Archives mensuelles : février 2016

Le Somnium : songe, vision ou fiction ?

Les classements des phénomènes oniriques

Artémidore somn. 1,1 ταύτῃ γὰρ ὄνειρος ἐνύπνιον διαφέρει, ᾗ συμβέβηκε τῷ μὲν εἶναι σημαντικῷ τῶν μελλόντων, τῷ δὲ τῶν ὄντων. […] ἔστι τοίνυν ἰδεῖν ταῦτα καθυποκειμένων ἤδη τῶν παθῶν οὐ πρόρρησιν ἔχοντα τῶν μελλόντων ἀλλ’ ὑπόμνησιν τῶν ὄντων. […] σαφὲς δὲ ἀπὸ τούτων ὅτι τῶν σωματικῶν ἃ μὲν δι’ ἔνδειαν ἃ δὲ διὰ περισσότητα ὁρᾶται, τῶν δ’ αὖ ψυχικῶν ἃ μὲν διὰ φόβον ἃ δὲ δι’ ἐλπίδα.

Artémidore somn. 1,2 ἔτι τῶν ὀνείρων οἱ μέν εἰσι θεωρηματικοὶ οἱ δὲ ἀλληγορικοί. καὶ θεωρηματικοὶ μὲν οἱ τῇ ἑαυτῶν θέᾳ προσεοικότες. […] ἀλληγορικοὶ δὲ οἱ δι’ ἄλλων ἄλλα σημαίνοντες, αἰνισσομένης ἐν αὐτοῖς φυσικῶς τι {καὶ} τῆς ψυχῆς.

Artémidore somn. 1,2 ἕπεται δὲ τούτοις τῷ μὲν ἐνυπνίῳ τῷ ἀσημάντῳ τὸ φάντασμα […], τῷ δὲ ὀνείρῳ ὅραμά τε καὶ χρηματισμός.

Macrobe somn. 1,3,2 omnium quae uidere sibi dormientes uidentur quinque sunt principales et diuersitates et nomina. aut enim est ὄνειρος secundum Graecos quod Latini somnium uocant, aut est ὅραμα quod uisio recte appellatur, aut est χρηματισμός quod oraculum nuncupatur, aut est ἐνύπνιον quod insomnium dicitur, aut est φάντασμα quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, uisum uocauit. (3.) ultima ex his duo cum uidentur, cura interpretationis indigna sunt, quia nihil diuinationis apportant, ἐνύπνιον dico et φάντασμα. (4.) est enim ἐνύπνιον quotiens cura oppressi animi corporisue siue fortunae, qualis uigilantem fatigauerat, talem se ingerit dormienti. […] (7.) φάντασμα uero, hoc est uisum, cum inter uigiliam et adultam quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula adhuc se uigilare aestimans qui dormire uix coepit aspicere uidetur irruentes in se uel passim uagantes formas a natura seu magnitudine seu specie discrepantes uariasque tempestates rerum uel laetas uel turbulentas. […] (8.) his duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium diuinationis instruimur. est oraculum quidem cum in somnis parens uel alia sancta grauisque persona seu sacerdos uel etiam deus aperte euenturum quid aut non euenturum, faciendum uitandumue denuntiat. (9.) uisio est autem cum id quis uidet quod eodem modo quo apparuerat eueniet. […] (10.) somnium prope uocatur quod tegit figuris et uelat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam significationem rei quae demonstratur.

La théorie des « résidus » de la veille

Cicéron diu. 2,128 naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse uacuus potest. is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in uisa uaria et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas uigilans gesserit aut cogitauerit; quarum perturbatione mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si alia falsa, alia uera, qua nota internoscantur scire sane uelim.

Cicéron diu. 2,139-140 hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per ses. itaque in eo et formae uersantur et actiones, et multa audiri, multa dici uidentur. (140.) haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa uariata uersantur, maxumeque reliquiae rerum earum mouentur in animis et agitantur, de quibus uigilantes aut cogitauimus aut egimus.

Aristote insom. 461ᵃ17-21 οὕτω καὶ ἐν τῷ καθεύδειν τὰ φαντάσματα καὶ αἱ ὑπόλοιποι κινήσεις αἱ συμβαίνουσαι ἀπὸ τῶν αἰσθημάτων […] ἀφανίζονται πάμπαν, ὁτὲ δὲ τεταραγμέναι φαίνονται αἱ ὄψεις καὶ τερατώδεις, καὶ οὐκ εἰρόμενα τὰ ἐνύπνια.

Aristote insom. 461ᵇ21-22 τούτων δὲ ἕκαστόν ἐστιν, ὥσπερ εἴρηται, ὑπόλειμμα τοῦ ἐν τῇ ἐνεργείᾳ αἰσθήματος.

Aristote diu. somn. 463ᵃ22-24 ὥσπερ γὰρ μέλλοντες πράττειν ἢ ἐν ταῖς πράξεσιν ὄντες ἢ πεπραχότες πολλάκις εὐθυονειρίᾳ ταύταις σύνεσμεν καὶ πράττομεν (αἴτιον δ’ ὅτι προωδοποιημένη τυγχάνει ἡ κίνησις ἀπὸ τῶν μεθ’ ἡμέραν ἀρχῶν), οὕτω πάλιν ἀναγκαῖον καὶ τὰς καθ’ ὕπνον κινήσεις πολλάκις ἀρχὰς εἶναι τῶν μεθ’ ἡμέραν πράξεων.

Deux songes dans l’œuvre de Cicéron

L’apparition de Marius en avril 58

Cicéron diu. 1,59 audiui equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narrauit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in uilla quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis uigilasses, ad lucem denique arte et grauiter dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret, tamen silentium fieri iussisse <se> neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narrauisse: uisum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cumque tu te patria ui pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum uisum somnio delectari.

Cicéron diu. 2,140-141 ut mihi temporibus illis multum in animo Marius uersabatur recordanti quam ille grauem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. hanc credo causam de illo somniandi fuisse. tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum uisus emersus e flumine. inerant enim in utriusque nostrum animis uigilantium cogitationum uestigia. at quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego uehebar, mecum una demersus rursus apparuit. (141.) an tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? […] mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.

Le songe de Scipion Émilien

Cicéron rep. 6,10 post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. deinde ut cubitum discessimus, me et de uia, et qui ad multam noctem uigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. hic mihi (credo equidem ex hoc quod eramus locuti: fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnoui equidem cohorrui, sed ille: “ades – inquit – animo et omitte timorem, Scipio, et quae dicam trade memoriae”.

Cicéron Lael. 14 quod idem Scipioni uidebatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaeuola, mecum uenisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de inmortalitate animorum, quae se in quiete per uisum ex Africano audisse dicebat.

Le modèle d’Ennius

Cicéron ac. 2,88 cum experrectus esset Ennius non diceret se uidisse Homerum sed uisum esse […] nisi uero Ennium non putamus ita totum illud audiuisse “o pietas animi” [ann. 8 Vahlen² = 4 Skutsch], si modo id somniauit, ut si uigilans audiret. experrectus enim potuit illa uisa putare, ut erant, et somnia; dormienti uero aeque ac uigilanti probabantur.

Lucrèce 1,112-126
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci uisat uastasque lacunas
an pecudes alias diuinitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit uersibus edens,
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.

Ennius ann. frg. 5-6 Vahlen = 2-3 Skutsch ap. Fronton ad M. Caes. 4,12,4 ; Cicéron ac. 2,51
… somno leni placidoque reuinctus
… uisus Homerus adesse poeta.

Ennius ann. 211-212 Vahlen² = 218-219 Skutsch ap. Festus 432,27-30 Lindsay (Paul Diacre 433,4-5 L.)
nec quisquam sophiam, sapientia quae perhibetur,

in somnis uidit prius quam sam discere coepit.

Les critiques au mythe d’Er et l’approche sceptique de Cicéron

Cicéron rep. 1,15 sed ego, Tubero (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae uix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere uideatur aut tractare plane manu. quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad uitam hominum adtinere dixerit.

Cicéron rep. frg. 6,3 Ziegler ap. Favonius Eulogius 13,1 van Weddingen
imitatione Platonis Cicero de re publica scribens locum etiam de Eris Pamphyli reditu in uitam, qui ut ait rogo impositus reuixisset, multaque de inferis secreta narrasset non fabulosa ut ille assimulatione commentus est, sed sollertis somnii rationabili quadam imaginatione composuit, uidelicet scite significans haec quae de animae immortalitate dicerentur caeloque somniantium [<nec> somniantium perperam add. edd. ?] philosophorum esse commenta, nec fabulas incredibiles quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.

Cicéron rep. frg. 6,7 Ziegler ap. Macrobe Somn. 1,1,9 ac priusquam somnii uerba consulimus, enodandum nobis est, a quo genere hominum Tullius memoret uel irrisam Platonis fabulam uel ne sibi idem eueniat non uereri.

Cicéron rep. frg. 6.4 Ziegler ap. Saint Augustin ciu. 22,28
quod quidem [sc. de mortuorum resurrectione] sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum [sc. Platonem] lusisse potius quam quod id uerum esset adfirmet dicere uoluisse.

Fabio STOK, « Un viaggio lungo un sogno », ID., Cicerone. Il sogno di Scipione, Venezia 1993, 9-34.
Fabio STOK, « Cicerone e la politica del sogno », E. Scioli – C. Walde éds., Sub imagine somni: Nighttime Phenomena in Greco-Roman Culture, Pisa 2010, 103-117.

Le Somnium Scipionis : aspects structuraux

L’introduction au Somnium

rep. frg. 6,12 Powell ap. Macrobe Somn. 1,4,2-3

cum enim Laelius quereretur, nullas Nasicae statuas in publico in interfecti tyranni remunerationem locatas, respondit Scipio post alia in haec uerba:

« … sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum uirtutis est praemium, tamen illa diuina uirtus non statuas plumbo inhaerentes, nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et uiridiora praemiorum genera desiderat ».

« quae tandem ista sunt? » inquit Laelius.

tum Scipio: « patimini me – inquit – quoniam tertium diem iam feriati sumus * ».

et cetera quibus ad narrationem somnii uenit, docens illa esse stabiliora et uiridiora praemiorum genera, quae ipse uidisset in caelo, bonis rerum publicarum seruata rectoribus.

L’interruption du récit

rep. 6,12 hic cum exclamauisset Laelius ingemuissentque uehementius ceteri, leuiter adridens Scipio : « st ! quaeso – inquit – ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera ».

  • leuiter ω : leniter C, I, Jc sl, edd. praeter Jan
    Platon Phaed. 115 c 5-6 γελάσας δὲ ἅμα ἡσυχῇ καὶ πρὸς ἡμᾶς ἀποβλέψας εἶπεν.
    Platon Phaed. 62 a 8-9 καὶ ὁ Κέβης ἠρέμα ἐπιγελάσας
    Platon Phaed. 84 d 8 καὶ ὃς ἀκούσας ἐγέλασέν τε ἠρέμα καί φησιν…
    Cicéron de orat. 2,145 adrisit hic Crassus leuiter [M, VU : leniter rell. codd.] et « pertexe modo –  inquit – Antoni, quod exorsus es ».
    Cicéron fin. 1,26  quae cum dixissem, magis ut illum prouocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leuiter [ABEP : leniter dett.] adridens
    rhet. Her. 3,14,25 sin erit sermo in iocatione, leuiter tremibunda uoce, cum parua significatione risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab sermone serio torquere ad liberalem iocum uocem.
  • st ! [Jan (edd.) : et ω] … parumper [Bouhier (edd. fere omnes) : parum rebus ω]
Cf. Roberta MONTANARI CALDINI, « Il sorriso dell’Emiliano nel Somnium Scipionis », InvLuc 21, 1999, 79-91.

Le récit du « voyage » : ascension et descente

rep. 6,16 « …locum quem uides – erat autem {is} splendidissimo candore inter flammas circus elucens – quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis » ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur […] iam ipsa terra ita mihi parua uisa est, ut me imperi nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.

rep. 6,17 nonne aspicis quae in templa ueneris ? nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia…

rep. 6,20-22 haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem […] « uides habitari in terra raris et angustis in locis […] (21.) cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis […] (22.) ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen uel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit uel illum Gangen transnatare ?  »

rep. 6,25 quocirca si reditum in hunc locum desperaueris…

rep. 6,29 …nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur [sc. eorum animi qui se corporis uoluptatibus dediderunt].

La fin du récit ( ?)

rep. 6,29 ille discessit; ego somno solutus…

  • solutus ω (fortasse solutus [… Montanari Caldini) : solutus sum δ5 e coniectura (edd.)
    diu. 1,128 aut concitata mens aut soluta somno
    diu. 1,129 sic animi hominum, cum aut somno soluti uacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati mouentur

Lael. 14 quod idem Scipioni uidebatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaeuola, mecum uenisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de inmortalitate animorum, quae se in quiete per uisum ex Africano audisse dicebat.

Le De republica : aspects structuraux

La structure en anneau du De republica

Pietas in patria

rep. 1 frg. 1 Powell ap. Nonius p. 426 Mercier = 5,16,7 Gatti et al. sic quoniam plura beneficia continet patria, et est antiquior parens quam is qui creauit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia.

rep. 6,16 sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae, cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est.

Optumae curae de salute patriae

rep. 1,2 usus autem eius [sc. uirtutis] est maximus ciuitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum quas isti in angulis personant reapse, non oratione, perfectio.

rep. 1,12 neque enim est ulla res in qua propius ad deorum numen uirtus accedat humana, quam ciuitatis aut condere nouas aut conseruare iam conditas.

rep. 6,29 hanc tu exerce optumis in rebus: sunt autem optumae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit.

Coetus hominum iure sociati

rep. 1,39 est igitur – inquit Africanus – res publica res populi; populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.

rep. 6,13 nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae ciuitates appellantur.

Gloria

rep. 1,26-27 quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit? aut diuturnum, qui cognouerit quid sit aeternum? aut gloriosum, qui uiderit quam parua sit terra, primum uniuersa, deinde ea pars eius quam homines incolant; quamque nos exiguae eius parti adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen uolitare et uagari latissime? (27.) […] quam est hic fortunatus putandus […] qui imperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa appetendos putet.

rep. 6,20 tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes?

rep. 6,22 quibus [sc. partibus] amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit.

rep. 6,23 propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.

rep. 6,25 quanti tandem est ista hominum gloria quae pertinere uix ad unius anni partem exiguam potest?

Le Somnium : la récompense post mortem réservée aux grands hommes politiques

rep. 6,13 nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae ciuitates appellantur; harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur.

rep. 6,16 ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem uides.

rep. 6,26 siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet.

rep. 6,29 sunt autem optumae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit.

Jed W. Atkins, «L'arument du De republica et le Songe de Scipion», Les Études philosophiques 99 (2011), 455-469.
Nicolas Lévi, La révélation finale à Rome. Cicéron, Ovide, Apulée, Paris, PUPS, 2014, 155-186 (ch. 4 «Le “Songe de Scipion” comme révélation finale : la place du Somnium dans l'économie du De republica»).

L’écriture du De republica

L’évolution du projet cicéronien : la forme du dialogue

test. 1 Powell

ap. Cicéron Q. fr. 2,12,1 (Cumes ou Pompéi, mai 54)

scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum. sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita; sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus.

test. 2 Powell

ap. Cicéron Att. 4,16,2 (Rome, 1er juillet 54)

Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum; ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant nisi eius qui illis notus aut auditus esset. hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli <et> Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaeuolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos ἐξωτερικοὺς uocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem, id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et plurimi oti, quo ego maxime egeo.

test. 3 Powell

ap. Cicéron Q. fr. 3,5,1-2 (Tusculum, fin octobre – début novembre 54)

quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessaui neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutaui. nam iam duobus factis libris, in quibus nouendialibus feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, <P. Rutili,> Q. Tuberonis, et Laeli generorum, Fanni et Scaeuolae, sermo autem in nouem et dies et libros distributus de optimo statu ciuitatis et de optimo ciue (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis uersatus in re publica rebus essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea uisum iri ficta esse; oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me remouisse, ad eos tamen rettulisse quos ipse uidissem; Aristotelem denique quae de re publica et praestanti uiro scribat ipsum loqui. (2.) Commoui<t> me, et eo magis quod maximos motus nostrae ciuitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. nunc et id uitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam uenero, mittam. puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.

Le succès de l’œuvre et les corrections d’auteur

test. 4 Powell

ap. Caelius fam. 8,1,4 (mai 51)

tui politici libri omnibus uigent.

test. 6 Powell

ap. Cicéron Att. 6,2,3 (Laodicée, début de mai 50)

itaque istum ego locum [sc. rep. 2,8 … nec praeter Phliuntios ulli sunt …] totidem uerbis a Dicaearcho transtuli. Phliasios autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦς, Ὀποῦς, Σιποῦς, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι; sed hoc continuo correximus.

Les manuscrits du Somnium antérieurs au XIIᵉ siècle

Témoins complets

A Paris, Bibliothèque Nationale, nouv. acq. lat. 454, moitié – troisième quart ixe s.
D Oxford, Bodleian Library, Auctarium T.2.27, fin xe s. – début xie s.
E Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 10195, fin xe s. – début xie s.
H Bruxelles, Bibliothèque Royale, 10146, ixe s.
I Oxford, Bodleian Library, Auctarium F.2.20, deuxième moitié xie s.
K Köln, Erzb. Diözesan- und Dombibliothek, Dombibl. 186, deuxième moitié ixe s. + xie s. (ff. 71v-74r)
M Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Reg. lat. 1405, première moitié xie s.
N Paris, Bibliothèque Nationale, nouv. acq. lat. 1611, a. 962-986
O Oxford, Bodleian Library, D’Orville 77, fin xe s. – début xie s.
S Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Strozzi 49, xie – xiie s.
T London, British Library, Additional 11035, première moitié xie s.
U Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 6365, début xie s.
V Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 3227, ante a. 1137
W Wien, Österreichische Nationalbibliothek, 2269, première moitié xie s.
X Aberystwith, National Library of Wales, 735 c, xie s.
Y Troyes, Bibliothèque municipale, 804, xie s.
Z Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Ottobon. lat. 1939, fin xie s.
& Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, S. Marco 287, xie s.
ΠRoma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 1546, fin xie s.

Témoins incomplets

b Berlin, Deutsche Staatsbibliothek – Preußischer Kulturbesitz, lat. fol. 389, premier quart xie s.
f Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 8663, fin xe s. – début xie s.
h Hildesheim, Dombibliothek, J 70, première moitié xie s.
m Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, S. Croce 22 sin. 9, xie – xiie s.
o Oxford, Bodleian Library, Auctarium D.4.13, fin xie s. – début xiie s.
t München, Bayerische Staastbibliothek, Clm 19471, xiie s.

Non repérables

𝔓 ancien Malibu, J. Paul Getty Museum (vendu), deuxième moitié xe s. – début xie s.
Wrocław, Biblioteka Uniwersytecka, Rehdig. 105 (disparu), xiiie s.
Liste issue de : Roberta Caldini Montanari, Tradizione medievale ed edizione critica del Somnium Scipionis, Firenze 2002.

La tradition textuelle du De republica

  1. Palimpseste Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 5757
    1. Émile Chatelain, Paléographie des classiques latins, Paris 1884-1900.
    2. Angelo Mai, Classicorum auctorum, i, Romae 1828.
  2. Tradition manuscrite du Somnium Scipionis, comportant deux sub-archétypes, qui sont chacun à l’origine de deux branches (*) :
    • α, reconstitué à partir de deux témoins (A et O).
    • β, représenté par deux témoins :
      • γ, dont sont issus J W t
      • δ, qui est à l’origine des 31 témoins restants :
        • π, issu de la phase définitive d’élaboration de δ
        • ζ, témoignant d’une activité philologique parallèle à celle de δ, qui part d’une étape non définitive de l’élaboration de δ (ζ1 < δ3) jusqu’à travailler sur la version définitive (ζ2-3 < δ5)
        • ε, issu de la première phase d’élaboration de δ, a été enrichi à deux reprises, avec des apports issus de phases ultérieures de δ : ε1 < δ4, ε2 < δ5
        • θ, issu de la phase définitive d’élaboration de δ
        • ξ, ancêtre probable de X et de Y
        • R, issu de la phase définitive d’élaboration de δ
        • P, issu de la phase définitive d’élaboration de δ
        • X, témoigne d’une phase de δ qui a été dépassée par la suite
        • Y, témoigne d’une phase de δ qui a été dépassée par la suite
  3. Tradition indirecte du De republica et notamment du Somnium dans le cadre du Commentaire de Macrobe.
(*) Pour cette reconstitution, cf. Roberta Caldini Montanari, Tradizione medievale ed edizione critica del Somnium Scipionis, Firenze 2002.

Un voyage rapide comme un rêve : le Somnium Scipionis

Mai1828_Class.auct.vol.1_tavola

Programme 2015-2016 – 2ⁿᵈ semestre
(tous les mardis, 16h-18h, en Sorbonne, salle E659)

Les expériences oniriques permettent de dévoiler des désirs et d’imaginer ce qu’il n’est pas possible de croire. Dans la partie la plus longue qui nous soit parvenue du sixième et dernier livre du De republica, et qui a eu une tradition manuscrite beaucoup plus importante que tout le reste de l’œuvre, Cicéron adopte le topos du songe pour introduire le voyage astral du protagoniste et trouve ainsi un équilibre parfait entre spéculation et imagination.

Se servant d’une technique narrative complexe, où un personnage interne au récit, Scipion Émilien, raconte un songe qu’il a fait en Afrique (le somnium Scipionis au sens subjectif), et dont le protagoniste avait été son grand-père, Scipion l’Africain (le somnium Scipionis au sens objectif), Cicéron développe plusieurs thèmes qui avaient une longue tradition littéraire et philosophique : l’oraculum, portant spécifiquement sur la carrière politique et militaire de Scipion Émilien, la révélation du destin des âmes après la mort et la description des sphères qui forment la structure de l’univers et qui produisent une harmonie musicale « céleste » par leur rotation. Une représentation géographique de la Terre permet enfin d’introduire le thème de la gloire, que Cicéron avait développé dans son De gloria, aujourd’hui perdu, écrit peu avant le De officiis, où cette question est également traitée en détail.

Dans ce séminaire, nous examinerons un certain nombre de problèmes textuels qui permettent de réfléchir, plus largement, à la forme littéraire du Somnium Scipionis, aux topoi des songes et des voyages dans l’au-delà dans la littérature antique, à la langue archaïsante de ce dialogue censé se dérouler en 129 av. J.‑C.

Grâce à la collaboration de Jean-Baptiste Guillaumin (MCF à l’UFR de latin et membre junior de l’IUF), une partie des séances sera réservée aux commentateurs tardo-antiques du Somnium, au rapport entre philosophie et encyclopédisme dans les interprétations de ce texte et, plus spécifiquement, à l’exposé d’astronomie que l’on trouve dans le Commentaire de Macrobe.

L’édition de référence du Songe de Scipion est celle de R. Caldini Montanari, Tradizione medievale ed edizione critica del Somnium Scipionis, Firenze 2002, mais il faudra également tenir compte de J. G. F. Powell, M. Tulli Ciceronis De re publica, De legibus, Cato Maior De senectute, Laelius De amicitia, Oxford 2006. Tous les textes étudiés seront distribués dans le cadre du séminaire.

Index du séminaire :
  1. La tradition textuelle du De republica
  2. Les manuscrits du Somnium antérieurs au XIIᵉ siècle
  3. L’écriture du De republica
  4. Le De republica : aspects structuraux
  5. Le Somnium Scipionis : aspects structuraux
  6. Le Somnium : songe, vision ou fiction ?
  7. La révélation de l’immortalité de l’âme et le platonisme pythagorisant du Somnium
  8. La révélation astrale
  9. L’harmonie des sphères
  10. La gloire et l’espace
  11. La gloire et le temps
  12. L’automotricité de l’âme
  13. Le commentaires de Favonius Eulogius et de Macrobe