Chapitre 12 : les laudes Claudii

(1.) dum descendunt per uiam Sacram, interrogat Mercurius, quid sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus conuentus, ut etiam Claudius audire posset. (2.) omnes laeti, hilares: populus R. ambulabat tamquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tamquam qui tum maxime reuiuiscerent. ex his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: “dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt.” (3.) Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. ingenti enim μεγάλωι χορικῶι nenia cantabatur anapaestis:
fundite fletus,
 edite planctus,
resonet tristi
 clamore forum:
cecidit pulchre
 cordatus homo,
quo non alius
fuit in toto
fortior orbe.
ille citato
 uincere cursu
poterat celeris,
 ille rebelles
fundere Parthos 
leuibusque sequi
Persida telis,
 certaque manu
tendere neruum, 
qui praecipites
uulnere paruo 
figeret hostes
pictaque Medi
terga fugacis.
ille Britannos 
ultra noti
litora ponti
et caeruleos
 scuta Brigantas
dare Romuleis 
colla catenis
iussit et ipsum
 noua Romanae
iura securis 
tremere Oceanum.
deflete uirum,
 quo non alius
potuit citius
 discere causas,
una tantum
 parte audita,
saepe neutra.
 quis nunc iudex
toto lites
 audiet anno?
tibi iam cedet
 sede relicta,
qui dat populo
 iura silenti,
Cretaea tenens 
oppida centum.
caedite maestis
 pectora palmis,
o causidici,
 uenale genus,
uosque poetae 
lugete noui,
uosque in primis
 qui concusso
magna parastis 
lucra fritillo.
v.1: cf. Tro. 130-133 [Hécube] uertite planctus … fundite fletus … [chœur] accipe… planctus, accipe fletus.
v.2: cf. Herc. f. 1108 resonet maesto clamore chaos.
v.3: cf. apocol. 8,1 nec cor nec caput habet.
v. 5: cf. apocol. 6,1 quae cum illo tot annis uixi.
v.6-7: cf. apocol. 1,2 non passibus aequis ; 5,2 pedem dextrum trahere.
v.9: cf. apocol. 6,2 illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae; Herc. f. 1128 missum [sc. telum] certa librare manu.
v.13-14 et 18: CIL XIII 1668, col. 1,40 : uereor ne nimio insolentior esse uidear et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra Oceanum.
v.20: cf. apocol. 10,4 quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti?
v. 23: cf. apocol. 7,4 ego eram qui Tib<ur>i ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto.
v.29 apocol. 2,3 non quiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere.

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *