Archives du mot-clé Parcae

Chapitres 3-4: Mercure, Apollon et les Parques

La fin de la vie de Claude : Mercure et Clotho (ch. 3)

(1.) Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum  poterat. tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset , unam e tribus Parcis seducit et ait: “quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu cruciatus <c>esset? annus sexagesimus et quartus est , ex quo cum anima luctatur . quid huic et rei publicae inuides? (2.) patere mathematicos  aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit : nemo enim umquam illum natum putauit . fac quod faciendum est :
«dede neci , melior uacua sine regnet in aula» [Virgile georg. 4,90] ”.
(3.) sed Clotho: “ego mehercules  – inquit – pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos  qui supersunt ciuitate donaret  (constituerat  enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere) sed quoniam placet  aliquos peregrinos in semen relinqui  et tu ita iubes fieri, fiat.” (4.) aperit tum capsulam  et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae , tertius Claudii. “hos – inquit – tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum  dimittam. non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus erit his interim conuictoribus ”.

Une guerre dans la ruche : Virgile georg. 4,67-94

sin autem ad pugnam exierint – nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu,
continuoque animos uulgi et trepidantia bello
corda licet longe praesciscere; namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et uox
auditur fractos sonitus imitata tubarum.
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
miscentur magnisque uocant clamoribus hostem.
ergo ubi uer nactae sudum camposque patentis,
erumpunt portis, concurritur, aethere in alto
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis
ingentis animos angusto in pectore uersant,
usque adeo obnixi non cedere dum grauis aut hos
aut hos uersa fuga uictor dare terga subegit.
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulueris exigui iactu compressa quiescent.
uerum ubi ductores acie reuocaueris ambo,
deterior qui uisus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior uacua sine regnet in aula.
alter erit maculis auro squalentibus ardens –
nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore
et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius aluum.

Les laudes Neronis : Apollon et Lachésis (ch. 4)

(1.) haec ait et  turpi conuoluens stamina  fuso
abrupit stolidae  regalia  tempora uitae.
at  Lachesis, redimita comas, ornata capillos,
Pieria  crinem lauro frontemque coronans,
candida de niueo subtemina  uellere  sumit
felici moderanda  manu, quae ducta  colorem
assumpsere  nouum. mirantur  pensa  sorores:
mutatur  uilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
nec modus est illis : felicia uellera ducunt
et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa .
sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto  descendunt stamina fuso;
uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris  annos.
Phoebus adest  cantuque iuuat gaudetque futuris
et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:
detinet intentas cantu fallitque laborem .
dumque nimis citharam fraternaque  carmina laudant,
plus solito neuere  manus humanaque fata
laudatum transcendit opus. “ne demite , Parcae
– Phoebus  ait – uincat mortalis tempora uitae
ille mihi similis uultu similisque decore
nec cantu nec uoce minor . felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia  rumpet.
qualis  discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda  diem, Sol aspicit orbem
lucidus et primos  a carcere concitat axes :
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso

uultus et adfuso ceruix formosa capillo ”.

Les représentations littéraires des Parques
Catulle 64,303-322
qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu
ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique uestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
at roseo niueae residebant uertice uittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeua colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leuiter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti uersabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in leui fuerant exstantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
uellera uirgati custodibant calathisci.
hae tum clarisona pellentes uellera uoce
talia diuino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

Catulle 64,327. 333. 337. 342. 347. 352. 356. 361. 365. 371. 375. 381
currite ducentes subtegmina, currite fusi.

Virgile ecl. 4,40-49
non rastros patietur humus, non uinea falcem;
robustus quoque iam tauris iuga soluet arator.
nec uarios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti
murice, iam croceo mutabit uellera luto;
sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.
“talia saecla – suis dixerunt – currite” fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,

cara deum suboles, magnum Iouis incrementum!

H. Blümner, Technologie und Terminologie der Gewerbe und Künste bei Griechen und Römern, Leipzig 19122, 98-205.
T. Boatwright, «The Style of the Laudes Neronis, chapter 4.1 of Seneca's Apocolocyntosis», Classical Bulletin 62 (1986), 10-16.
Les Parques et Mercure : références iconographiques

https://www.iconiclimc.ch/visitors/pictures/turkey/istanbul/musee_archeologique/6486X002.jpg

Sarcophage, Istanbul, Musée archéologique, IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 643 n° 36 = IV, 2, p. 225 n° 162

Sarcophage, Rome, Musei Capitolini, IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 643 n° 37 = VI, 2, p. 378 n° 37)
détail : les Parques avec leurs attributs et une corne de l’abondance

Sarcophage, Rome, Villa Doria Pamphilj, fin IIe s. p.C.
LIMC VI, 1, p. 644 n° 44 = VI, 2, p. 448 n° 283

Pétrone 29,1-6 ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum caue canem. (2.) et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. (3.) erat autem venalicium <cum> titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Mineruaque ducente Romam intrabat. (4.) hinc quemadmodum ratiocinari didicisset deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. (5.) in deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.

Lucien Icaromen. 34 “περὶ δὲ τουτουὶ Μενίππου ταῦτα – ἔφη [sc. ὁ Ζεύς] – μοι δοκεῖ·περιαιρεθέντα αὐτὸν τὰ πτερά, ἵνα μὴ καὶ αὖθις ἔλθῃ ποτέ, ὑπὸ τοῦ Ἑρμοῦ ἐς τὴν γῆν κατενεχθῆναι τήμερον.” καὶ ὁ μὲν ταῦτα εἰπὼν διέλυσε τὸν σύλλογον, ἐμὲ δὲ ὁ Κυλλήνιος τοῦ δεξιοῦ ὠτὸς ἀποκρεμάσας περὶ ἑσπέραν χθὲς κατέθηκε φέρων ἐς τὸν Κεραμεικόν.

Lucien cat. 1 εἶεν, ὦ Κλωθοῖ, τὸ μὲν σκάφος τοῦτο ἡμῖν πάλαι εὐτρεπὲς καὶ πρὸς ἀναγωγὴν εὖ μάλα παρεσκευασμένον· ὅ τε γὰρ ἄντλος ἐκκέχυται καὶ ὁ ἱστὸς ὤρθωται καὶ ἡ ὀθόνη παρακέκρουσται καὶ τῶν κωπῶν ἑκάστη τετρόπωται, κωλύει τε οὐδέν, ὅσον ἐπ’ ἐμοί, τὸ ἀγκύριον ἀνασπάσαντας ἀποπλεῖν. ὁ δὲ Ἑρμῆς βραδύνει, πάλαι παρεῖναι δέον· κενὸν γοῦν ἐπιβατῶν, ὡς ὁρᾷς, ἔστι τὸ πορθμεῖον τρὶς ἤδη τήμερον ἀναπεπλευκέναι δυνάμενον· καὶ σχεδὸν ἀμφὶ βουλυτόν ἐστιν, ἡμεῖς δὲ οὐδέπω οὐδὲ ὀβολὸν ἐμπεπολήκαμεν.

A. Bonandini, «I disegni del Fato. La rappresentazione delle Parche nell’Apocolocyntosis e in Petronio», in L. Belloni et al. éds., Le Immagini nel Testo, il Testo nelle Immagini. Rapporti fra parola e visualità nella tradizione greco-latina, Trento 2010, 313-38.

L’ultima uox de Claude

(2.) haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων [Euripide frg. 67 Austin].
et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. (3.) ultima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: “uae me, puto, concacaui me.” quod an fecerit, nescio; omnia certe concacauit.