Archives du mot-clé Sphères astrales

La révélation astrale

L’ordre chaldéen des sphères astrales

(16) “sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae, cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est; ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem uides – erat autem {is} [del. Caldini Montanari : is ω Macrob.] splendidissimo candore inter flammas circus elucens – quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis” ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur. erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima quae ultima a caelo citima [ Macrob., Prisc., Non. : proxima ω] terris luce lucebat aliena; stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant: iam ipsa terra ita mihi parua uisa est, ut me imperi nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.

(17) quam cum magis intuerer: “quaeso – inquit Africanus – quousque humi defixa tua mens erit? nonne aspicis quae in templa ueneris? nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni, cui [cui β, Ar Oc : cuius α : huic Macrob.] subiecti [ω Macrob. : subiecti sunt edd. ex mss. aliquot (ζ1 ζ2)] septem qui uersantur retro contrario motu atque caelum, e quibus summum [Boll coll. Firm. math. 1,10,14, edd. aliquot : unum ω Macrob., edd. aliquot] globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant. deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur Iouis; tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol optinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et compleat. hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercuri cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur. infra autem eam iam [Ω (rest. Ziegler) : iam ω : eam Macrob.] nihil est nisi mortale et caducum, praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra lunam sunt aeterna omnia. nam ea quae est media et nona, tellus, neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.

table_3

Image illustrant les deux mouvements des sphères astrales pour un observateur qui regarde de la Terre (♁),  planète immobile située au centre de l’univers :

  • le mouvement diurne de la sphère des étoiles, entraînant toutes les autres sphères, de l’est à l’ouest (↻), mesuré selon les coordonnées équatoriales et dont la durée est toujours de 24 heures ;
  • le mouvement propre à chaque astre par rapport au cercle zodiacal, de l’ouest à l’est (⤿), mesuré selon les coordonnées écliptiques et dont la durée varie d’un astre à l’autre : Lune (☽, la plus rapide), Mercure (☿), Vénus (♀), Soleil (☉), Mars (♂), Jupiter (♃), Saturne (♄, le plus lent). Pour rendre compte des irrégularités de ces mouvements, les astronomes anciens représentent les cercles planétaires comme des excentriques (déférents), avec Mercure, Vénus, Mars, Jupiter et Saturne qui tournent à une vitesse uniforme sur des cercles mineurs ou épicycles (⤿), dont les centres se déplacent le long des déférents.

L’ordre égyptien

Cicéron nat. deor. 2,52-53 nam ea quae Saturni stella dicitur Φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum uespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat. infra autem hanc propius a terra Iouis stella fertur, quae Φαέθων dicitur, eaque eundem duodecim signorum orbem annis duodecim conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu uarietates. (53.) huic autem proximum inferiorem orbem tenet Πυρόεις, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et uiginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores. infra hanc autem stella Mercuri est (ea Στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere uertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi interuallo discedit tum anteuertens tum subsequens. infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae Φωσφόρος Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem Ἕσπερος; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum interuallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.