Archives du mot-clé Basilica

Le langage formulaire de l’élégie dans les graffiti de Pompéi

Les épigrammes de la Basilique

CIL iv 1893 = CLE 1785 : Ovide am. 1,8,77-78
surda sit oranti tua ianua laxa ferenti
   audiat exclusi uerba receptus [a]man[s].
CIL iv 1894 = CLE 1785 : Properce 4,5,47-48
ianitor ad dantis uigilet si pulsat inanis
   surdus in obductam somniet usqu[e] seram.
CIL iv 1895 = CLE 936
quid pote tan durum saxso aut quid mollius unda?
   dura tamen molli saxsa cauantur aqua.

 

Cf. Ovide ars 1,475-576
quid magis est saxo durum, quid mollius unda?
   dura tamen molli saxa cauantur aqua.
CIL iv 1896 = CLE 33
ubi perna cocta est si conuiuae apponitur
non gustat pernam lingit ollam aut caccabum.

CIL iv 1898 = CLE 948

quisquis amat calidis non debet fontibus uti
   nam nemo flammas ustus amare potest.
La formule quisquis amat… amare potest

CIL iv 3199 = CLE 946 qu(i)sq. amat ualeat pereat qui noscit amare
CIL iv 4659 = CLE 2063 quisquis amat pereat Ma[3]
CIL iv 4663 = CLE 2063 quisquis amat perea(t)
CIL iv 5186 = CLE 2063 quisquis amat per(eat)

CIL iv 4091 = CLE 945
(quis)quis amat ualeat pereat qui nescit amare
   bis tanto pereat quisquis amare uetat.

CIL 1173 = CLE 946
quisquis ama(t) ualia(t) peria(t) qui nescit ama[re]
   bis tanti periat quisquis amare uota(t)

CIL iv 1824 = CLE 947
quisquis amat ueniat Veneri uolo frangere costas
   fustibus et lumbos debilitare deae.
si potest illa mihi tenerum pertundere pectus
   quit ego non possim caput i[ll]ae frangere fuste?

CIL iv 6892 = CLE 2056
quisquis amat nigra(m) nigris carbonibus ardet
   nigra(m) cum uideo mora libenter {a}ed{e}o.

Properce 2,23,23-24
libertas quoniam nulli iam restat amanti,
   nullus liber erit, si quis amare uolet.

Ovide am. 2,19,45-46
ille potest uacuo furari litore harenas,
   uxorem stulti siquis amare potest.

Ovide epist. 15,85-86
quid mirum, si me primae lanuginis aetas
   abstulit, atque anni quos uir amare potest?

Properce 1,6,11-12
his ego non horam possum durare querelis:
   ah pereat, si quis lentus amare potest!

Properce 2,26b,27-28
multum in amore fides, multum constantia prodest:
   qui dare multa potest, multa et amare potest.

Ovide trist. 3,4b,71-72
nec meus indicio latitantes uersus amicos
   protrahet; occulte siquis amabit, amet.

Ovide ars 2,241,-242
quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
   curam mansuri quisquis amoris habes.

Properce 4,5,77-78
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
   mixtaque cum saxis addite verba mala!

Ovide rem. 579-580
quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto!
   quo fugis? in populo tutior esse potes.

Ovide rem. 13-14
siquis amat quod amare iuuat, feliciter ardens
   gaudeat, et uento nauiget ille suo.

Ovide rem. 613-614
siquis amas, nec uis, facito contagia uites;
   haec etiam pecori saepe nocere solent.

Tibulle 1,2,29-30
quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
   qualibet: insidias non timuisse decet.

Properce 3,16,13-14
quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
   nemo adeo ut feriat barbarus esse uolet.

CIL iv 1645 = CLE 953

si quis forte meam cupiet uio[lare] puellam
   illum in desertis montibus urat amor.

 

Cf. Tibulle 1,6,51-52
parcite, quam custodit Amor, uiolare puellam,

ne pigeat magno post didicisse malo.

Horace epist. 2,2,1-5

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
si quis forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: “hic et
candidus et talos a uertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo…”
Martial 4,42,1-6
si quis forte mihi possit praestare roganti,
   audi, quem puerum, Flacce, rogare uelim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
   nequitias tellus scit dare nulla magis.
sit niue candidior: namque in Mareotide fusca
   pulchrior est, quanto rarior, iste color.
CIL iv 1645 = CLE 953 v. 1 cf.
Properce 1,10,21-22
tu caue ne tristi cupias pugnare puellae,
   neue superba loqui, neue tacere diu.

CIL iv 1645 = CLE 953 v. 2 cf.
Ovide am. 3,1,19-20
saepe aliquis digito uatem designat euntem,
 atque ait “hic, hic est, quem ferus urit Amor!”

Ovide epist. 4,51-52
namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
 omnia; me tacitam conscius urit amor.

CIL iv 1645 app. crit.
Cresces, quisque meam futuit riualis amicam
   illum secret[i]s montibus ursus edat.

 

CIL iv 4971 = CLE 935,14-15
sei quid amor ualeat nostei sei te hominem scis
   commiseresce mei da ueniam ut ueniam.
v. 2 cf.
Ovide epist. 4,156
   da ueniam fassae duraque corda doma!

Ovide epist. 7,105
da ueniam culpae! decepit idoneus auctor

Ovide epist. 17,227
da ueniam fassae – non sunt tua munera tanti

Ovide epist. 19,4
   da ueniam fassae; non patienter amo!

Ovide epist. 19,149
da ueniam seruaque duos! natat ille, sed isdem

Ovide ars 2,38
   da ueniam coepto, Iupiter alte, meo

Les épigrammes de la maison de M. Fabius Rufus

Heikki Solin, «Die Wandinschriften im sog. Haus des M. Fabius Rufus», in : B. Andreae et H. Kyrieleis éds., Neue Forschungen in Pompeji, Recklinghausen 1975, 243-266.

38 Giordano = 57 Solin

uenimus h[oc c]upidi multo magis ire cupimus
   set retinet nostros illa puella pedes.
CIL iv 1227 = CLE 928
uenimus huc cupidi multo magis {h}ire cupimus
   ut liceat nostros uisere Roma Lares.

CIL iv 2995 = CLE 2060
[uenim]us hoc cupidi multo magis ire cupimus

CIL iv 6697 = CLE 2060
uenimus hoc cupidi multo magis ire cupimus

CIL iv 8114
cupidi multo magis cupimus

CIL iv 8231a
uenimus {h} huc cupidi multo magis ire cu(pi)mus

CIL iv 8891
uenimus huc cupidi scribit{t} Cornelius Martialis

CIL iv 9849
[uenimus h]oc cupidi multo magis ire cupimus

CIL iv 10065a
uenimus hoc cupidi multo magis

CIL iv 10640 (Herculanum)
uenimus uenimus hoc cupidi multo magis ire cupimus
Ovide epist. 10,57-58
uenimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
   perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?

 

Ovide rem. 215-218
flebis, et occurret desertae nomen amicae,
   stabit et in media pes tibi saepe uia:
sed quanto minus ire uoles, magis ire memento;
   perfer, et inuitos currere coge pedes.

 

Ovide rem. 299-302
saepe refer tecum sceleratae facta puellae,
   et pone ante oculos omnia damna tuos.
“illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
   sub titulum nostros misit auara lares.”

42 Giordano = 61 Solin

uelle(m) essem gemma hora non amplius una
ut tiui signanti oscula missa dare(m).
CIL iv 10241
uellem essem gemma (h)ora non amplius una
   ut tibi signanti oscula pressa darem.

CIL iv 1698 (p 463, 704) = CLE 359
gemma(m) uelim fieri hora non(a)
carm. conuiu. 18 Page
εἴθ’ ἄπυρον καλὸν γενοίμην μέγα χρυσίον
καί με καλὴ γυνὴ φοροίη καθαρὸν θεμένη νόον.

 

AP 5,84
εἴθε ῥόδον γενόμην ὑποπόρφυρον, ὄφρα με χερσὶν
 ἀρσαμένη χαρίσῃ στήθεσι χιονέοις.

 

Ovide am. 2,15,9. 15-18
o utinam fieri subito mea munera possem
[…]
idem ego, ut arcanas possim signare tabellas,
   neue tenax ceram siccaque gemma trahat,
umida formosae tangam prius ora puellae –
   tantum ne signem scripta dolenda mihi.

 

Ovide am. 2,7,11 atque ego peccati uellem mihi conscius essem
Ovide epist. 15,195 nunc uellem facunda forem.
Ovide met. 9,735 uellem nulla forem.
Ovide met. 10,632 a ! miser Hippomene, nollem tibi uisa fuissem.
Ovide met. 14,482 uellem horum pars una fuissem.

 

Virgile Aen. 1,683-684
tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo et notos pueri puer indue uultus.
Virgile ecl. 3,105 spatium non amplius          ulnas.
Horace sat. 1,1,54 liquidi non aplius               urna.
Horace sat. 1,1,121 uerbum non amplius     addam.
Ovide met. 4,257 … non amplius                     auctor.
Ovide met. 11,478 medium non aplius          aequor.
Ovide trist. 1,8,25 toto non aplius                    aeuo.
Ovide Pont. 1,7,25-26
utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
   nempe salutaris quam prius ore minus.

45 Giordano = 59 Solin

felicem somnum qui tecum nocte quiescet
   hoc ego si facere(m) multo felicior esse(m)

 

Ovide am. 2,9,39-42
infelix, tota quicumque quiescere nocte
sustinet et somnos praemia magna uocat!
stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago!
   longa quiescendi tempora fata dabunt.

 

Vergile Aen. 7,414
am mediam nigra carpebat nocte quietem.

 

Valérius Flaccus 6,158
gaudet Auerna palus, gaudet iam nocte quieta.

 

Silius Italicus 17,160
namque grauis curis carpit dum nocte quietem.

46 Giordano = 66 Solin

uasia quae rapui quaeris formosa puella ?
accipe quae rapui non ego solus amạ[ns ?]
quisquis amat ualeat.

 

Ovide am. 2,10,20 simque mei lecti non ego solus onus.

Ovide rem. 319 bracchia quam non sunt nostrae formosa puellae
CLE 1136,3 nobilis Euphrosyne, facilis formosa puella
CLE 1302,1 docta lyra, grata et gestu, formosa puella
Tibulle 1,1,55 me retinent uinctum formosae uincla puellae
Ovide am. 1,9,43 inpulit ignauum formosae cura puellae
Ovide ars 1,55 tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas
Ovide ars 3,417 utilis est uobis, formosae, turba, puellae
Ovide am. 1,6,63-64 non te formosae decuit seruare puellae |limina
Ovide am. 2,1,37 ad mea formosos uultus adhibete, puellae
Ovide am. 2,15,1 anule, formosae digitum uincture puellae
Ovide am. 2,15,17 umida formosae tangam prius ora puellae
Ovide am. 2,19,37 ad tu, formosae nimium secure puellae
Ovide am. 3,7,1 at non formosa est, at non bene culta puella
Ovide rem. 709 uos quoque formosis uestras conferte puellas
CLE 940,1 omnia formonsis cupio donare puellis
CLE 1038,3 Iunia formosas inter memoranda puella[s]
Rudolf Wachter, «"Oral Poetry" in ungewohntem Kontext: Hinweise auf mündliche Dichtungstechnik in den pompejanischen Wandinschriften», Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 121 (1998), 73-89.