : Planci Ronconi] municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, {Lugudunenses} scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.” (2.) excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *