Archives du mot-clé Pythagore

La révélation de l’immortalité de l’âme et le platonisme pythagorisant du Somnium

(13) “sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto omnibus qui patriam conseruauerint, adiuuerint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno fruantur: nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae ciuitates appellantur; harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur”.

  • Cicéron rep. 1,39 est igitur – inquit Africanus – res publica res populi; populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
  • Cicéron leg. 1,23 est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque <est> et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio {et} communis est: quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est. quibus autem haec sunt inter eos communia, ei ciuitatis eiusdem habendi sunt.
  • Platon Tim. 42 b 3-5 καὶ ὁ μὲν εὖ τὸν προσήκοντα χρόνον βιούς, πάλιν εἰς τὴν τοῦ συννόμου πορευθεὶς οἴκησιν ἄστρου, βίον εὐδαίμονα καὶ συνήθη ἕξοι.
  • Cicéron Tim. 45 atque ille, qui recte atque honeste curriculum uiuendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, reuertetur.

(14) hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesiui tamen uiueretne et ipse [γ : ipse et δ : ipse α] Paulus pater et alii [P. p. et a. om. A O] quos nos extinctos esse arbitraremur. “immo uero – inquit – hi uiuunt qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt, uestra uero quae dicitur uita mors est. quin tu aspicias [ω : aspicis edd. aliquot] ad te uenientem Paulum patrem?” quem ut uidi equidem uim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.

  • Platon Phaedo 62 b 2-6 ὁ μὲν οὖν ν ἀπορρήτοις λεγόμενος περὶ αὐτῶν λόγος, ὡς ἔν τινι φρουρᾷ ἐσμεν οἱ ἄνθρωποι καὶ οὐ δεῖ δὴ ἑαυτὸν ἐκ ταύτης λύειν οὐδ’ ἀποδιδράσκειν, μέγας τέ τίς μοι φαίνεται καὶ οὐ ῥᾴδιος διιδεῖν.
  • Platon Cratil. 400 c 4-9 δοκοῦσι μέντοι μοι μάλιστα θέσθαι οἱ ἀμφὶ Ὀρφέα τοῦτο τὸ ὄνομα, ὡς δίκην διδούσης τῆς ψυχῆς ὧν δὴ ἕνεκα δίδωσιν, τοῦτον δὲ περίβολον ἔχειν, ἵνα σῴζηται, δεσμωτηρίου εἰκόνα· εἶναι οὖν τῆς ψυχῆς τοῦτο, ὥσπερ αὐτὸ ὀνομάζεται, ἕως ἂν ἐκτείσῃ τὰ ὀφειλόμενα, τὸ “σῶμα,” καὶ οὐδὲν δεῖν παράγειν οὐδ’ ἓν γράμμα.
  • Philolaos 44B14 Diels–Kranz ap. Clement d’Alexandrie 3,17,1 μαρτυρέονται δὲ καὶ οἱ παλαιοὶ θεολόγοι τε καὶ μάντιες, ὡς διά τινας τιμωρίας ἁ ψυχὰ τῶι σώματι συνέζευκται καὶ καθάπερ ἐν σάματι τούτωι τέθαπται.
  • Orphica 1B18,6 Diels–Kranz ap. IG xiv 641,6 κύκλου δ’ ἐξέπταν βαρυπενθέος ἀργαλέοιο.
  • Cicéron Lael. 14 id si ita est, ut optumi cuiusque animus in morte facillime euolet tamquam e custodia uinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni?
  • Cicéron Scaur. 4 at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut uideo scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis grauiter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos uitam putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus teneretur, uitam autem esse eam cum idem animus uinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.

(15) atque ego, ut primum fletu represso loqui posse coepi: “quaeso – inquam – pater sanctissime atque optime, quoniam haec est uita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin huc ad uos uenire propero?” “non est ita! – inquit ille – nisi enim cum [ω 𝔐  : om. Bréguet] deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest: homines enim sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem in hoc templo medium uides, quae terra dicitur, hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et stellas uocatis, quae globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circos [circos 𝔐 : circulos ω] suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. quare et tibi, Publi [q. e. t. P. om. A O], et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis, nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse uideamini”.

  • Platon Phaedo 61 e 5-9 κατὰ τί δὴ οὖν ποτε οὔ φασι θεμιτὸν εἶναι αὐτὸν ἑαυτὸν ἀποκτεινύναι, ὦ Σώκρατες; ἤδη γὰρ ἔγωγε, ὅπερ νυνδὴ σὺ ἤρου, καὶ Φιλολάου ἤκουσα, ὅτε παρ’ ἡμῖν διῃτᾶτο, ἤδη δὲ καὶ ἄλλων τινῶν, ὡς οὐ δέοι τοῦτο ποιεῖν· σαφὲς δὲ περὶ αὐτῶν οὐδενὸς πώποτε οὐδὲν ἀκήκοα.
  • Cicéron Scaur. 5 qui [sc. Pythagora aut Plato] tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere uitam uetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. aliam quidem causam mortis uoluntariae nullam profecto iustam reperietis.
  • Cicéron Tuc. 1,74 uetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare; cum uero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius uir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille uincla carceris ruperit – leges enim uetant – , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo euocatus atque emissus exierit.
  • Cicéron Cato 72, 77-78 ita fit ut illud breue uitae reliquum nec auide adpetendum senibus nec sine causa deserundum sit; uetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione uitae […] (77.) […] ego uestros patres tu Scipio tuque C. Laeli, uiros clarissimos mihique amicissimos uiuere arbitror et eam quidem uitam quae est sola uita nominanda. nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et graui opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum diuinae naturae aeternitatique contrarium. sed credo deos inmortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum uitae modo atque constantia. nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas. (78.) audiebam Pythagoram Pythagoreosque incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex uniuersa mente diuina delibatos animos haberemus. demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo uitae die de inmortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus.
Nicolas Lévi, La révélation finale à Rome. Cicéron, Ovide, Apulée, Paris, PUPS, 2014, 124-142.
Louis Rougier, L'origine astronomique de la croyance pythagoricienne en l'immortalité céleste des âmes, Le Caire 1933.