Chapitres 10-11 : le discours d’Auguste

Exordium

(1.) tunc diuus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae et summa facundia disseruit: “ego – inquit — p.c., uos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me uerbum fecisse: semper meum negotium ago; sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem grauiorem pudor facit, continere. (2.) in hoc terra marique pacem peperi? ideo ciuilia bella compescui? ideo legibus urbem fundaui, operibus ornaui, ut… quid dicam, p.c., non inuenio: omnia infra indignationem uerba sunt. confugiendum est itaque ad Messalae Coruini, disertissimi uiri, illam sententiam: «pudet imperii» [ORF4 n° 176 test. 4].

Narratio

(3.) hic, p.c., qui uobis non posse uidetur muscam excitare, tam facile homines occidebat quam canis adsīdit. sed quid ego de tot ac talibus uiris dicam? non uacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si sura mea Graece nescit, ego scio: ἔγγιον γόνυ κνήμης. (4.) iste quem uidetis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame, unum abnepotem L. Silanum: uideris, Iuppiter, an in causa mala; certe in tua, si aequos futurus es. dic mihi, diue Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? hoc ubi fieri solet? in caelo non fit. (11.1.) ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem

 ῥῖψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο [Il. 1,591].

et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? tu Messalinam, cuius aeque auunculus maior eram quam tuus, occidisti. “nescio” inquis. di tibi male faciant: adeo istuc turpius est quod nescisti quam quod occidisti. (2.) C. Caesarem non desiit mortuum persequi. occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium uetuit Magnum uocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, †tristionias assarionem†, nobiles tamen, Crassum uero tam fatuum ut etiam regnare posset.

Argumentatio

(3.) hunc nunc deum facere uultis? uidete corpus eius dis iratis natum. ad summam, tria uerba cito dicat et seruum me ducat. (4.) hunc deum quis colet? quis credet? dum tales deos facitis, nemo uos deos esse credet. summa rei, p.c., si honeste inter uos gessi, si nulli clarius respondi, uindicate iniurias meas. ego pro sententia mea hoc censeo – atque ita ex tabella recitauit –:

Conclusio

(5.) ‘quandoquidem diuus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ouo ouum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum seuere animaduerti nec illi rerum iudicandarum uacationem dari eumque quam primum exportari et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium’.” (6.) pedibus in hanc sententiam itum est. nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos a caelo

«unde negant redire quemquam» [Catulle 3,12].

S. Wolf, Die Augustusrede in Senecas Apocolocyntosis, Königstein–Taunus 1986.

Tableau généalogique

L’éloquence d’Auguste

  • Auguste test. 1 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Tac. ann. 13,3,2 Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit.
  • Auguste test. 3 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Suet. Aug. 86 genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et “reconditorum uerborum – ut ipse dicit – fetoribus”; praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam.
  • Auguste frg. 53 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Suet. Aug. 87,1 cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, “ad kal(endas) Graecas soluturos” ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint, “contenti simus hoc Catone”.
  • Auguste frg. 23 Malcovati5 (= De Biasi–Ferrero) ap. Quint. inst. 1,6,1 Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον.

 


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *