Archives du mot-clé Claudius imperator

Claude : empereur érudit

Œuvres

Claude FRHist n° 75 test. 1-2 ap. Suet. Claud. 41,1-42,2 historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est. et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret. (2.) in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem. initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia. prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. (3.) composuit et de uita sua octo uolumina, magis inepte quam ineleganter; item Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros satis eruditam. nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum. (42.1.) nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni professus. cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: “cum utroque – inquit – sermone nostro sis paratus”; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit. multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus. quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:
ἄνδρ’ ἀπαμύνασθαι, ὅτε τις πρότερος χαλεπήνῃ [Il. 24,369; Od. 16,72; 21,133].
(2.) denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo. quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine <nouum>; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.

Suétone Claud. 33,2 aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.

Discours officiels

De aetate recuperatorum et de accusatoribus coercendis (papyrus P 8507 = BGU II 611 = ChLA X 418)
De iure honorum Gallis dando (CIL xiii 1668 = ILS 212)

Le responsum aux Alexandrins de 41 p.C. : P. Lond. 1912

Henry Bardon, Les Empereurs et les lettres latines d'Auguste à Hadrien, Paris 1940, 125-161.
Y. Burnand, Y. Le Bohec et J.-P. Martin éds., Claude de Lyon, Empereur romain. Actes du colloque Paris - Nancy - Lyon, novembre 1992, Paris 1998.
Eleanor Huzar, «Claudius - The Erudite Emperor», ANRW II 32.1 (1984), 611-650.
Arnaldo Momigliano, Claudius, the Emperor, and his Achievement, Oxford 1934.
E. Mary Smallwood, Documents Illustrating the Pincipates of Gaius Claudius and Nero, Bristol 1984².
V.M. Strocka éd., Die Regierungszeit des Kaisers Claudius(41-54 n. Chr.). Umbruch oder Episode?, Mainz 1994.

sur les Tyrrenika : D. Briquel, Le témoignage de Claude sur Mastarna/Servius Tullius, RBPh 68 (1990), 86-108.

sur le De uita sua : M. Sordi, Il De uita sua di Claudio e le caratteristiche di Claudio come storico di se stesso e di Roma, RIL 127 (1993), 213-219.

Le discours De iure honorum Gallis dando de l’empereur Claude

De César à Claude : le débat sur l’intégration des Gaulois

uers. pop. FPL4 4 p. 195 B. ap. Suet. Iul. 80,2
Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam :
Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.

Tacite ann. 11,23,1 A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et ciuitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re uariusque rumor.

Le discours de Claude : CIL xiii 1668 = ILS 212

Col. 1

——-

-mae rerum no[straru]m sit u[tile —] |

equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam | maxime primam occursuram mihi prouideo, deprecor ne | quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |5 potius cogitetis, quam multa in hác ciuitate nouata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas statúsque rés p(ublica) nostra diducta sit. |

ll. 4-6 Cf. Tacite ann. 11,24,7 omnia, patres conscripti, quae nunc uetustissima creduntur, noua fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inueterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.
Tite-Live 4,4,1 at enim nemo post reges exactos de pleble consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factum – multa enim nondum sunt facta in nouo populo –, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?

quondam réges hanc tenuére urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. sueruenere alieni et quidam exter|10ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis ueniéns, uicinus qui|dem sed tunc externus; ut Ancó Márcio Priscus Tarquinius. [is] | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi mátre generosá sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|15pelleretur á gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, | regnum adeptus est. huic quoque et filio nepotiue eius, nam et | hoc inter auctores discrepat, insertus Seruius Tullius, si nostros | sequimur, captiua natus Ocresiá, si Tuscos, Caeli quondam Vi|uennae sodalis fidelissimus omnisque eius cásús comes, post|20quam uariá fortuna exáctus cum omnibus reliquis Caeliáni | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit et a duce suo | Caelio ita appellitatus, mutatóque nomine, nam Tusce Mastarna | ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summá cum rei | p(ublicae) útilitate optinuit. deinde, postquam Tarquini Superbi móres in|25uisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentés régni et ad consules, annuós magis|trátús, administratio rei p(ublicae) tránslata est. |

ll. 9-24 Cf. Tite-Live 4,3,10-12 en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? (11.) L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? (12.) Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? 
l. 19 Cf. Tacite ann. 11,24,4 aduenae in nos regnauerunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est.
Tite-Live 4,3,7 et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?

quid nunc commemorem dictaturae hóc ipsó consulári impe|rium ualentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]|perioribus bellis aut in ciuili motú difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatós tribunos plébei? quid á consu|libus ad decemuiros translátum imperium, solutoque postea | decemuirali régno ad consules rúsus reditum? quid in [pl]ú|ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m|35 consulari imperio appellatós, qui séni et saepe octoni crearen|tur? quid communicátos postrémo cum plebe honóres, non imperi | solum sed sacerdotiorum quoque? iam si nárrem bella, á quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, uereor né nimió | insolentior esse uidear et quaesisse iactatiónem glóriae pro|40lati imperi ultra óceanum . sed illoc potius reuertar. ciuitat[em] //

Col. 2

——-

[— p]otest. sane | nouo m[ore] et diuus Aug[ustus au]onc[ulus m]eus et patruus Ti(berius) | Caesar omnem flórem ubique coloniárum ac municipiorum, bo|nórum scilicet uirorum et locupletium, in hác curiá esse uoluit. |5 quid ergo? non Italicus senator prouinciali potior est? iam | uobis, cum hanc partem censurae meae adprobáre coepero, quid | de eá ré sentiam, rebus ostendam. sed ne prouinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

l. 5 Cf. Tacite ann. 11,23,2-3 et studiis diuersis apud principem certabatur adseuerantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere ueteris rei publicae. […] quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia diuites illos, quorum aui proauique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro uique ceciderint, diuum Iulium apud Alesiam obsederint

ornátissima ecce colonia ualentissimaque Viennensium, quam |10 longo iam tempore senatores huic curiae confert! ex qua colo|nia inter paucos equestris órdinis órnamentum L(ucius) Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaesó primo sacerdotiorum gradú, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa; ut dirum nomen la|15tronis taceam, et odi illud palaestricum pródigium, quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis Roma|nae benificium cónsecuta est. idem de frátre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hóc cású, ut uobis utilis | senator esse non possit. |

20 tempus est iam, Ti(beri) Caesar Germanice, detegere té patribus conscriptis, | quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis uenisti. | tot ecce insignes iuuenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, ami|25cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no|men legere. quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera|tis, quam ut uobis digito demonstrem, solum ipsum ultrá fines | prouinciae Narbonensis iam uobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet. |30 timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque uobis pro|uinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae | causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem annos exercuerunt diuom Iulium, idem opponat centum | annorum immóbilem fidem obsequiumque multis trepidis re|35bus nostris plus quam expertum. illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua secúramque á tergo pácem praes|titerunt, et quidem cum a⸢b⸣ census nouo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum auocatus esset; quod opus quam ar|duum sit nobis, nunc cum maxime, quamuis nihil ultra, quam |40 ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magno experimento cognoscimus.

La consanguinitas des alliés

Les Troyens

Suétone Claud. 25,3 Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.

Les Éduens

César Gall. 1,33,2 Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.

Tacite ann. 11,25,1 orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.

P. Fabia, La table claudienne de Lyon, Lyon 1929.
A. Giardina, «L'identià incompiuta dell'Italia romana», L'Italie d'Auguste à Dioclétien. Actes du colloque international de Rome (25-28 mars 1992), Rome 1994, 1-89. 
M.T. Griffin, «The Lyons Tablet and Tacitean Hindsight», CQ 32 (1982), 404-418.
M.T. Griffin, «Claudius in Tacitus», CQ 40 (1990), 482-501.
P. Sage, «La table claudienne et le style de l'empereur Claude. Essai de réhabilitation», REL 58 (1980, 274-312.