Chapitres 14b-15 : le double verdict

(14.4.) non placuit ulli ex ueteribus missionem dari, ne uel Claudius umquam simile speraret. placuit nouam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis spe<cie>m sine effectu. tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.

(15.1.) nam quotiens missurus erat resonante fritillo,
utraque subducto fugiebat tessera fundo.
cumque recollectos auderet mittere talos,
lusuro similis semper semperque petenti,
decepere fidem: refugit digitosque per ipsos
fallax adsiduo dilabitur alea furto.
sic, cum iam summi tanguntur culmina montis,
inrita Sisyphio uoluuntur pondera collo.

(2.) apparuit subito C. Caesar et petere illum in seruitutem coepit, producere testes, qui illum uiderant ab illo flagris, ferulis, colaphis uapulantem. adiudicatur C. Caesari. Caesar illum Aeaco donat. is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.

15.1 v.4: cf. cf. Od. 11,608 ἀιεὶ βαλέοντι ἐοικὠς [sc. Ἡρακλῆς]; Virgile Aen. 6,602-603 super atra silex iam iam lapsura cadentique | imminet adsimilis.
G. Binder, «Der Sklave Claudius. Senecas Apocolocyntosis und ihr Kömodien-Finale», Der altsprachliche Unterricht 34, 1991, 54-67.
G. Moretti, «I difetti fisici di Claudio (apoc. 5,2-3) e la seconda pena del contrappasso (apoc. 15,2): Claudio fra tradizione biografica e tradizione menippea», in : Gli Annei. Una famiglia nella storia e nella cultura di Roma imperiale, éd. I. Gualandri – G. Mazzoli, Como 2003, 141-151.

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *