Chapitre 13 : Claude aux Enfers

(1.) delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat diutius spectare. inicit illi manum Talthybius deorum {nuntius} et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per campum Martium, et inter Tiberim et uiam Tectam descendit ad inferos. (2.) antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et uenienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: “quid di ad homines?” “celerius! – inquit Mercurius – et uenire nos nuntia”. (3.) dicto citius Narcissus euolat. omnia procliuia sunt, facile descenditur. itaque quamuis podagricus esset, momento temporis peruenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus uel, ut ait Horatius,

«belua centiceps» [carm. 2,13,34].

pusillum perturbatur – subalbam canem in deliciis habere adsueuerat – ut illum uidit canem nigrum, uillosum, sane non quem uelis tibi in tenebris occurrere, et magna uoce “Claudius – inquit – ueniet.” (4.) cum plausu procedunt cantantes “εὑρήκαμεν συγχαίρωμεν”. hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M. Heluius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius, equ<it>es R., quos Narcissus duci iusserat. medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. (5.) ad Messalinam – cito rumor percrebuit Claudium uenisse – conuolant primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Ampheus †pherona otus†, quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat. deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio. deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares. nouissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei. et agmine facto Claudio occurrunt. (6.) quos cum uidisset Claudius, exclamat “πάντα φίλων πλήρη! quomodo huc uenistis uos?” tum Pedo Pompeius: “quid dicis, homo crudelissime? quaeris quomodo? quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? in ius eamus: ego tibi hic s{t}ellas ostendam.”

13,2: cf. Souda s.v. Σαλούστιος φιλόσοφος (Σ 63) τῷ δὲ Παμπρεπίῳ μέγιστον ἤδη δυναμένῳ ἐντυχών, ἐπειδὴ ἐκεῖνος ὡραϊζόμενος, τί θεοὶ πρὸς ἀνθρώπους, ἔφη [sc. Σαλούστιος]• τίς δέ, ἔφη, οὐκ οἶδεν, ὡς οὔτ’ ἐγὼ πώποτε θεὸς ἐγενόμην οὔτε σὺ ἄνθρωπος.
13,4: cf. apocol. 4,2 χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.
13,6: cf. Talès (frg. A 22 Diels–Kranz), Héraclite (test. 1,7 Diano), Diogène cynique (ap. Diog. Laër. 6,37), Épictète diss. 3,24,11 πάντα δὲ φίλων μεστά, πρῶτα μὲν θεῶν, εἶτα καὶ ἀνθρώπων φύσει πρὸς ἀλλήλους ᾠκειωμένων

Le topos de la νέκυια

apocol. 13,3 cf. Virgile Aen. 6,125-129
… sate sanguine diuum,
Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno:
noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
hoc opus, hic labor est.

apocol. 13,4 cf. Virgile Aen. 6,426-427
continuo auditae uoces uagitus et ingens
infantumque animae flentes, in limine primo…

La polémique contre les cultes mystériques

Sénèque phil. frg. 69 Vottero ap. Aug. ciu. 6,10,2 iam illa quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat [sc. Seneca] et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab irridentibus aut furentibus fieri? nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille atque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: « huic tamen – inquit – furori certum tempus est; tolerabile est semel anno insanire ».

 


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *