Archives du mot-clé prophéties

La prophétie de Scipion l’Africain

rep. 6,11-12 uidesne illam urbem quae, parere populo Romano coacta per me, renouat pristina bella nec potest quiescere – ostendebat autem Cartaginem de excelso et pleno stellarum inlustri et claro quodam loco – ad quam tu oppugnandam nunc uenis paene miles? hanc hoc biennio consul [a. 147] euertes, eritque cognomen id tibi per te paratum [ω : partum δ2-] quod habes adhuc a nobis hereditarium. cum autem Cartaginem deleueris [a. 146], triumphum egeris censorque fueris [a. 142] et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam [a. 141-139], deligere iterum consul absens [a. 134]  bellumque maximum conficies, Numantiam excindes [a. 133]. sed cum eris curru in Capitolium inuectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei [sc. T. Gracchi]. (12.) hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii consilique tui, sed eius temporis ancipitem uideo quasi fatorum uiam. nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus reditusque conuerterit, duoque hi numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circumitu [α : circuitu β Macrob. pler. edd.] naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus in quo nitatur ciuitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.

La mort de Scipion Émilien par manque de précaution

Cicéron Q. fr. 2,3,3 (12-15 février 56) eo die [sc. a.d. VII Id. Febr.] Cato uehementer est in Pompeium inuectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusauit; de me multa me inuito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet. auditus est magno silentio maleuolorum. respondit ei uehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam uitam suam fore quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset.

Cicéron Att. 10,8,7 (2 mai 49) non fuisset illa nox tam acerba Africano, sapientissimo uiro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo uiro, C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset.

Le présage astral du parhélie : un sujet tabou

Cicéron rep. 1,31-32 quid enim mihi Luci Pauli nepos [sc. Q. Aelius Tubero], hoc auunculo [sc. P. Cornelio Scipione Aemiliano], nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus, quaerit quomodo duo soles uisi sint, non quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint? nam ut uidetis, mors Tiberi Gracchi, et iam ante tota illius ratio tribunatus, diuisit populum unum in duas partes. obtrectatores autem et inuidi Scipionis, initiis factis a Publio Crasso et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem, dissidentem a uobis, auctore Quinto Metello et Publio Mucio; neque hunc, qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus uiolatis, triumuiris seditiosissimis aliquid cotidie noui molientibus, bonis uiris et locupletibus perturbatis, his tam periculosis rebus subuenire patiuntur. (32.) quamobrem si me audietis, adulescentes, solem alterum ne metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane ut uisus est, modo ne sit molestus; aut scire istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus. senatum uero et populum ut unum habeamus, et fieri potest et permolestum est nisi fit; et secus esse scimus, et uidemus, si id effectum sit, et melius nos esse uicturos et beatius.

Cicéron nat. deor. 2,14 tertiam [sc. causam Cleanthes posuit] quae terreret animos fulminibus tempestatibus nimbis niuibus grandinibus uastitate pestilentia terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis […] tum sole geminato, quod ut e patre audiui Tuditano et Aquilio consulibus euenerat, quo quidem anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines uim quandam esse caelestem et diuinam suspicati sunt.

L’énigme de la prophétie de Scipion l’Africain

Macrobe somn. 1,7,1-3 hic quidam mirantur quid sibi uelit ista dubitatio, si effugeris… quasi potuerit diuina anima et olim caelo reddita hinc maxime scientiam futuri professa nescire possitne nepos suus an non possit euadere ! sed non aduertunt hanc habere legem omnia uel signa uel somnia, ut de aduersis oblique aut denuntient aut minentur aut moneant. (2.) et ideo quaedam cauendo transimus, alia exorando et litando uitantur. sunt ineluctabilia quae nulla arte, nullo auertuntutur ingenio. nam ubi admonitio est, uigilantia cautionis euaditur ; quod apportant minae, litatio propitiationis auertit ; numquam denuntiata uanescunt. (3.) hic subicies : unde igitur ista discernimus, ut possit cauendumne an exorandum an uero patiendum sit deprehendi ? sed praesentis operis fuerit insinuare qualis soleat in diuinationibus esse affectata confusio, ut desinas de inserta uelut dubitatione mirari ; ceterum in suo quoque opere artificis erit signa quaerere quibus ista discernat, si hoc uis diuina non impedit.

Macrobe somn. 1,7,9 et hic certae quidem denuntiationis est quod de Scipionis fine praedicitur, sed gratia conciliandae obscuritatis inserta dubitatio dicto tamen quod initio somnii continetur absoluitur. nam cum dicitur circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, uitari hunc finem non posse pronuntiat. quod autem Scipioni reliquos uitae actus sine offensa dubitandi per ordinem rettulit et de sola morte similis uisus est ambigenti, haec ratio est quod, siue dum humano uel maerori parcitur uel timori, seu quia utile est hoc maxime latere, pronius cetera oraculis quam uitae finis exprimitur : aut, cum dicitur, non sine aliqua obscuritate profertur.

La divination et l’éthique

L’Argument paresseux (ἀργὸς λόγος) et les confatalia

Cicéron fat. 28-30 (55S Long–Sedley) nec nos impediet illa ignaua ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis ἀργὸς λόγος, cui si pareamus, nihil omnino agamus in uita. sic enim interrogant: “si fatum tibi est ex hoc morbo conualescere, siue tu medicum adhibueris siue non adhibueris, conualesces; (29.) item, si fatum tibi est ex hoc morbo non conualescere, siue tu medicum adhibueris siue non adhibueris, non conualesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet”. […] (30.) haec ratio a Chrysippo reprehenditur. quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: “Morietur illo die Socrates”; huic, siue quid fecerit siue non fecerit, finitus est moriendi dies. at si ita fatum erit: “nascetur Oedipus Laio”, non poterit dici: “siue fuerit Laius cum muliere siue non fuerit”; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: “luctabitur Olympiis Milo” et referret aliquis: “ergo, siue habuerit aduersarium siue non habuerit, luctabitur”, erraret; est enim copulatum “luctabitur”, quia sine aduersario nulla luctatio est. omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. “siue tu adhibueris medicum siue non adhibueris, conualesces” captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam conualescere. haec, ut dixi, confatalia ille appellat.

Les prophéties conditionnelles

Cicéron diu. 1,29 etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eueniat, sed nuntiant euentura, nisi prouideris.

Alexandre d’Aphrodise fat. 31 CAG Suppl. 2.2, 202,8-25 (SVF ii frg. 941) καὶ δὴ καὶ τὸν τῷ Λαΐῳ δοθέντα χρησμὸν παρεχομένων, δι’ οὗ λέγει πρὸς αὐτὸν ὁ Πύθιος περὶ τοῦ μὴ δεῖν παιδοποιεῖσθαι
« εἰ γὰρ φυτεύσεις παῖδα, ἀποκτενεῖ σ’ ὁ φύς
καὶ πᾶς σὸς οἶκος βήσεται δι’ αἵματος » [Euripide Phoen. 19-20]

<οὔ> φασιν, ὡς κηρύττει τὰ συγγράμματα αὐτῶν, οὕτως αὐτὸν χρῆσαι ὡς οὐκ εἰδότα ὅτι μὴ πεισθήσεται (παντὸς γὰρ μᾶλλον ᾔδει), ἀλλ’ ὅτι μηδὲν μὲν αὐτοῦ τοιοῦτον χρήσαντος οὐδὲν ἔμελλεν τῶν κατὰ τὴν περιπέτειαν τὴν περὶ τὸν Λάιόν τε καὶ τὸν Οἰδίπουν γενομένων γίνεσθαι. οὔτε γὰρ ἂν ἐξέθηκεν ὁ Λάιος τὸν γενόμενον αὐτῷ παῖδα, ὡς ἐξέθηκεν, οὔτ’ἀναιρεθεὶς ὁ παῖς ὑπὸ τοῦ βουκόλου καὶ δοθεὶς πρὸς εἰσποίησιν τῷ Κορινθίῳ Πολύβῳ, ἀνδρωθεὶς καὶ περιτυχὼν τῷ Λαΐῳ κατὰ τὴν ὁδὸν ἀγνοῶν τε καὶ ἀγνοούμενος ἀπέκτεινεν αὐτόν. οὐ γὰρ ἄν ποτε ὡς υἱὸς ἔνδον παρ’αὐτῶν τρεφόμενος ἠγνόησε τοὺς γονεῖς, ὡς τὸν μὲν αὐτῶν ἀποκτεῖναι, τὴν δὲ ἀγαγέσθαι πρὸς γάμον. ὅπως οὖν πάντα ταῦτα σωθῇ καὶ πληρωθῇ τὸ τῆς εἱμαρμένης δρᾶμα, φαντασίαν ὁ θεὸς διὰ τοῦ χρησμοῦ τῷ Λαΐῳ παρέσχεν ὡς δυναμένῳ φυλάξασθαι τὰ λεγόμενα, καὶ ἐπεὶ μεθυσθεὶς ἐπαιδοποιήσατο, ἐξέθηκεν τὸ γενόμενον παιδίον ὡς διαφθερῶν, ἥτις ἔκθεσις αἰτία τῶν ἀνοσίων μύθων ἐγένετο.

[Plutarque] fat. 570 a-b μετὰ δὴ ταῦτα, οἷον μέν ἐστι <τὸ> ἐξ ὑποθέσεως, ὅτι δὲ τοιοῦτον καὶ ἡ εἱμαρμένη, νοείσθω. ἐξ ὑποθέσεως δὴ ἔφαμεν τὸ μὴ καθ’ ἑαυτὸ τιθέμενον, ἀλλά πως ἑτέρῳ τινὶ ὡς ἀληθῶς ὑποτεθέν, ὁπόσα ἀκολουθίαν σημαίνει. « θεσμός τε Ἀδραστείας ὅδε· ἥτις ἂν ψυχὴ <θεῷ> συνοπαδὸς γενομένη κατίδῃ τι τῶν ἀληθῶν, μέχρι <τε> τῆς ἑτέρας περιόδου εἶναι ἀπήμονα· κἂν ἀεὶ δύνηται τοῦτο ποιεῖν, <ἀεὶ> ἀβλαβῆ εἶναι » [Platon Phaedr. 248 c 2-5]. τοιοῦτον μὲν δὴ τὸ ἐξ ὑποθέσεως ἅμα καὶ καθόλου. ὅτι δὲ καὶ ἡ εἱμαρμένη τοιοῦτον τυγχάνει ὄν, ἔκ τε τῆς οὐσίας αὐτῆς καὶ ἐκ τῆς προσηγορίας δῆλον. εἱμαρμένη τε γὰρ προσαγορεύεται ὡς ἂν εἰρομένη τις· θεσμὸς δὲ καὶ νόμος ὑπάρχει τῷ τὰ ἀκόλουθα τοῖς γινομένοις πολιτικῶς διατετάχθαι.

Seruius auct. ad Aen. 4,696 sunt {et} fata quae dicuntur denuntiatiua, sunt alia fata quae condicionalia uocantur. denuntiatiua sunt quae omni modo euentura decernunt, ut uerbi gratia Pompeius ter triumphaturus est: hoc illi fata decernunt, ut ubicumque terrarum fuerit, ter triumphet, nec potest aliter euenire: et ideo fatum quod hoc denuntiat denuntiatiuum uocatur. condicionale uero huius modi est Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit: hic non omni modo necesse erat ut uideret Aegyptum, sed si casus illum ad aliam regionem forte duxisset, euaserat. sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta uiueret, sed inglorius; si uero apud Troiam pugnando perseueraret, adeptus magnam gloriam primaeuus obcumberet. uides igitur condicionem fati sub duplici euentus expectatione pendere: Achilli enim dies statuta erat, qua domum repetens senex periret, sed quia bellum non reliquit, obiit quidem ante diem fato statutum, sed nec tum sine fato, quia de gemina fati auctoritate ueniebat utraque condicio.

Susanne Bobzien, Determinism and Freedom in Stoic Philosophy, Oxford, Clarendon, 1998, 175-233.
Jürgen Hammerstaedt, «Nichts als ein Traum? Die Bedeutung der Weissagung in Ciceros Somnium Scipionis», Studi Italiani di Filologia Classica 20(2002), 154-170.
Nicolas Lévi, La révélation finale à Rome. Cicéron, Ovide, Apulée, Paris, PUPS, 2014, 142-153.
Roberta Montanari Caldini, « Necessità e libertà nel Somnium Scipionis : la morte dell’Emiliano », A&R n.s. 29, 1984, 17-41.