Archives pour la catégorie Billets

Chapitre 7 : Hercule tragique et Claude

(1.) tum Hercules: “audi me – inquit – tu desine fatuari. uenisti huc, ubi mures ferrum rodunt. citius mihi uerum, ne tibi alogias excutiam.” et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:

(2.) “exprome propere sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus stipite ad terram accidas:
haec claua reges saepe mactauit feros.
quid nunc profatu uocis incerto sonas?
quae patria, quae gens mobile eduxit caput?
edissere. equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari
Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus,
uidi duobus imminens fluuiis iugum,
quod Phoebus ortu semper obuerso uidet,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit
Ararque, dubitans quo suos cursus agat,
tacitus quietis adluit ripas uadis.
estne illa tellus spiritus altrix tui?”

v.2: cf. Herc. f. 1296 hoc en peremptus spiculo cecidit puer.
v.3: cf. Herc. f. 922-924 … uictima haut ulla amplior | potest magisque opima mactari Ioui, | quam rex iniquus.
v.3: cf. Herc. f. 518-519 impiam regis feri [sc. Lycos] | compesce dextram!
v.11-13: Herc. f. 711-716 a fonte discors manat hinc uno latex, | alter quieto similis (hunc iurant dei) | tacente sacram deuehens fluuio Styga; | at hic tumultu rapitur ingenti ferox | et saxa fluctu uoluit Acheron inuius | renauigari.
v.13: Herc. f. 680 placido quieta labitur Lethe uado.

(3.) haec satis animose et fortiter. nihilo minus mentis suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. (4.) itaque, quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: “ego te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. (5.) tu scis quantum illic miseriarum contulerim, cum causidicos audirem diem et noctem. in quod si incidisses, ualde fortis licet tibi uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. sed quoniam uolo *”.

L’iconographie d’Hercule “lyonnais”

Cf. Joëlle Burnouf, Catherine Bellon, Jean-Michel Martin et al. , Les textes antiques sur la fondation et sur la topographie de Lugdunum, in : Christian Goudineau éd., Aux origines de Lyon, Lyon 2016.

Pierre Flobert, "Lugudunum: une étymologie gauloise de l'empereur Claude (Sen. Apoc. VII,2, v. 9-10)", REL 46 (1968), 264-280 = Id., Grammaire comparée et variété du latin, Genève 2014, 566-581.

Chapitre 6 : l’arrivée de Fièvre

(1.) et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. “iste – inquit – mera mendacia narrat. ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Marci [marci Roncali : Munatii Waltz, Eden : Planci Ronconi] municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, {Lugudunenses} scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.” (2.) excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.

Chapitre 5 : Hercule comique et le dialogue homérisant

(1.) quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. scitis enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliuiscitur. In caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit. (2.) nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem dextrum trahere. quaesisse se cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. (3.) tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererrauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et explorare quorum hominum esset. tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. (4.) diligentius intuenti uisus est quasi homo. accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:

τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν, ποίη [πόθι τοι codd. Od.] πόλις ἠδὲ τοκῆες; [Od. 1,170…].

Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico uersu Caesarem se esse significans ait:

Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν [Od. 9,39].

erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus:

 ἔνθα δ’ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ’ αὐτούς [Od. 9,40].

La présence d’Homère dans la diatribe et la satire ménippée

Lucien Pisc. 3

[ΠΛΑΤΩΝ] ἄραρεν· οὐκ ἂν ἀφεθείης ἔτι. ὁρᾷς δὲ δὴ καὶ τὸν Ὅμηρον ἅ φησιν,

ὡς οὐκ ἔστι λέουσι καὶ ἀνδράσιν ὅρκια πιστά [Il. 22,262].

[ΠΑΡΡΗΣΙΑΔΗΣ] καὶ μὴν καθ’ Ὅμηρον ὑμᾶς καὶ αὐτὸς ἱκετεύσω· αἰδέσεσθε γὰρ ἴσως τὰ ἔπη καὶ οὐ παρόψεσθε ῥαψῳδήσαντά με·

ζωγρεῖτ’ οὐ κακὸν ἄνδρα καὶ ἄξια δέχθε ἄποινα,
χαλκόν τε χρυσόν τε, τὰ δὴ φιλέουσι σοφοί περ [Il. 6,46. 48; 20,65].

[ΠΛΑΤΩΝ] ἀλλ’ οὐδὲ ἡμεῖς ἀπορήσομεν πρὸς σὲ Ὁμηρικῆς ἀντιλογίας. ἄκουε γοῦν·

μὴ δή μοι φύξιν γε, κακηγόρε, βάλλεο θυμῷ
χρυσόν περ λέξας, ἐπεὶ ἵκεο χεῖρας ἐς ἀμάς [Il. 10,447-448].

[ΠΑΡΡΗΣΙΑΔΗΣ] οἴμοι τῶν κακῶν. ὁ μὲν Ὅμηρος ἡμῖν ἄπρακτος, ἡ μεγίστη ἐλπίς. ἐπὶ τὸν Εὐριπίδην δή μοι καταφευκτέον· τάχα γὰρ ἂν ἐκεῖνος σώσειέ με.

μὴ κτεῖνε· τὸν ἱκέτην γὰρ οὐ θέμις κτανεῖν [Euripide frg. 937 Kannicht].

[ΠΛΑΤΩΝ] τί δέ; οὐχὶ κἀκεῖνα Εὐριπίδου ἐστίν,

οὐ δεινὰ πάσχειν δεινὰ τοὺς εἰργασμένους; [Euripide Or. 413]

[ΠΑΡΡΗΣΙΑΔΗΣ] νῦν οὖν ἕκατι ῥημάτων κτενεῖτέ με; [Euripide frg. 938 Kannicht]

[ΠΛΑΤΩΝ] νὴ Δία· φησὶ γοῦν ἐκεῖνος αὐτός,

ἀχαλίνων στομάτων
ἀνόμου τ’ ἀφροσύνας
τὸ τέλος δυστυχία [Euripide Bacch. 386-388].

Lucien Symp. 12

ἅμα οὖν ταῦτα ὁ Κλεόδημος εἰρήκει καὶ ἐπεισέπαισεν ὁ Κυνικὸς Ἀλκιδάμας ἄκλητος, ἐκεῖνο τὸ κοινὸν ἐπιχαριεντισάμενος, “τὸν Μενέλαον αὐτόματον ἥκοντα” [Il. 2,408]. τοῖς μὲν οὖν πολλοῖς ἀναίσχυντα ἐδόκει πεποιηκέναι καὶ ὑπέκρουον τὰ προχειρότατα, ὁ μὲν τὸ “Ἀφραίνεις Μενέλαε” [Il. 7,109], ὁ δ’

άλλ’ οὐκ Ἀτρεΐδῃ Ἀγαμέμνονι ἥνδανε θυμῷ [Il. 1,24],

καὶ <ἄλλοι> ἄλλα πρὸς τὸν καιρὸν εὔστοχα καὶ χαρίεντα ὑποτονθορύζοντες· ἐς μέντοι τὸ φανερὸν οὐδεὶς ἐτόλμα λέγειν· ἐδεδοίκεσαν γὰρ τὸν Ἀλκιδάμαντα, “βοὴν ἀγαθὸν” [cf. Il. 2,408] ἀτεχνῶς ὄντα καὶ κρακτικώτατον κυνῶν ἁπάντων, παρ’ ὃ καὶ ἀμείνων ἐδόκει καὶ φοβερώτατος ἦν ἅπασιν.

Bion de Borysthène frg. 1a Kindstrand ap. Diog. Laert. 4,46-47

Βίων τὸ μὲν γένος ἦν Βορυσθενίτης, ὧντινων δὲ γονέων καὶ ἀφ’ οἵων πραγμάτων ἧξεν ἐπὶ φιλοσοφίαν, αὐτὸς Ἀντιγόνῳ διασαφεῖ. ἐρομένου γὰρ αὐτὸν

τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν; πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες; [Od. 1,170…]

αἰσθόμενος ὅτι προδιαβέβληται, φησὶ πρὸς αὐτόν· “ἐμοὶ ὁ πατὴρ μὲν ἦν ἀπελεύθερος, τῷ ἀγκῶνι ἀπομυσσόμενος – διεδήλου δὲ τὸν ταριχέμπορον – γένος Βορυσθενίτης, ἔχων οὐ πρόσωπον, ἀλλὰ συγγραφὴν ἐπὶ τοῦ προσώπου, τῆς τοῦ δεσπότου πικρίας σύμβολον· μήτηρ δὲ οἵαν ὁ τοιοῦτος ἂν γήμαι, ἀπ’ οἰκήματος. ἔπειτα ὁ πατὴρ παρατελωνησάμενός τι πανοίκιος ἐπράθη μεθ’ ἡμῶν. καί με ἀγοράζει τις ῥήτωρ νεώτερον ὄντα καὶ εὔχαριν· (47.) ὃς καὶ ἀποθνήσκων κατέλιπέ μοι πάντα. κἀγὼ κατακαύσας αὐτοῦ τὰ συγγράμματα καὶ πάντα συγξύσας Ἀθήναζε ἦλθον καὶ ἐφιλοσόφησα.

ταύτης τοι γενεῆς τε καὶ αἵματος εὔχομαι εἶναι [Il. 6,211].

Lucien Icar. 23

ὁ δὲ Ζεὺς μάλα φοβερῶς, δριμύ τε καὶ τιτανῶδες εἰς ἐμὲ ἀπιδών, φησί

τίς πόθεν εἶς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες; [Od. 1,170]

ἐγὼ δὲ ὡς τοῦτ’ ἤκουσα, μικροῦ μὲν ἐξέθανον ὑπὸ τοῦ δέους, εἱστήκειν δὲ ὅμως ἀχανὴς καὶ ὑπὸ τῆς μεγαλοφωνίας ἐμβεβροντημένος. χρόνῳ δ’ ἐμαυτὸν ἀναλαβὼν ἅπαντα διηγούμην σαφῶς ἄνωθεν ἀρξάμενος.

Aulu-Gelle 1,2,7-12

lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus uerbis Epictetus seuere simul et festiuiter seiunxit atque diuisit a uero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, uolgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque uerborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:
(8.) — εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. — ἄκουε.

Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν [Od. 9,39].

(9.) τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. (10.) — πόθεν οἶδας; — Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης; (11.) — βεβασάνικας οὖν <τι> αὐτῶν καὶ δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι; δείκνυε, πῶς εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζεσθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσῃς; ἄν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπῃ· “λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρῴην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι, μή τι κακίας μετέχον;” οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; “τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν παίζεις.” (12.) ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον * * * [Épictète diss. 2,19,12-17].

Épictète diss. 3,22,92

πάλιν Ἀλεξάνδρῳ ἐπιστάντι αὐτῷ [sc. Διογένῃ] κοιμωμένῳ καὶ εἰπόντι

οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα [Il. 2,24]

ἔνυπνος ἔτι ὢν ἀπήντησεν

ᾧ λαοί τ’ ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλεν [Il. 2,25].

Claude : empereur érudit

Œuvres

Claude FRHist n° 75 test. 1-2 ap. Suet. Claud. 41,1-42,2 historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est. et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret. (2.) in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem. initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia. prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. (3.) composuit et de uita sua octo uolumina, magis inepte quam ineleganter; item Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros satis eruditam. nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum. (42.1.) nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni professus. cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: “cum utroque – inquit – sermone nostro sis paratus”; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit. multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus. quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:
ἄνδρ’ ἀπαμύνασθαι, ὅτε τις πρότερος χαλεπήνῃ [Il. 24,369; Od. 16,72; 21,133].
(2.) denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo. quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine <nouum>; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.

Suétone Claud. 33,2 aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.

Discours officiels

De aetate recuperatorum et de accusatoribus coercendis (papyrus P 8507 = BGU II 611 = ChLA X 418)
De iure honorum Gallis dando (CIL xiii 1668 = ILS 212)

Le responsum aux Alexandrins de 41 p.C. : P. Lond. 1912

Henry Bardon, Les Empereurs et les lettres latines d'Auguste à Hadrien, Paris 1940, 125-161.
Y. Burnand, Y. Le Bohec et J.-P. Martin éds., Claude de Lyon, Empereur romain. Actes du colloque Paris - Nancy - Lyon, novembre 1992, Paris 1998.
Eleanor Huzar, «Claudius - The Erudite Emperor», ANRW II 32.1 (1984), 611-650.
Arnaldo Momigliano, Claudius, the Emperor, and his Achievement, Oxford 1934.
E. Mary Smallwood, Documents Illustrating the Pincipates of Gaius Claudius and Nero, Bristol 1984².
V.M. Strocka éd., Die Regierungszeit des Kaisers Claudius(41-54 n. Chr.). Umbruch oder Episode?, Mainz 1994.

sur les Tyrrenika : D. Briquel, Le témoignage de Claude sur Mastarna/Servius Tullius, RBPh 68 (1990), 86-108.

sur le De uita sua : M. Sordi, Il De uita sua di Claudio e le caratteristiche di Claudio come storico di se stesso e di Roma, RIL 127 (1993), 213-219.

Le discours De iure honorum Gallis dando de l’empereur Claude

De César à Claude : le débat sur l’intégration des Gaulois

uers. pop. FPL4 4 p. 195 B. ap. Suet. Iul. 80,2
Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam :
Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.

Tacite ann. 11,23,1 A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re uariusque rumor.

Le discours de Claude : CIL xiii 1668 = ILS 212

Col. 1

——-

-mae rerum no[straru]m sit u[tile —] |

equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam | maxime primam occursuram mihi prouideo, deprecor ne | quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |5 potius cogitetis, quam multa in hác ciuitate nouata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas statúsque rés p(ublica) nostra diducta sit. |

ll. 4-6 Cf. Tacite ann. 11,24,7 omnia, patres conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.
Tite-Live 4,4,1 at enim nemo post reges exactos de pleble consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factum – multa enim nondum sunt facta in nouo populo –, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?

quondam réges hanc tenuére urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. sueruenere alieni et quidam exter|10ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis ueniéns, uicinus qui|dem sed tunc externus; ut Ancó Márcio Priscus Tarquinius. [is] | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi mátre generosá sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|15pelleretur á gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, | regnum adeptus est. huic quoque et filio nepotiue eius, nam et | hoc inter auctores discrepat, insertus Seruius Tullius, si nostros | sequimur, captiua natus Ocresiá, si Tuscos, Caeli quondam Vi|uennae sodalis fidelissimus omnisque eius cásús comes, post|20quam uariá fortuna exáctus cum omnibus reliquis Caeliáni | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit et a duce suo | Caelio ita appellitatus, mutatóque nomine, nam Tusce Mastarna | ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summá cum rei | p(ublicae) útilitate optinuit. deinde, postquam Tarquini Superbi móres in|25uisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentés régni et ad consules, annuós magis|trátús, administratio rei p(ublicae) tránslata est. |

ll. 9-24 Cf. Tite-Live 4,3,10-12 en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? (11.) L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? (12.) Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? 
l. 19 Cf. Tacite ann. 11,24,4 aduenae in nos regnauerunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est.
Tite-Live 4,3,7 et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?

quid nunc commemorem dictaturae hóc ipsó consulári impe|rium ualentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]|perioribus bellis aut in ciuili motú difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatós tribunos plébei? quid á consu|libus ad decemuiros translátum imperium, solutoque postea | decemuirali régno ad consules rúsus reditum? quid in [pl]ú|ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m|35 consulari imperio appellatós, qui séni et saepe octoni crearen|tur? quid communicátos postrémo cum plebe honóres, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque? iam si nárrem bella, á quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, uereor né nimió | insolentior esse uidear et quaesisse iactatiónem glóriae pro|40lati imperi ultra óceanum . sed illoc potius reuertar. ciuitat[em] //

Col. 2

——-

[— p]otest. sane | nouo m[ore] et diuus Aug[ustus au]onc[ulus m]eus et patruus Ti(berius) | Caesar omnem flórem ubique coloniárum ac municipiorum, bo|nórum scilicet uirorum et locupletium, in hác curiá esse uoluit. |5 quid ergo? non Italicus senator prouinciali potior est? iam | uobis, cum hanc partem censurae meae adprobáre coepero, quid | de eá ré sentiam, rebus ostendam. sed ne prouinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

l. 5 Cf. Tacite ann. 11,23,2-3 et studiis diuersis apud principem certabatur adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae. […] quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia diuites illos, quorum aui proauique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam obsederint

ornátissima ecce colonia ualentissimaque Viennensium, quam |10 longo iam tempore senatores huic curiae confert! ex qua colo|nia inter paucos equestris órdinis órnamentum L(ucius) Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaesó primo sacerdotiorum gradú, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut dirum nomen la|15tronis taceam, et odi illud palaestricum pródigium, quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis Roma|nae benificium cónsecuta est. idem de frátre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hóc cású, ut uobis utilis | senator esse non possit. |

20 tempus est iam, Ti(beri) Caesar Germanice, detegere té patribus conscriptis, | quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis uenisti. | tot ecce insignes iuuenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, ami|25cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no|men legere. quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera|tis, quam ut uobis digito demonstrem, solum ipsum ultrá fines | prouinciae Narbonensis iam uobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet. |30 timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque uobis pro|uinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem annos exercuerunt diuom Iulium, idem opponat centum | annorum immóbilem fidem obsequiumque multis trepidis re|35bus nostris plus quam expertum. illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua secúramque á tergo pácem praes|titerunt, et quidem cum a⸢b⸣ census nouo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum auocatus esset; quod opus quam ar|duum sit nobis, nunc cum maxime, quamuis nihil ultra, quam |40 ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.

La consanguinitas des alliés

Les Troyens

Suétone Claud. 25,3 Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.

Les Éduens

César Gall. 1,33,2 Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.

Tacite ann. 11,25,1 orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.

P. Fabia, La table claudienne de Lyon, Lyon 1929.
A. Giardina, «L'identià incompiuta dell'Italia romana», L'Italie d'Auguste à Dioclétien. Actes du colloque international de Rome (25-28 mars 1992), Rome 1994, 1-89. 
M.T. Griffin, «The Lyons Tablet and Tacitean Hindsight», CQ 32 (1982), 404-418.
M.T. Griffin, «Claudius in Tacitus», CQ 40 (1990), 482-501.
P. Sage, «La table claudienne et le style de l'empereur Claude. Essai de réhabilitation», REL 58 (1980, 274-312.

Chapitres 3-4: Mercure, Apollon et les Parques

La fin de la vie de Claude : Mercure et Clotho (ch. 3)

(1.) Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum  poterat. tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset , unam e tribus Parcis seducit et ait: “quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu cruciatus <c>esset? annus sexagesimus et quartus est , ex quo cum anima luctatur . quid huic et rei publicae inuides? (2.) patere mathematicos  aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit : nemo enim umquam illum natum putauit . fac quod faciendum est :
«dede neci , melior uacua sine regnet in aula» [Virgile georg. 4,90] ”.
(3.) sed Clotho: “ego mehercules  – inquit – pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos  qui supersunt ciuitate donaret  (constituerat  enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere) sed quoniam placet  aliquos peregrinos in semen relinqui  et tu ita iubes fieri, fiat.” (4.) aperit tum capsulam  et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae , tertius Claudii. “hos – inquit – tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum  dimittam. non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus erit his interim conuictoribus ”.

Une guerre dans la ruche : Virgile georg. 4,67-94

sin autem ad pugnam exierint – nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu,
continuoque animos uulgi et trepidantia bello
corda licet longe praesciscere; namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et uox
auditur fractos sonitus imitata tubarum.
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
miscentur magnisque uocant clamoribus hostem.
ergo ubi uer nactae sudum camposque patentis,
erumpunt portis, concurritur, aethere in alto
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis
ingentis animos angusto in pectore uersant,
usque adeo obnixi non cedere dum grauis aut hos
aut hos uersa fuga uictor dare terga subegit.
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulueris exigui iactu compressa quiescent.
uerum ubi ductores acie reuocaueris ambo,
deterior qui uisus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior uacua sine regnet in aula.
alter erit maculis auro squalentibus ardens –
nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore
et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius aluum.

Les laudes Neronis : Apollon et Lachésis (ch. 4)

(1.) haec ait et  turpi conuoluens stamina  fuso
abrupit stolidae  regalia  tempora uitae.
at  Lachesis, redimita comas, ornata capillos,
Pieria  crinem lauro frontemque coronans,
candida de niueo subtemina  uellere  sumit
felici moderanda  manu, quae ducta  colorem
assumpsere  nouum. mirantur  pensa  sorores:
mutatur  uilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
nec modus est illis : felicia uellera ducunt
et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa .
sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto  descendunt stamina fuso;
uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris  annos.
Phoebus adest  cantuque iuuat gaudetque futuris
et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:
detinet intentas cantu fallitque laborem .
dumque nimis citharam fraternaque  carmina laudant,
plus solito neuere  manus humanaque fata
laudatum transcendit opus. “ne demite , Parcae
– Phoebus  ait – uincat mortalis tempora uitae
ille mihi similis uultu similisque decore
nec cantu nec uoce minor . felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia  rumpet.
qualis  discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda  diem, Sol aspicit orbem
lucidus et primos  a carcere concitat axes :
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso

uultus et adfuso ceruix formosa capillo ”.

Les représentations littéraires des Parques
Catulle 64,303-322
qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu
ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique uestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
at roseo niueae residebant uertice uittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeua colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leuiter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti uersabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in leui fuerant exstantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
uellera uirgati custodibant calathisci.
hae tum clarisona pellentes uellera uoce
talia diuino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

Catulle 64,327. 333. 337. 342. 347. 352. 356. 361. 365. 371. 375. 381
currite ducentes subtegmina, currite fusi.

Virgile ecl. 4,40-49
non rastros patietur humus, non uinea falcem;
robustus quoque iam tauris iuga soluet arator.
nec uarios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti
murice, iam croceo mutabit uellera luto;
sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.
“talia saecla – suis dixerunt – currite” fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,

cara deum suboles, magnum Iouis incrementum!

H. Blümner, Technologie und Terminologie der Gewerbe und Künste bei Griechen und Römern, Leipzig 19122, 98-205.
T. Boatwright, «The Style of the Laudes Neronis, chapter 4.1 of Seneca's Apocolocyntosis», Classical Bulletin 62 (1986), 10-16.
Les Parques et Mercure : références iconographiques

https://www.iconiclimc.ch/visitors/pictures/turkey/istanbul/musee_archeologique/6486X002.jpg

Sarcophage, Istanbul, Musée archéologique, IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 643 n° 36 = IV, 2, p. 225 n° 162

Sarcophage, Rome, Musei Capitolini, IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 643 n° 37 = VI, 2, p. 378 n° 37)
détail : les Parques avec leurs attributs et une corne de l’abondance

Sarcophage, Rome, Villa Doria Pamphilj, fin IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 644 n° 44 = VI, 2, p. 448 n° 283

Pétrone 29,1-6 ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum caue canem. (2.) et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. (3.) erat autem venalicium <cum> titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Mineruaque ducente Romam intrabat. (4.) hinc quemadmodum ratiocinari didicisset deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. (5.) in deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.

Lucien Icaromen. 34 “περὶ δὲ τουτουὶ Μενίππου ταῦτα – ἔφη [sc. ὁ Ζεύς] – μοι δοκεῖ·περιαιρεθέντα αὐτὸν τὰ πτερά, ἵνα μὴ καὶ αὖθις ἔλθῃ ποτέ, ὑπὸ τοῦ Ἑρμοῦ ἐς τὴν γῆν κατενεχθῆναι τήμερον.” καὶ ὁ μὲν ταῦτα εἰπὼν διέλυσε τὸν σύλλογον, ἐμὲ δὲ ὁ Κυλλήνιος τοῦ δεξιοῦ ὠτὸς ἀποκρεμάσας περὶ ἑσπέραν χθὲς κατέθηκε φέρων ἐς τὸν Κεραμεικόν.

Lucien cat. 1 εἶεν, ὦ Κλωθοῖ, τὸ μὲν σκάφος τοῦτο ἡμῖν πάλαι εὐτρεπὲς καὶ πρὸς ἀναγωγὴν εὖ μάλα παρεσκευασμένον· ὅ τε γὰρ ἄντλος ἐκκέχυται καὶ ὁ ἱστὸς ὤρθωται καὶ ἡ ὀθόνη παρακέκρουσται καὶ τῶν κωπῶν ἑκάστη τετρόπωται, κωλύει τε οὐδέν, ὅσον ἐπ’ ἐμοί, τὸ ἀγκύριον ἀνασπάσαντας ἀποπλεῖν. ὁ δὲ Ἑρμῆς βραδύνει, πάλαι παρεῖναι δέον· κενὸν γοῦν ἐπιβατῶν, ὡς ὁρᾷς, ἔστι τὸ πορθμεῖον τρὶς ἤδη τήμερον ἀναπεπλευκέναι δυνάμενον· καὶ σχεδὸν ἀμφὶ βουλυτόν ἐστιν, ἡμεῖς δὲ οὐδέπω οὐδὲ ὀβολὸν ἐμπεπολήκαμεν.

A. Bonandini, «I disegni del Fato. La rappresentazione delle Parche nell’Apocolocyntosis e in Petronio», in L. Belloni et al. éds., Le Immagini nel Testo, il Testo nelle Immagini. Rapporti fra parola e visualità nella tradizione greco-latina, Trento 2010, 313-38.

L’ultima uox de Claude

(2.) haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων [Euripide frg. 67 Austin].
et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. (3.) ultima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: “uae me, puto, concacaui me.” quod an fecerit, nescio; omnia certe concacauit.

Chapitre 2 : les périphrases épiques

(1.) iam Phoebus breuiore uia contraxerat ortum
lucis et obscuri crescebant tempora Somni,
iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum,
et deformis Hiems gratos carpebat honores
diuitis Autumni, iussoque senescere Baccho
carpebat raras serus uindemitor uuas.
(2.) puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet. tamen inter sextam et septimam erat. (3.) “nimis rustice! <adeo non> adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?”.
(4.) iam medium curru Phoebus diuiserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas,
obliquo flexam deducens tramite lucem.

2,1,1 ortum SVLsl : orbem dub. Fromondus (iam … contraxerat ortum … et cf. infra 2,4,1 iam … diuiserat orbem et) ; epist. 122,11 ortus et occasus libentissime inserebat

2,2 intelligi uel intellegi sl : intelleges uel intellegis Müller 1886

Théorie et pratique de la periphrasis

  • Quintilien inst. 8,6,59 pluribus autem uerbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin uocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius «ad requisita naturae» [Salluste hist. frg. inc. 3 Maurenbrecher], interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus
    «tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
    incipit et dono diuum gratissima serpit» [Virgile Aen. 2,268-9],
    et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
  • Sénèque epist. 122,11-13 recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. ortus et occasus libentissime inserebat; itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: “numquid possum liberalius agere? paratus sum illum audire ab ortu ad occasum”. (12.) cum hos uersus recitasset:
    «incipit ardentes Phoebus producere flammas,
    spargere <se> rubicunda dies; iam tristis hirundo
    argutis reditura cibos inmittere nidis
    incipit et molli partitos ore ministrat» [Julius Montanus FPL4 1 p. 297],
    Varus, eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamauit: “incipit Buta dormire”. (13.) deinde cum subinde recitasset
    «iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
    iam dare sopitis nox pigra silentia terris
    incipit» [Julius Montanus FPL4 2 p. 297],
    idem Varus inquit: “quid dicis? iam nox est? ibo et Butam salutabo”.

Chapitre 1 : le préambule historiographique

(1.) quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno nouo, initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. nihil nec offensae nec gratiae dabitur. haec ita uera. si quis quaesiuerit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. quis coacturus est? ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui uerum prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. (2.) si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. quis umquam ab historico iuratores exegit? tamen, si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem
«non passibus aequis» [Virgile Aen. 2,724].
uelit nolit, necesse est illi omnia uidere quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. (3.) hunc si interrogaueris, soli narrabit: coram pluribus numquam uerbum faciet. nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod uiderit uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum uidisset. ab hoc ego quae tum audiui certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam.

1,3 quae tum S quaecumque VL

Les leges historiae

  • Cicéron de orat. 3,62 quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde ne quid ueri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis? haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus.
  • Lucien hist. conscr. 9 ἓν γὰρ ἔργον ἱστορίας καὶ τέλος, τὸ χρήσιμον, ὅπερ ἐκ τοῦ ἀληθοῦς μόνου συνάγεται.
  • Lucien hist. conscr. 38-41 μάλιστα δὲ καὶ πρὸ τῶν πάντων ἐλεύθερος ἔστω τὴν γνώμην καὶ μήτε φοβείσθω μηδένα μήτε ἐλπιζέτω μηδέν, ἐπεὶ ὅμοιος ἔσται τοῖς φαύλοις δικασταῖς πρὸς χάριν ἢ πρὸς ἀπέχθειαν ἐπὶ μισθῷ δικάζουσιν. […] ἡγήσεται γάρ – ὅπερ δικαιότατον – ὑπ’ οὐδενὸς τῶν νοῦν ἐχόντων αὐτὸς ἕξειν τὴν αἰτίαν ἢν τὰ δυστυχῶς ἢ ἀνοήτως γεγενημένα ὡς ἐπράχθη διηγῆται – οὐ γὰρ ποιητὴς αὐτῶν ἀλλὰ μηνυτὴς ἦν. […] (39.) τοῦ δὴ συγγραφέως ἔργον ἕν – ὡς ἐπράχθη εἰπεῖν. […] ἀλλὰ κἂν ἰδίᾳ μισῇ τινας πολὺ ἀναγκαιότερον ἡγήσεται τὸ κοινὸν καὶ τὴν ἀλήθειαν περὶ πλείονος ποιήσεται τῆς ἔχθρας, κἂν φιλῇ ὅμως οὐκ ἀφέξεται ἁμαρτάνοντος. ἕν γάρ, ὡς ἔφην, τοῦτο ἴδιον ἱστορίας, καὶ μόνῃ θυτέον τῇ ἀληθείᾳ, εἴ τις ἱστορίαν γράψων ἴοι, τῶν δὲ ἄλλων ἁπάντων ἀμελητέον αὐτῷ, καὶ ὅλως πῆχυς εἷς καὶ μέτρον ἀκριβές, ἀποβλέπειν μὴ εἰς τοὺς νῦν ἀκούοντας ἀλλ’ εἰς τοὺς μετὰ ταῦτα συνεσομένους τοῖς συγγράμμασιν. […] (41.) τοιοῦτος οὖν μοι ὁ συγγραφεὺς ἔστω – ἄφοβος, ἀδέκαστος, ἐλεύθερος, παρρησίας καὶ ἀληθείας φίλος, ὡς ὁ κωμικός [sc. Aristophane PCG iii.2 frg. 927] φησι, τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην δὲ σκάφην ὀνομάσων, οὐ μίσει οὐδὲ φιλίᾳ τι νέμων οὐδὲ φειδόμενος ἢ ἐλεῶν ἢ αἰσχυνόμενος ἢ δυσωπούμενος, ἴσος δικαστής, εὔνους ἅπασιν ἄχρι τοῦ μὴ θατέρῳ τι ἀπονεῖμαι πλεῖον τοῦ δέοντος, ξένος ἐν τοῖς βιβλίοις καὶ ἄπολις, αὐτόνομος, ἀβασίλευτος, οὐ τί τῷδε ἢ τῷδε δόξει λογιζόμενος, ἀλλὰ τί πέπρακται λέγων.
  • Lucien hist. conscr. 47 τὰ δὲ πράγματα αὐτὰ οὐχ ὡς ἔτυχε συνακτέον, ἀλλὰ φιλοπόνως καὶ ταλαιπώρως πολλάκις περὶ τῶν αὐτῶν ἀνακρίναντα, καὶ μάλιστα μὲν παρόντα καὶ ἐφορῶντα, εἰ δὲ μή, τοῖς ἀδεκαστότερον ἐξηγουμένοις προσέχοντα καὶ οὓς εἰκάσειεν ἄν τις ἥκιστα πρὸς χάριν ἢ ἀπέχθειαν ἀφαιρήσειν ἢ προσθήσειν τοῖς γεγονόσιν.

 

Le titre de l’Apocoloquintose

Les titres grecs des œuvres latines

  1. Poésie
    1. Ennius : Hedyphagetica
    2. Accius : Didascalica, Pragmatica, Parerga
    3. Laevius : Erotopaegnia
    4. M. Terentius Varro : Saturae Menippeae
    5. Cicero : Prognostica, Limon
    6. C. Helvius Cinna : Propempticon
    7. P. Terentius Varro : Chrographia
    8. L. Orbilius Pupillus : Perialges
    9. Furius : Pragmatia belli Gallici
    10. Vergilius : Bucolica, Georgica, Catalepton
      • Donat praef. 49 bucolica autem et dici et recte dici uel hoc indicio probasse suffecerat quod eodem nomine apud Theocritum censeantur.
    11. Propertius : Monobiblos
    12. Aemilius Macer : Theriaca, Ornithogonia
    13. Ovidius : Phaenomena (= Germanicus, Avienus), Metamorphoses (= Apuleius), Halieutica (= Nemesianus)
    14. Grattius : Cynegetica (= Nemesianus)
    15. Manilius : Astronomica
    16. Persius : Hodoeporicon (= Lactantius)
    17. Seneca : Apocolocyntosis
    18. Lucanus : Catachthonion
    19. Petronius : Satyricon
    20. Calpurnius Piso : Catasterismi
    21. Hadrianus : Catachannae
    22. Ausonius : Technopaegnion
    23. Prudentius : Cathemerina, Apotheosis, Hamartigenia, Peri stephanon, Psychomachia, Dittochaeon
    24. Acilius Severus: Catastrophe siue Peira
    25. Claudius Marius Victor: Alethia
    26. Prosper Tirus Aquitanus: Peri achariston
    27. Paulinus Pellaeus: Eucharisticos
    28. Priscianus: Periegesis
  2.  Théâtre
    1. cothurnatae
    2. palliatae
      • Donat Ad. praef. 1,1 haec fabula palliata Adelphoe, ut ipsum indicat nomen, et plurali numero, cum sit una, et genere masculino, cum sit comoedia, et Graeca lingua, cum sit Latina, censetur. potuit eam Terentius Fratres dicere, sed et Graeci nominis euphoniam perderet et praeterea togata uideretur, ad summam non statim intellegeretur Menandri esse, quod Terentius imprimis cupit scire lectorem, minus existimans laudis propria scribere quam Graeca transferre.
    3. Atellanae
    4. mimi
  3. Grammaire et érudition
    1. Aurelius Opillus : Pinax (cf. L. Ateius Praetextatus : Pinaces)
    2. M. Pompilius Andronicus : Annalium Enni elenchi
    3. L. Ateius Praetextatus : Hyle
    4. Q. Valerius Soranus : Epoptides
    5. M. Terentius Varro : Peri characteron, Aetia, Isagogicon
    6. Cicero : Oeconomicus
    7. M. Tullius Tiro : Pandectae (= Ulpianus, Herennius Modestinus)
    8. Cornelius Nepos : Chronica
    9. L. Cincius : Mystagogica
    10. Cornelius Balbus : Exegetica
    11. Sabinus Tiro : Cepurica
    12. Maecenas : Symposion (= Lactantius)
    13. Largius Licinius : Ciceromastix
    14. Carvilius Pictor : Aeneomastix
    15. Periochae
    16. Q. Octavius Avitus : Homoeotetes
    17. Caesellius Vindex : Stromateus
    18. C. Iulius Romanus : Aphormae
    19. Iulius Honorius : Cosmographia
  4. Philosophie
    1. Ennius : Protrepticus
    2. M. Terentius Varro : Logistorica
    3. M. Iunius Brutus : Peri cathecontos
    4. Cicero : Paradoxa stoicorum, Topica
    5. Apuleius : Peri hemenias
  5. Droit
    1. Q. Mucius Scaevola : Horon liber
    2. M. Antistius Labeo : Pithana
    3. Sex. Pomponius : Enchiridion
  6. Pamphlets politiques
    1. M. Terentius Varro : Tricaranos
    2. Moron epanastasis
  7. Œuvres théologiques en prose
    1. Tertullianus : Apologeticum, Scorpiace
    2. Ps. Augustinus : Hypomnesticon contra Pelagianos et Caelestinos
  • Cicéron Att. 13,12,3 (23/06/45) nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti.
  • Cicéron Att. 13,19,4 (29/06/45) ita confeci quinque libros περὶ Τελῶν ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem.
  • Cicéron Att. 13,21a,2 (30/06-01/07/45) mirifice Caerellia studio uidelicet philosophiae flagrans describit a tuis: istos ipsos de finibus.
  • Cicéron fin. 1,12 nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.
K.-E. Henriksson, Griechische Buchertitel in der römischen Literatur, Helsinki 1956.

Les titres des Ménippées de Varron

  1. Aborigines, Περὶ ἀνθρώπων φύσεως
  2. Aethrio ( ?)
  3. Agatho
  4. Age modo
  5. Aiax stramenticius
  6. Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς
  7. Ἀλλʹ ού μένει σε (vel Ἄμμον μετρεῖς), Περὶ φιλαργυρίας
  8. Andabate
  9. Ἀνθρωπόπολις, Περὶ γενεθλιακῆς
  10. Armorum iudicium
  11. Baiae
  12. Bimarcus
  13. Caprinum proelium, Περὶ ἡδονῆς
  14. Catamitus
  15. Caue canem
  16. Coeus ( ?)
  17. Columna (vel Columnae) Herculis, Περὶ δόξης
  18. Cras credo, hodie nihil
  19. Cycnus, Περὶ ταφῆς
  20. Cynicus
  21. De officio mariti
  22. De salute
  23. Desultorius, Περὶ τοῦ γράφειν ( ?)
  24. Deuicti, Περὶ φιλονικίας
  25. Δὶς παῖδες οἱ γέροντες
  26. Dolium aut seria
  27. Ecdemeticus
  28. Ἑκατόμβη, Περὶ θυσιῶν
  29. Endymiones
  30. Epitaphiones, Περὶ τάφων
  31. Est modus matulae, Περὶ μέθης
  32. Eumenides
  33. Εὗρεν ἡ λοπὰς τὸ πῶμα, Περὶ γεγαμηκότων
  34. ἔχω σε, Περὶ τύχης
  35. Ἕως πότε, Περὶ ὡρῶν
  36. Flaxtabula (?), Περὶ ἐπαρχιῶν
  37. Γεροντοδιδάσκαλος
  38. Γνῶθι σαυτόν
  39. Hercules Socraticus
  40. Hercules tuam fidem
  41. Idem Attii quod Titi
  42. Inglorius ( ? vel Gloria ?), Περὶ φθόνου
  43. Ἱπποκύων
  44. Κοσμοτορύνη, Περὶ φθορᾶς κόσμου
  45. Κυνοδιδάσκαλος (vel Κυνοδιδασκαλικά, vel Κυνοδιδασκαλικός)
  46. Κυνορήτων (vel Κυνίστωρ?)
  47. Lex Maenia
  48. Λογομαχία
  49. Longe fugit qui suos fugit
  50. Magnum talentum
  51. Manius
  52. Marcipor
  53. Marcopolis, Περὶ ἀρχῆς
  54. Meleagri
  55. Modius
  56. Mutuum muli scabunt, Περὶ χωρισμοῦ
  57. Mysteria
  58. Nescis quid uesper serus uehat
  59. Octoges(s)is, Περὶ νομισμάτων
  60. Oedipothyestes
  61. Ὄνος λύρας
  62. Papia Papae, Περὶ ἐγκωμίων
  63. Pappus aut index (? Πάππος αὐθιγενής)
  64. Parmeno
  65. Περὶ αἰρέσεων
  66. Περὶ ἐδεσμάτων
  67. Περὶ ἐξαγωγῆς
  68. Περὶ κεραυνοῦ
  69. Περίπλους (liber II Περὶ φιλοσοφίας)
  70. Postumi, cui seplasia fetet (?)
  71. Περὶ σωτηρίας ( ?)
  72. Pransus paratus
  73. Prometheus liber
  74. Pseudaeneas
  75. Pseudulus Apollo, Περὶ θεῶν διαγώσεως
  76. Quinquatrus
  77. Sardi uenales
  78. Serranus, Περὶ ἀρχαιρεσιῶν
  79. Sesculixes
  80. Sexages(s)is
  81. Σκιαμαχία, Περὶ τύφου
  82. Synephebus, Περὶ ἐμμονῆς
  83. Ταφὴ Μενίππου
  84. Testamentum, Περὶ διαθηκῶν
  85. Tithonius, Περὶ γήρως
  86. Τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον, Περὶ ἐυκαιρίας
  87. Τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον, Περὶ παιδοποιίας
  88. Τρικάρανος
  89. Τριοδίτης τριπύλιος, Περὶ ἀρετῆς κτήσεως
  90. Τρίφαλλος, Περὶ ἀρρενότητος
  91. Venalia, Περὶ ἀφροδισίων
  92. Virgula diuina
  93. Ὑδροκύων
  94. Satura ( ?)
  95. Serapion ( ?)
L. Alfonsi, « Le ‘Menippee’ di Varrone », ANRW i/3 (1973), 26-59.

Pamphlets et humour à la cour de Claude

  • Suétone 38,3 ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index erat μωρῶν ἐπανάστασις, argumentum autem stultitiam neminem fingere.
  • Suétone Nero 33,1 certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur [cf. gr. μωραίνω].
Cf. Plaute 571 ut hoc utimur maxime more moro | molestoque multum atque, utque quique sunt | optumi, maxume morem habent hunc!
Plaute 669 atque is mores hominum moros et morosos efficit [sc. amor].

L. Hermann, «La révolution des idiots (μωρῶν ἐπανάστασις)», Latomus 10 (1951), 143-145.
  • Dion Cassius 60,35,4 ap. Jean Xiphilin p. 146,30-32 Stephanus καὶ ὁ Νέρων δὲ οὐκ ἀπάξιον μνήμης ἔπος κατέλιπε· τοὺς γὰρ μύκητας θεῶν βρῶμα ἔλεγεν εἶναι, ὅτι καὶ ἐκεῖνος διὰ τοῦ μύκητος θεὸς ἐγεγόνει.
E. Stagni, «Ἀποκολοκύντωσις. Appunti sulla tradizione di Dione Cassio - Xifilino», Rivista di Filologia e di Istruzione Classica 122 (1994), 298-339.

Le titre de l’œuvre de Sénèque

Dion Cassius 60,35,2-4 ap. Jean Xiphilin p. 146,15-30 Stephanus ἔτυχε δὲ καὶ τῆς ταφῆς καὶ τῶν ἄλλων ὅσων ὁ Αὔγουστος. Ἀγριππῖνα δὲ καὶ ὁ Νέρων πενθεῖν προσεποιοῦντο ὃν ἀπεκτόνεσαν, ἔς τε τὸν οὐρανὸν ἀνήγαγον ὃν ἐκ τοῦ συμποσίου φοράδην ἐξενηνόχεσαν. ὅθενπερ Λούκιος Ἰούνιος Γαλλίων ὁ τοῦ Σενέκα ἀδελφὸς ἀστειότατόν τι ἀπεφθέγξατο. (3.) συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν [Lb Ccorr. : άποκολοκέντωσιν CV] αὐτὸ ὥσπερ τινὰ ἀθανάτισιν ὀνομάσας· ἐκεῖνος δὲ ἐν βραχυτάτῳ πολλὰ εἰπὼν ἀπομνημονεύεται. (4.) ἐπειδὴ γὰρ τοὺς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ θανατουμένους ἀγκίστροις τισὶ μεγάλοις οἱ δήμιοι ἔς τε τὴν ἀγορὰν ἀνεῖλκον κἀντεῦθεν ἐς τὸν ποταμὸν ἔσυρον, ἔφη τὸν Κλαύδιον ἀγκίστρῳ ἐς τὸν οὐρανὸν ἀνενεχθῆναι.

κολοκύντη/cucurbita cf. Hermippos 69 Kassel–Austin τὴν κεφαλὴν ὅσην ἔχει [sc. Περικλῆς]· | ὅσην κολοκύντην; Juvénal 14,56-58 unde tibi frontem libertatemque parentis, | cum facias peiora senex uacuumque cerebro | iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat?; Petrone 39,13 in aquario copones et cucurbitae [sc. nascuntur]; Apulée 1,15,2 nam etsi tu alicuius facinoris tibi conscius scilicet mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur.
ὥσπερ τινὰ ἀθανάτισιν cf. Cicéron 1,16,13 (fin 06-07/61) sed heus tu, uidesne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν uocabat, si hic [sc. Afranius] factus erit, fabam mimum futurum?
ἀποραφανίδωσις? cf. Jean Tzétzès schol. rec. 2 ad Aristophane 168 τίς δὲ ὁ παρατιλμὸς καὶ ἡ ἀποραφανίδωσις, ἄκουε· ὁ ἄπορος ὁ ἡλωκὼς τῇ μοιχείᾳ, τεθεὶς ἐν μέσῃ τῇ ἀγορᾷ καὶ σποδιᾷ ἐμπύρῳ θερμῇ τὸ παιδοσπόρον καταπασσόμενος, τούτου τὰς τρίχας ἐτίλλετο, εἶτα ῥαφανίδος οὐραῖον τῇ ὀπῇ τοῦ μορίου ἐνέβαλλον, καὶ οὕτως ηὐρύνετο; Catulle 15,17-19 ah tum te miserum malique fati, | quem attractis pedibus patente porta | percurrent raphanique mugilesque!
an, cum άποκολοκέντωσιν CV, σύγγραμμα· άποκολοκέντωσιν αὐτὸ ὥσπερ τινὰ ἀθανάτισιν ὀνομάσας, ἐκεῖνος  legendum et distinguendum?, cf. κεντέω, ἀποκεντέω, ἀποκέντησις.
Cf. Lucilius 48 Marx = 1,15 Charpin per saturam aedilem factum qui legibus soluat.
Cf.
Cicéron Cato 20 sic enim percontantur, ut est in Naeui poetae Ludo: respondentur et alia et hoc in primis.
Pétrone 68,3-4 interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde: “muta”. ecce alius ludus.
Juvénal 11,179 nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos.
Lucilius 1039-1040 Marx = 30,85 Charpin cuius uultu ac facie, ludo ac sermonibus nostris | uirginis hoc pretium atque hunc reddebamus honorem.
Horace serm. 1,10,37-39 haec ego ludo, | quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa | nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Perse 5,15-16 pallentis radere mores | doctus et ingenuo culpam defigere ludo.

Introduction à la satire latine

Le témoignage de Quintilien

Quintilien inst. 10,1,93-95 satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. (94.) ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium
fluere lutulentum [Horace serm. 1,4,11a]
et esse aliquid quod tollere possis [cf. Horace serm. 1,4,11b erat quod tollere uelles] putat. nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et uerae gloriae quamuis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. (95.) alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius Varro, uir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae.

Lucilius et les origines de la satire à Rome

Tite-Live 7,2,4-7 ceterum parua quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. (5.) imitari deinde eos iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. (6.) accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus, quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus inditum; (7.) qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.

Lucilius 1,14-17 Marx = 12-14 Charpin
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – mirac<l>a ciet t<y>l<yph>antas
porro clinopodas lychnosque ut diximus semnos
ante pedes lecti atque lucernas – ⏑ ⏑ – ⏑
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – arutaenaeque – inquit – aquales.

Horace
Horace serm. 1,4,1-13
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere uersus.
nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

scribendi recte: nam ut multum, nil moror.

v. 11 cf. Callimaque hymn. 2,105-112
ὁ Φθόνος Ἀπόλλωνος ἐπ’ οὔατα λάθριος εἶπεν·
“οὐκ ἄγαμαι τὸν ἀοιδὸν ὃς οὐδ’ ὅσα πόντος ἀείδει”.
τὸν Φθόνον ὡπόλλων ποδί τ’ ἤλασεν ὧδέ τ’ ἔειπεν·
“Ἀσσυρίου ποταμοῖο μέγας ῥόος, ἀλλὰ τὰ πολλά
λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ’ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει.
Δηοῖ δ’ οὐκ ἀπὸ παντὸς ὕδωρ φορέουσι μέλισσαι,
ἀλλ’ ἥτις καθαρή τε καὶ ἀχράαντος ἀνέρπει
πίδακος ἐξ ἱερῆς ὀλίγη λιβὰς ἄκρον ἄωτον”.

Horace serm. 2,6,16-17
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

v. 17 cf. Callimaque ait. frg. 112,9 Pfeiffer
αὐτὰρ ἐγὼ Μουσέων πεζὸν̣ [ἔ]πειμι νομόν.

Le témoignage de Diomède

Diomède GL i 485,30-486,13 satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; […] siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum  quaestionum [GRFF 52 = frg. 50 Goetz–Schoell], «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur.

La satire ménippée

Varron
  • Aulu-Gelle 2,18,6-7 alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. (7.) ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii “cynicas”, ipse appellat “Menippeas”.
  • Aulu-Gelle 1,17,4 <M.> quoque Varro in satura Menippea quam de officio mariti scripsit.
  • Aulu-Gelle 3,18,5 M. autem Varro in satira Menippea quae Ἱπποκύων inscripta est.
  • Aulu-Gelle 13,11,1 lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis qui inscribitur.
  • Aulu-Gelle 13,23,4 M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία.
  • Cicéron ac. 1,8 et tamen in illis ueteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum inuitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae <more> scribere uoluimus, si modo consecuti sumus.
  • [Probus] ecl. 6,31 iii/2 336,22-24 Varro qui sit Menippeus non a magistro, cuius aetas longe praecesserat, nominatus, sed a societate ingenii, quod is quoque omnigeno carmine satiras suas expoliuerat.
  • Varron Men. 13 factus sum uespertilio, neque in muribus plane neque in uolucribus sum.
  • Varron Men. 542 e mea φιλοφθονίᾳ natis, quos Menippea haeresis nutricata est, tutores do.
Ménippe

Diogène Laërce 6,99-101 φέρει [sc. Μένιππος] μὲν οὖν σπουδαῖον οὐδέν· τὰ δὲ βιβλία αὐτοῦ πολλοῦ καταγέλωτος γέμει καί τι ἴσον τοῖς Μελεάγρου τοῦ κατ’ αὐτὸν γενομένου. […] (100.) ἕνιοι δὲ τὰ βιβλί’ αὐτοῦ οὐκ αὐτοῦ εἶναι, ἀλλὰ Διονυσίου καὶ Ζωπύρου τῶν Κολοφωνίων, οἳ τοῦ παίζειν ἕνεκα συγγράφοντες ἐδίδοσαν αὐτῷ ὡς εὖ δυναμένῳ διαθέσθαι. […] (101.) τὰ δ’ οὖν τοῦ κυνικοῦ βιβλία ἐστὶ δεκατρία, Νέκυια, Διαθῆκαι, Ἐπιστολαὶ κεκομψευμέναι ἀπὸ τῶν θεῶν προσώπου, Πρὸς τοὺς φυσικοὺς καὶ μαθηματικοὺς καὶ γραμματικοὺς καὶ Γονὰς Ἐπικούρου καὶ Τὰς θρησκευομένας ὑπ’ αὐτῶν εἰκάδας καὶ ἄλλα.

Lucien

Lucien bis acc. 33 καὶ τὸ μὲν τραγικὸν ἐκεῖνο καὶ σωφρονικὸν προσωπεῖον ἀφεῖλέ μου, κωμικὸν δὲ καὶ σατυρικὸν ἄλλο ἐπέθηκέ μοι καὶ μικροῦ δεῖν γελοῖον. εἶτά μοι εἰς τὸ αὐτὸ φέρων συγκαθεῖρξεν τὸ σκῶμμα καὶ τὸν ἴαμβον καὶ κυνισμὸν καὶ τὸν Εὔπολιν καὶ τὸν Ἀριστοφάνη, δεινοὺς ἄνδρας ἐπικερτομῆσαι τὰ σεμνὰ καὶ χλευάσαι τὰ ὀρθῶς ἔχοντα. τελευταῖον δὲ καὶ Μένιππόν τινα τῶν παλαιῶν κυνῶν μάλα ὑλακτικὸν ὡς δοκεῖ καὶ κάρχαρον ἀνορύξας, καὶ τοῦτον ἐπεισήγαγεν μοι φοβερόν τινα ὡς ἀληθῶς κύνα καὶ τὸ δῆγμα λαθραῖον, ὅσῳ καὶ γελῶν ἅμα ἔδακνεν. Πῶς οὖν οὐ δεινὰ ὕβρισμαι μηκέτ’ ἐπὶ τοῦ οἰκείου διακείμενος, ἀλλὰ κωμῳδῶν καὶ γελωτοποιῶν καὶ ὑποθέσεις ἀλλοκότους ὑποκρινόμενος αὐτῷ; τὸ γὰρ πάντων ἀτοπώτατον, κρᾶσίν τινα παράδοξον κέκραμαι καὶ οὔτε πεζός εἰμι οὔτε ἐπὶ τῶν μέτρων βέβηκα, ἀλλὰ ἱπποκενταύρου δίκην σύνθετόν τι καὶ ξένον φάσμα τοῖς ἀκούουσι δοκῶ.

Textes latins sur papyrus d’Herculanum et Pompéi

Exemplier de la conférence de :

Maria Chiara Scappaticcio, De l’Anonyme De bello Actiaco à l’ouvrage de L. Annaeus

Roger T. Macfarlane, «P.Herc. 817 from Facsimiles to MSI: A Case for Practical Verification» Proceedings of the Twenty-Fifth International Congress of Papyrology, Ann Arbor 2010, 455-462.

Maria Chiara Scappaticcio, «Il PHerc. 817: Echi virgiliani e “pseudoaugusteismo”», Cronache Ercolanesi 40, 2010, 99-136.

 

Les textes juridiques sur tablettes

Pétrone 46,7-8 emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia uolo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. habet haec res panem. nam litteris satis inquinatus est. quod si resilierit, destinaui illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. (46.8) ideo illi cotidie clamo: “Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. uides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. modo modo, collo suo circumferebat onera uenalia, nunc etiam aduersus Norbanum se extendit. litterae thesaurum est, et artificium numquam moritur”.

Elizabeth A. Meyer, Legitimacy and Law in the Roman World: Tabulae in Roman Belief and Practice, Cambridge 2004.

La forme des tablettes

tablettes

Le corpus de L. Caecilius Iucundus

Les testationes
CIL 3340.1

HS n(ummum) DXX ob mulum | uenditum [M(arco)] Pomponio | M(arci) l(iberto) Niconi, quam pequniam | in stipulatam [L(uci)] Caecili | Felicis redegisse dicitur | M(arcus) Cerrinius Eup(h)rates. | eam pequniam omnem | quae supra scripta est ‖3 [n]umeratam dixit se | [a]ccepisse M(arcus) Cerrinius M(arci) l(ibertus) | [E]uphrates ab Philadelpho | [C]aecili Felicis ser(uo) | actum Pompeis V K(alendas) Iunias | Druso Caesare | C(aio) Norbano Flacco co(n)s(ulibus).

Les chirographa
CIL 3340.24

2 marg. [per]scriptio Trophimo ‖2 L(ucio) Duuio Auito P(ublio) Clodio co(n)s(ulibus) | IIII Idus Decembr(es) | M(arcus) Heluius Catullus scripsi rogatu | Vmbriciae Antiochidis eam | accepisse ab L(ucio) Caecilio Iucundo | HS V̅I̅ CCLII nummos ob | auctionem Trophimi serui | eius mercede minus ‖3 [persolutos(?)] | act(um) [Pom]peis ‖4 M(arci) Helui | Catulli | Melissae Fusci | Fabi Proculi | Vmbricia[e] Antioch(idis) | Catulli ‖5 L(ucio) Duu[io Auito P(ublio) Cl]odio co(n)s(ulibus) | [IIII I]dus Dece(mbres) | M(arcus) Heluiu[s Cat]ullus scripsi | rogatu [Vmbr]iciae eam accepis(se) | ab Iucu[ndo HS n(ummum)] V̅I̅ CCLII ob | auction[em] Trophim(i) serui | eius m[erc]ede min(us) | act(um) Pomp(eis).

Le type mixte

cil04-3340-7

Les apochae rei publicae
CIL 3340.142

2 L(ucio) Albucio Iusto L(ucio) Veranio | Hypsaeo duumuiris iur(e) dic(undo) | Priuatus coloniae seruos | scripsi me accepisse ab | L(ucio) Caecilio Iucundo sester|tios mille sescentos ‖3 quinquaginta duo nummos | ex reliqui(i)s ob fullonica | ante hanc diem, quae | dies fuit pr(idie) Idus Iulias | act(um) Pomp(eis) XVIIII K(alendas) Sept(embres) | A(ulo) Paconio Sabino A(ulo) Petronio co(n)s(ulibus) ‖4 Priuati c(olonorum) c(oloniae) V(eneriae) C(orneliae) | L(uci) Albuci Iusti | M(arco) Stronni Secun(dini) | L(uci) Vera(ni) Phile[…] | Priua(ti) colo[n(orum)] ‖5 Pr(idie) Idus Septem[bres] / solutio re[i] publi(cae) / ob fullonic(a) | ∞ DCL[II] | chi[r]ogr[ap(h)u(m)] Priua[ti] | c(onlonorum) c(oloniae) V(eneriae) C(orneliae) s(erui) | dur[a]tu L(uci) Albuci Iusti | et L(uci) Verani […] | A[…] A(ulo) Paco[nio] c(onsulibus) ‖6 solutio ob fullonica | anni se[c]undi Priuato c(olonorum) c(oloniae) V(eneriae) C(orneliae) s(eruo) | L(ucio) Veranio Hupsaeo L(ucio) Albucio Iusto | d(uum)u(iris) i(ure) d(icundo) | pr(idie) Idus Iulias | A(ulo) Paconio A(ulo) P[etr]onio [co(n)s(ulibus)].

Jean Andreau, Les affaires de Monsieur Jucundus, Rome 1974.

Les tabulae Herculanenses

Le procès de Petronia Iusta

proces

THerc. 16 (graphio, pag. 2-3, script. int.)

[C. P̣]etronius Telesphorus | scripsi et [ịụ]raui per geniu|m Imperatoris Aug. liberoruṃ|que eius me scire puela | Iusta d(e) q(ua) a(gitur) ex Petronia | Vitale colliberta mea | ingenuam natam esse |  meque cum Petronio | Stephano et Calatoria | Themide exsegisse utị | alimenta recip<e>ret et | ei filiam suam restitu|eret: ex hoc me scire | mulierem Iustam ‖3 d(e) q(ua) [a(gitur) in]genuam | natạ[m] esse ex | Petronia Vitale | q(uae) r(es) a(gitur).

THerc. 17 (graphio, pag. 5, script. ext.)

[M. Vi]nic[iu]s M. [f.] Proculus scripsi | [et iuraui per — genium] Imp. Vespasiani | [Caesaris Augusti liberorumqu]e eius mihi | [multis annis domesticitatem fuis]ṣ[ẹ] cum Petro|[nio Stephano marito Calat]oriae Themidis | [et patrono Petroniae] Vitạ[li]s Herculani | [——————ẹạ] et deside|[—————]ṃ[ẹ]a de manu uoca|[ṛ———-´—- ibi] me audisse dicen|ṭ[em] P̣ẹ[ṭ]ṛoni[ụm Sṭ]ep̣hanuṃ pr. Idus | [—— de Vital]e “quam noṣ manumissuri | ṣumus [ụ]nam habe[ṃ]us” Ịdụsque postea | eam manụ[mis]sam   [e]x eo me scire | mulierem d.    q.   a.   e[x] P̣etronia Vitale | ingenuam [natam ess]e q.   r.   a.

THerc. 20 (graphio, pag. 2-3, script. int.)

Tamudius Optatus scripsi iura|uique per genium Imp. Ves|pasiani Caes. Aug. liberorumque | me adfuisse Petroniae Vitali | cum haberet cum Calatoria | Themide de p̣u[e]lla filia | sua, ibi me audisse dicen|tem Stephanu [ṃạṛị]ṭ[um] | Themidis Petroniae | Vitali “quiḍ inuides f[i]|liae, cum eam nos ‖3 filiae loc[o fa]ciamus”: | ex eo me [scire] mulie|rem q. d. a. Petroniae | Vitalis fi[l]iam et | ingenuam esse q. r. a.

THerc. 23 (graphio, pag. 2-3, script. int.)

Sex. Vibidius Ampliatus scri|psi iurauique per genium | Imperatoris Vespasiani Augus. | liberorumque eius mihi | semper domesticitate fu|isse cum Petronio Ste|p<h>ano et Calatoria The|mide uxsore eius me|que interfuisse ‖3 cum [—— Calatoṛ]iae | The<m>iḍis nọṃ[enc̣ḷạ]tore: ex | eo me scire puellam | libertam Calatoriae The|midis fuisse | q. r. a.

THerc. 24 (graphio, pag. 2-3, script. int.)

[ – M.̣]ạṃṃius [—-] | scripsi rogatu M. Calato|ri Marul<l>i coram [ip]so, | quod is se negaret lite|ras scire, eum iurasse | per genium Imperatoris | Vespasiani Aug. liberorum|que eius ṃe scire puell|am me.c̣ụm Calatoriam | Themidem manumisisse: ‖3 ex ẹ[o] me ṣ[c]irẹ puellam | liberta<m> Calatoriae The|midis esse (uacuum) | q. r. a.

Vincenzo Arangio-Ruiz, « IV - Tavolette ercolanesi (il processo di Giusta), Bullettino dell’istituto di diritto romano3 1 [62] (1959), 223-245 = Id., Studi epigrafici e papirologici, Napoli 1974, 552-570.
Andrew Wallace-Hadrill, Houses and Society in Pompeii and Herculaneum, Princeton 1994, 175-182.

Les tablettes des Sulpicii de Murécine

tsulp-68

James N. Adams, «The Latinity of C. Novius Eunus», Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 82 (1990), 227-247.
Giuseppe Camodeca, Tabulae Pompeianae Sulpiciorum (TPSulp.). Edizione critica dell'archivio puteolano dei Sulpicii, Roma 1999.
Pierre Flobert, «Le latin des Tablettes de Murécine (Pompéi)», Revue des Études Latines 73 (1995), 138-150 = Id., Grammaire comparée et variétés du latin, Genève 2014, 410-426.

Les affiches électorales (programmata)

Vers une typologie des textes

  • nom du candidat: praenomen, nomen, cognomen (ACC)
  • r(og(at)), fac(it) [= intention de vote], fecit [= déclaration de vote]
CIL iv 3477 Cn(aeum) Heluium ‖ aed(ilem) d(ignum) r(ei) p(ublicae) | Vesonius | Primus rog(at)
CIL iv 935d Cn(aeum) Heluium Sabinum aed(ilem) Balbus fecit
CIL iv 3640 Cn(aeum) Heluium Sabin(um) aed(ilem) | d(ignum) r(ei) p(ublicae) o(ro) u(os) f(aciatis) Thyrsus facit

! CIL iv 3828 [T]i(berium) Claudium Verum / IIuir(um) Obelli(us ?) cum patre faue scis Vero fauere

  • aed(ilem), II̅ uir(um), q(uinq(uennalem)), u(iis) a(edibus) s(acris) p(ublicis) p(rocurandis), i(ure) d(icundo)
  • (nom du rogator ou sympathisant)
  • u(irum) b(onum), i(uuenem) p(robum)/egregium/innocentem, d(ignum) r(ei) p(ublicae)
CIL iv 1145 [Cn(aeum)] Heluium Sabinum | aedilem iuuenem prob(um)
CIL iv 706 Cn(aeum) Heluium Sabinum | omni bono meritum | iuuenem aed(ilem) d(ignum) r(ei) p(ublicae) o(ro) u(os) f(aciatis)
  • (« programme »)
CIL iv 429 C(aium) Iulium Polybium | aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) panem bonum fert
CIL iv 3702 Bruttium Balbum ‖ IIuir(um) | hic aerarium conseruabit ‖ Gen[ialis] | rog(at)
CIL iv 4999 M(arcum) Casellium Marcellum aedilem bonum et munerarium magnum

Les groupes de sympathisants

CIL iv 7164 Holconium Priscum IIuir(um) | fullones uniuersi rog(ant)
CIL iv 783 forenses rog(ant)
CIL iv 241 Cn(aeum) Heluium aed(ilem) Hermes colo [recte : copo ?] | cum gallinariis rog(at)
CIL iv 7273 Cn(aeum) Heluium Sabinum aed(ilem) pistores rog(ant) et cupiunt cum uicinis
CIL iv 470 M(arcum) Epidium | Sabinum aed(ilem) | Campanienses rog(ant)
CIL iv 7676 L(ucium) Ceium Secundum IIuir(um) | o(ro) u(os) f(aciatis) d(ignum) r(ei) p(ublicae) Vrb(u)lanenses rog(ant)
CIL iv 7747 Cn(aeum) Heluium Sabi[num] | aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) Vrbulaneses | rog(ant)
CIL iv 128 M(arcum) Cerrinium | aed(ilem) Salinienses | rog(at)
CIL iv 852 Cn(aeum) Heluium | Sabinum aed(ilem) | uicini fac[(iunt)]
CIL iv 6625 [M(arcum) Lu]cretium Frontonem | aed(ilem) uicini rogamus
CIL iv 7928 Cn(aeum) Heluium Sabin(um) | aed(ilem) u(irum) p(robum) uicini rog(ant)
CIL iv 9918a C(aium) Ateium Capitonem aed(ilem) | rogamus coloni et incolae
CIL iv 1045 L(ucium) Popidium Secundum | aedilem populus rogat
CIL iv 7585 Holconium Priscum | IIuir(um) i(ure) d(icundo) spectaculi spenctantes rog(ant)
CIL iv 575 Vatiam aed(ilem) rogant | Ma(rcum) Cerio(m!) dormientes | uniuersi cum | [
CIL iv 576 Vatiam aed(ilem) | furunculi rog(ant)
CIL iv 3485 Cn(aeum) Heluium | Sabinum aed(ilem) | aliari(i) rog(ant)
CIL iv 581 M(arcum) Cerrinium | Vatiam aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) seribibi | uniuersi rogant | scr(ipsit) Florus cum Fructo

La participation indirecte des femmes

CIL iv 111 Marcellum | Fortunatam cupit
CIL iv 207 M(arcum) Cerrinium Vatiam aed(ilem) | Nymphodotus cum Caprasia rog(at)
CIL iv 171 A(ulum) Vettium Firmum | aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) dign(um) est| Caprasia cum Nymphio rog(at) | una et uicini o(ro) u(os) f(aciatis)
CIL iv 923 Cn(aeum) Heluium Sabinum aed(ilem) | [. . .] rog(at) Caprasia fac(it)
CIL iv 1083 Cn(aeum) Heluium | Sabinum aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) | L(ucium) Ceium Secundum IIuir(um) o(ro) u(os) f(aciatis) | Recepta nec sine Thalamo
CIL iv 6610 M(arcum) Samellium Modestum aed(ilem) | Epidia nec sine Cosmo rogat
CIL iv 3403 Heluium Sabinum | aed(ilem) Parthope rog(at) cum Rufino
CIL iv 913 P(ublium) Vedium Nummianum | aed(ilem) Hilario cum sua rogat
CIL iv 7213 Cn(aeum) Heluium Sabinum | aed(ilem) d(ignum) r(ei) p(ublicae) Amandio cum sua rog(at)
CIL iv 3674 M(arcum) C(asellium) M(arcellum) aed(ilem) M(arcum) S(secundum) aed(ilem) | Pyramus Olympionica | Caluos rog(ant) ‖ o(ramus) u(os) f(aciatis)
CIL iv 3678 M(arcum) Casellium et L(ucium) Albucium aed(iles) o(ro) u(os) f(aciatis) | Statia et Petronia rog(ant) tales ciues in colonia in perpetuo
Cf. CIL iv 4999 M. Casellium Magnum aedilem bonum et munerarium magnum
CIL iv 3683 Herennium et Suettium aed(iles) Statia rog(at)
CIL iv 1168 Cn(aeum) Heluium | Sabinum aed(ilem) o(ro) u(os) f(aciatis) | Iunia rog(at)
CIL iv 7862 Cn(aeum) Heluium Sabinum | aed(ilem) d(ignum) r(ei) p(ublicae) o(ro) u(os) f(aciatis) Aegle rogat
CIL iv 3528 A(ulum) Vesonium | IIuir(um) o(ro) u(os) f(aciatis) Ouia
CIL iv 3527 Pupium ‖ IIuir(um) i(ure) d(icundo) o(ro) u(os) f(aciatis) Appuleia | cum Mustio uicino f(acit) | et Narcissus uos roga[t]
CIL iv 7862 cf. supra
CIL iv 7863 C(aium) Lollium | Fuscum IIuir(um) u(iis) a(edibus) s(acris) p(ublicis) p(rocurandis) | Asellinas (sic !) rogant (sic !) | nec sine Zmyrina
CIL iv 3595 M(arcum) Licinium | aed(ilem) u(iis) a(edibus) s(acris) p(ublicis) p(rocurandis) | Acceptus rog(at) ‖ Faustinum | o(ro) u(os) f(aciatis) d(ignum) r(ei) p(ublicae) | Euhodia rog(at)
CIL iv 7864 C(aium) I(ulium) P(olybium) IIuir(um) i(ure) d(icundo) | ⟦Zmyrina⟧ rog(at)
CIL iv 7873 Ceium Secundum | IIu(irum) i(ure) d(icundo) Asellina rog(at)
CIL iv 7866 Cn(aeum) Heluium Sabinum | aed(ilem) d(ignum) r(ei) p(ublicae) o(ro) u(os) f(aciatis) Maria rogat
CIL iv 7841 C(aium) Iulium Polyb‖iu|m | IIuir(um) ⟦Cuculla⟧ rog(at)
CIL iv 1053 Polybium | IIuir(um) Lollia | cum suis

Les scriptores

CIL iv 230 M(arcum) Cerrinium Vatiam aed(ilem) dignum rei | Messenio rog(at) scr(ipsit) Infantio cum Floro et Fructo et | Sabino hic ubique

CIL iv 7621 C(aium) Iulium Polybium | aed(ilem) u(iis) a(edibus) s(acris) p(ublicis) p(rocurandis) ‖ lanternari tene | scalam

CIL iv 3529 M(arcum) Pupium Rufum ‖ IIuir(um) i(ure) d(icundo) dignum r(ei) p(ublicae) o(ro) f(aciatis) | Mustius fullo facit | et dealbat scr(ipsit) Vnicus | s[ine] reliq(uis) sodalib(us) Non(is?) [. . .]

CIL iv 222 P(ublium) Paquium Proculum IIuir(um) uir(um) b(onum) d(ignum) r(ei) [p(ublicae)] ‖ A(ulum) Vettium [Caprasi]um Felicem IIuir(um) u(irum) b(onum) d(ignum) r(ei) p(ublicae) o(ro) u(os) f(aciatis) digni sunt o(ro) u(os) f(aciatis) | Q(uintum) Marium [Rufum] M(arcum) Epidium Sabinum aediles u(iis) a(edibus) s(acris) p(ublicis) p(rocurandis) o(ro) u(os) f(aciatis) digni sunt | S[. . .]sit[. . .]sius dealbatore Onesimo

CIL iv 3775 L(ucium) Statium Receptum | IIuir(um) i(ure) d(icundo) o(ro) u(os) f(aciatis) uicini dig(num) | scr(ipsit) Aemilius Celer uic(ini)inuidiose | qui deles | ae[g]rotes

Catherine Chiavia, Programmata. Manifesti elettorali nella colonia romana di Pompei, Torino 2002.
James L. Franklin, Pompéii: The Electoral Programmata, Campaigns and Politics, A.D. 71-79, Rome 1980.
Peter Kruschwitz – Hilla Halla-Aho, «The Pompeian Wall Inscriptions and the Latin Language: A Critical Reappraisal», Arctos 41 (2007), 31-49.
Henrik Mouritsen, Elections, Magistrates, and Municipal Elite: Studies in Pompeian Epigraphy, Roma 1988.

Les ludi circenses

Pour une typologie des annonces

  • ouverture par le génitif du nom de l’editor :
    1. illius editoris…
    2. gladiatorum paria uel familia gladiatoria… pugnabit/-unt…
    3. illo loco…
    4. illo die
  • gladiatorum paria et sim. + génitif du nom de l’editor :
    1. gladiatorum paria uel uenatio et gladiatorum paria uel familia gladiatoria… illus editoris… pugnabit/-unt…
    2. illo loco…
    3. illo die
  • causa muneris + 1 ou 2

Les editores

Decimus Lucretius Satrius Valens et son fils
CIL iv 3884 = 5 Sabbatini Tumolesi

D(ecimi) Lucreti | Satri Valentis fláminis Neronis Caesaris Augusti fíli(i) | perpetuí gladiatórum paria XX et D(ecimi) Lucreti{o} Valentis fíli(i) | glad(iatorum) pariá X pug(nabunt) Pompeís IV V VI III pr(idie) ídus apr(iles) uénatio legitima | et uela erunt ‖ scr(ipsit) | Celer ‖ scr(ipsit) | Aemilius | Celer sing(ulus) | ad luna(m)

CIL iv 7995 = 6 Sabbatini Tumolesi

D(ecimi) Lucreti Satri | Valentis flaminis ⟦Nerónis⟧ Caesaris Augusti f(ilii) perpetui glad(iatorum) par(ia) XX et | D(ecimi) Lucreti Valentis fili(i) [glad(iatorum)] par(ia) X | ex a(nte) d(iem) V k(alendam) April(es) uenatio et uela er[unt].

CIL iv 7992 = 7 Sabbatini Tumolesi

D(ecimi) Lucréti Satri Valentis fláminis [Nerònis] Caésaris Aug(usti) f(ilii) perpetui glad(iatorum) par(ia) XX et D(ecimi) Lucreti Valentis fili(i) glad(iatorum) par(ia) X pugn(abunt) Pompeis ex a(nte) d(iem) V nonis Apr(ilibus) uenatio et uela erunt ‖ Poly[bius(?)] (scripsit).

CIL iv 1185 = 8 Sabbatini Tumolesi

[D(ecimi) Lucreti Satri] Valentis flaminis Neronis Aug(usti) f(ili) perpetui | D(ecimi) Lucreti Valentis fili(i) [glad(iatorum) par(ia) — pugn(abunt) Pompeis ex a(nte) d(iem?)] V | k(alendis) April(ibus) uenatio et uela erunt ‖ p(rincipi) colonia[e] (feliciter).

Gnaeus Alleius Nigidius Maius
CIL iv 7991 = 9 Sabbatini Tumolesi

Cn(aei) Allei Nigidi | Mai quinq(uennalis) sine impensa publica glad(iatorum) par(ia) XX et eorum supp(ositicii) pugn(abunt) Pompeis ‖ Gáuellius Tigillo | et Clodio sal(utem) | Telephe summa rudis | instrumentum muneris | u(bique) u(ale) | Diadumeno et Pyladioni fe(liciter)

CIL iv 1177 = 11 Sabbatini Tumolesi

dedicatione | [operis tabula]rum muneris Cn(aei) Allei Nigidi Mai | [— pompa] uenatio athletae sparsiones uela erunt ‖ Maio | principi coloniae | feliciter

CIL iv 7993 = 12 Sabbatini Tumolesi

dedicatione | operis tabularum Cn(aei) Allei Nigidi Mai Pompeis idibus Iuni(i)s | pompa uenatio athletae uela erunt | Nigra ua(le).

CIL iv 3883 = 13 Sabbatini Tumolesi

dedication[e operis tabularum Cn(aei) Allei Nigidi Mai Pompeis idibus Iuniis] | pompa uenatio [athletae spars]i[o]nes uela erunt | Nigr(a) ua(le?)

CIL iv 1178 = 14 Sabbatini Tumolesi

dedication[e] | o[peris tabula]rum [muneris(?)] Cn(aei) Allei Mai [—] ‖ scr(ipsit) ‖ Grosphos[—]

Tiberius Claudius Verus

CIL iv 7989a.c = 18 Sabbatini Tumolesi

pro salute | Nerònis Claudi Caesaris Aug(usti) Germanici Pompeis Ti(beri) Claudi Veri uenátiò | athletaé et sparsiònes eri(/u?)nt V IIII k(alendas) Mart(ias) CCCLXXIII ‖ Claudio Vero felic(iter).

« Pour la santé de Néron Claudius Caesar Auguste Germanicus, il y aura à Pompéi, dans les jours 25 et 26 février, un spectacle de Tiberius Claudius Verus : un combat avec les animaux, des lutteurs et des sparsiones. (On distribuera) 373 (sesterces ?). — Vive Claudius Verus ! »

Suettius Certus
CIL iv 1181 = 19 Sabbatini Tumolesi

[pro salute Ner(onis) Claudi Caes(aris) Aug(usti) Ger]man[ici Ti(beri)] Claudi V[e]ri | [V IIII k(alendas) Ma]rt(ias) Pompeis uen[atio athle]tae sparsiones qua dies patientur erunt. ‖ Vero feliciter.

Les jeux organisés par Numerius Festius Ampliatus

Les images de la tombe d’Aulus Vmbricius Scaurus (?) : cf. F. Mazois, Les Ruines de Pompéi, Paris 1824, planche XXXI et  planche XXXII

CIL iv 1182 = 29 Sabbatini Tumolesi
munere [N(umeri) Fes]ti Ampliati, die summo (pugnauerunt)
Bebryx Iul(ianus) (pugnarum) XV u(icit?)
Nobilior Iul(ianus) (pugnarum) XIV
[—] Iul(ianus) (pugnarum) XVI
[— pugnarum X]IV (?) m(issus) e(st)
[—] Iul(ianus) (pugnarum) XXX u(icit)
[—]sus Iul(ianus) (pugnarum) XV m(issus) o(biit)
Hippolytus I[ul(ianus)?] (pugnarum) V u(icit)
Ce[l]atus Iul(ianus] (pugnarum) VI
Nedymus Iul(ianus) (pugnarum) V [—]
[—]p[—] Iul(ianus) (pugnarum) XV m(issus)
[—] Iul(ianus) (pugnarum) IV [—]

Marcus M(a)esonius et le «livret des gladiateurs»

CIL iv 2508 = 32 Sabbatini Tumolesi

pri[mum] | munus M(arci) [M]eso[ni —] | [—]VI nonas Maias ‖ T(h)r(aeces) m(urmillones) | [—]nator Ner(onianus) |(pugnarum) II [—] | Tigris Iul(ianus) |(pugnarum) I[—] | [—]ci[u]s Ner(onianus) |(pugnarum) III m(issus?) | Speculator |(pugnarum) LXIX | u(icit?) essed(arius) r(etiarius?) | Crysantus [—] |(pugnarum) II | M(arcus) Artorius [—] ‖ (H)o(plomachi) m(urmillones) | m(issus?) [—]p[1]eacius Iul(ianus) [—] | M[—] Iul(ianus) |(pugnarum) LV [—] | u(icit) [—]iu[s —] | [—]VR[—] | [— t]r(aex?) | [—]B[—] Ner(onianus) [—] | [6] ‖ Munus [—] V IV III prid[ie] Idus idi[bus] Mai(is) ‖ Di[machaeri(?)] (h)o[plomachi(?)] | m(issus) I[—]ciens Ner(onianus) |(pugnarum) XX[—] | u(icit) Nobilior Iul(ianus) |(pugnarum) II | t(raex) m(urmillo) | m(issus) L(ucius) Semproniu[s —] | u(icit) Platanus Iu[l(ianus —] | t(hraex) m(urmillo) | u(icit) Pugnax Ner(onianus) |(pugnarum) III | p(eriit) Murranus Ner(onianus) |(pugnarum) III | (h)o(plomachus) t(hraex) | u(icit) Cycnus Iul(ianus) |(pugnarum) VIIII | m(issus) Atticus Iul(ianus) |(pugnarum) XIV | t(hraex) m(urmillo) | u(icit) Herma Iul(ianus) |(pugnarum) IV | m(issus) Q(uintus) Petillius [—] | ess(edarii) | m(issus) P(ublius) Ostorius |(pugnarum) LI | u(icit) Scylax Iul(ianus) |(pugnarum) XXVI | t(hraex) m(urmillo) | u(icit) Nodu[—] Iul(ianus) |(pugnarum) VII | m(issus) L(ucius) Petronius |(pugnarum) XIV | t(hraex) m(urmillo) | p(eriit) L(ucius) Fabius |(pugnarum) VIIII | u(icit) Astus Iul(ianus) |(pugnarum) XIV | ‖ Laudand[—]io[—] |(pugnarum) XI(?) | [—]ng[—] |(pugnarum) XIV ‖ No[—] m(issus?) | Ri[—]ecius[

Ovide ars 1,167-168 dum loquitur tangitque manum poscitque libellum | et quaerit posito pignore, uincat uter.

Les cruciarii de Cumes

CIL iv 9983a = 79 Sabbatini Tumolesi

Cumis gl(adiatorum) p(aria) XX | [et eorum] suppos[iticii pu]gn(abunt) k(alendis) Oct(obres) III pr(idie) N[onas Octobres] | cruciarii uen(atio) et uela er(unt) ‖ Cunicl(us) | Lucceio | sal(utem).

Cumis
Ἀλκίμιλ(λ)α
41499_5big
Patrizia Sabbatini Tumolesi, Gladiatorum paria. Annunci di spettacoli gladiatorii a Pompei, Roma 1980.
Peter Kruschwitz, «Romanes eunt domus! Linguistic Aspects of the Sub-Literary Latin in Pompeian Wall Inscriptions», in : T.V. Evans et D.D. Obbink éds., The Language of the Papyri, Oxford 2010, 157-170.