Chapitre 9 : les discours de Janus et de Diespiter

(1.) tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus, <non licere> sententiam dicere nec disputare. “ego – inquit – p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscumque est, quid de nobis existimauit?” (2.) illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω [Il. 1,343 ; 3,109 ; 18,250 ; Od. 24,452]. is multa diserte, quod in foro uiuat, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. (3.) multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. “olim – inquit – magna res erat deum fieri: iam fabam mimum fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν [Il. 6,142] aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα [Il. 2,548 ; 8,486 ; 20,226 ; Od. 3,3 ; 4,229 ; 5,463 ; 7,332 ; 9,357 ; 11,309 ; 12,386 ; 13,354 ; 19,593]. qui contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit, eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet.”
(4.) proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat; ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec uerba: (5.) “cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine contingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit feruentia rapa uorare, censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit ita uti ante eum qui{s} optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam.” (6.) uariae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: “noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.”

Le topos de l’assemblée des dieux, entre satire et épopée

Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…

Le modèle sénatorial

Virgile Aen. 10,116-117
hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *