Les premiers livres à Rome, entre mythe et réalité

Les premiers supports

Varron GRF 297 ap. Plin. nat. 13,68-70
nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas uitae constet, certe memoria. (69.) et hanc Alexandri Magni uictoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis uoluminibus, mox et priuata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora inuenimus apud Homerum, illo uero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, (70.) si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique uelifico nauigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.

Servius Aen. 11,554 liber dicitur interior corticis pars, quae ligno cohaeret. alibi [sc. ecl. 10,67] alta liber aret in ulmo. unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae uel membranae de libris arborum uolumina fiebant, id est conpaginabantur.

Ulpien dig. 32,52 pr. librorum appellatione continentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum.

Les livres de Numa

Varron GRF 297 ap. Plin. nat. 13,84-87
ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina [hist. 37 Peter² = 40 Chassignet = 35 Cornell], uetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnauit, situs fuisset. (85.) in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio <T>amphilo cos., ad quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi durauerint – quapropter in re tanta ipsius Heminae uerba ponam: (86.) «mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca euinctum candelis quoquouersus. in eo lapide insuper libros insitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae» – eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. (87.) hoc idem tradit Piso censorius [Calpurnius Piso Frugi hist. 11 Peter² = 13 Chassignet = 14 Cornell] primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus [hist. 3 Peter² = 7 Chassignet = 3 Cornell] tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum VII [VI D, sexto E : frg. 6,3 Mirsch], Antias [hist. 8 Peter² = 9b Chassignet = 9a Cornell] secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem [hist. 15 Peter² = 16 Chassignet = 58 Cornell] tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.

Valérius Antias hist. 7 Peter² = 9a Chassignet = 9b Cornell ap. Plut. Numa 22,6
οἱ δὲ περὶ Ἀντίαν ἱστοροῦσι δώδεκα μὲν εἶναι βίβλους ἱεροφαντικάς, δώδεκα δὲ ἄλλας Ἑλληνικὰς φιλοσόφους τὰς εἰς τὴν σορὸν συντεθείσας.

Tite-Live 40,29,3-14
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores {agri} altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. (4.) litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. (5.) eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. (6.) in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. (7.) septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. (8.) adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, uulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. (9.) primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: (10.) et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. (11.) lectis rerum summis cum animaduertisset pleraque dissoluendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: <id> integra sua gratia eum facturum. (12.) scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi seruarique non oportere. (13.) senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, domino soluendum esse. id scriba non accepit. (14.) libri in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

Plutarque Numa 22,2-5
ζηλωτὸν δὲ αὐτοῦ καὶ τῷ τάφῳ τὸν βίον ἐποίησαν οἵ τε σύμμαχοι καὶ φίλοι δῆμοι, συνελθόντες ἐπὶ τὰς ταφὰς ἅμα δημοσίαις ἐπιφοραῖς καὶ στεφάνοις, οἵ τε πατρίκιοι τὸ λέχος ἀράμενοι, καὶ συμπαρόντες οἱ τῶν θεῶν ἱερεῖς καὶ παραπέμποντες, ὁ δ’ ἄλλος ὅμιλος ἀναμεμιγμένων καὶ γυναικῶν καὶ παίδων οὐχ ὡς βασιλέως ταφαῖς γηραιοῦ παρόντες, ἀλλ’ ὥς τινα τῶν φιλτάτων ἕκαστος ἐν ἀκμῇ βίου ποθούμενον θάπτων, μετ’ οἰμωγῆς καὶ κλαυθμῶν ἑπόμενοι. (2.) πυρὶ μὲν οὖν οὐκ ἔδοσαν τὸν νεκρὸν αὐτοῦ κωλύσαντος, ὡς λέγεται, δύο δὲ ποιησάμενοι λιθίνας σοροὺς ὑπὸ τὸ Ἰάνοκλον ἔθηκαν, τὴν μὲν ἑτέραν ἔχουσαν τὸ σῶμα, τὴν δὲ ἑτέραν τὰς ἱερὰς βίβλους ἃς ἐγράψατο μὲν αὐτός, ὥσπερ οἱ τῶν Ἑλλήνων νομοθέται τοὺς κύρβεις, ἐκδιδάξας δὲ τοὺς ἱερεῖς ἔτι ζῶν τὰ γεγραμμένα καὶ πάντων ἕξιν τε καὶ γνώμην ἐνεργασάμενος αὐτοῖς, ἐκέλευσε συνταφῆναι μετὰ τοῦ σώματος, ὡς οὐ καλῶς ἐν ἀψύχοις γράμμασι φρουρουμένων τῶν ἀπορρήτων. (3.) ᾧ λογισμῷ φασι μηδὲ τοὺς Πυθαγορικοὺς εἰς γραφὴν κατατίθεσθαι τὰ συντάγματα, μνήμην δὲ καὶ παίδευσιν αὐτῶν ἄγραφον ἐμποιεῖν τοῖς ἀξίοις. καὶ τῆς γε περὶ τὰς ἀπόρους καὶ ἀρρήτους λεγομένας ἐν γεωμετρίᾳ μεθόδους πραγματείας πρός τινα τῶν ἀναξίων ἐκδοθείσης, ἔφασαν ἐπισημαίνειν τὸ δαιμόνιον μεγάλῳ τινὶ καὶ κοινῷ κακῷ τὴν γεγενημένην παρανομίαν καὶ ἀσέβειαν ἐπεξερχόμενον. (4.) ὥστε συγγνώμην ἔχειν πολλὴν τοῖς εἰς τὸ αὐτὸ Πυθαγόρᾳ Νομᾶν φιλοτιμουμένοις συνάγειν ἐπὶ τοσαύταις ὁμοιότησιν. οἱ δὲ περὶ Ἀντίαν ἱστοροῦσι δώδεκα μὲν εἶναι βίβλους ἱεροφαντικάς, δώδεκα δὲ ἄλλας Ἑλληνικὰς φιλοσόφους τὰς εἰς τὴν σορὸν συντεθείσας. τετρακοσίων δέ που διαγενομένων ἐτῶν ὕπατοι μὲν ἦσαν Πόπλιος Κορνήλιος καὶ Μάρκος Βαίβιος• ὄμβρων δὲ μεγάλων ἐπιπεσόντων καὶ χώματος περιρραγέντος ἐξέωσε τὰς σοροὺς τὸ ῥεῦμα• (5.) καὶ τῶν ἐπιθημάτων ἀποπεσόντων ἡ μὲν ἑτέρα κενὴ παντάπασιν ὤφθη καὶ μέρος οὐδὲν οὐδὲ λείψανον ἔχουσα τοῦ σώματος, ἐν δὲ τῇ ἑτέρᾳ τῶν γραμμάτων εὑρεθέντων ἀναγνῶναι μὲν αὐτὰ λέγεται Πετίλιος στρατηγῶν τότε, πρὸς δὲ τὴν σύγκλητον κομίσαι, μὴ δοκεῖν αὐτῷ θεμιτὸν εἶναι λέγων μηδὲ ὅσιον ἔκπυστα πολλοῖς τὰ γεγραμμένα γενέσθαι• διὸ καὶ κομισθείσας εἰς τὸ Κομίτιον τὰς βίβλους κατακαῆναι.

L’origine des annales

Servius Danielis Aen. 1,373 ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueuerat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros ueteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt.

Macrobe Sat. 3,2,17 (ad Aen. 1,373) pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant et quidem maximos quasi a pontificibus maximis factos.

Tite-Live 1,32,2 longe antiquissimum ratus [sc. Ancus Marcus] sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet.

ann. Pont. frg. 8 Chassignet = 5 Cornell ap. Cic. rep. 1,25 id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam

Nonis Iunis soli luna obstitit et nox [Ennius ann. 153 Skutsch].

atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum uidemus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, uirtus tamen in caelum dicitur sustulisse.

Caton orig. 4,1 Chassignet = frg. 80 Cornell ap. Gell. 2,28,6 non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.

ann. Pont. frg. 4 Chassignet = 2 Cornell ap. [Aur. Vict.] orig. 17,5 eiusdem [sc. Siluii] posteri omnes cognomento Siluii usque ad conditam Romam Albae regnauerunt, ut est scriptum annalium Pontificalium libro quarto.

ann. Pont. frg. 5 Chassignet = 3 Cornell ap. [Aur. Vict.] orig. 18,3 qui [sc. Aremulus Siluius] tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est annalium libro quarto et epitomarum Pisonis secundo.

Cicéron de orat. 2,52-53 erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus efferebatque [cf. Liv. elata : referebatque Lambinus, edd.] in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur. hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio – modo enim huc ista sunt importata – et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse breuitatem.

RÉFÉRENCES BIBLIOGRAPHIQUES
Pour tous les textes cités, cf. le commentaire de T.J. CORNELL, The Fragments of the Roman Historians, vol.3, Oxford 2013, ad loc.


Citer ce billet
Alessandro Garcea (2017, 17 novembre). Les premiers livres à Rome, entre mythe et réalité. LL-HdT. Consulté le 19 avril 2024, à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzc7

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.