Archives du mot-clé Tusculanae disputationes

L’automotricité de l’âme

deum te igitur scito esse, siquidem est deus qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet id corpus cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus. et ut †ipse mundus ex quadam parte mortalis [ille mundum quadam parte mortalem Macrobius ; cf. fort. Plato Tim. 41b3 οὐδ’ ἄλυτοι τὸ πάμπαν, Cic. Tim. 40 indissolubiles non potestis] ipse deus [ω (A Wt δ) Macrobius : est ω uar. lect. ut uid. (O J)] aeternus† [ipse mundus ex quadam parte mortalis, ipse deus aeternus, <a deo principe mouetur>, sic fragile corpus Caldini Montanari ex. gr.] sic fragile corpus animus sempiternus mouet. (27) nam quod semper mouetur aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur alicunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. solum igitur quod sese mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit; quin etiam ceteris quae mouentur hic fons, hoc principium est mouendi. principio autem nulla est origo: nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium quod gigneretur aliunde. quodsi numquam oritur, ne occidit quidem umquam: nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se mouetur; id autem nec nasci potest nec mori, uel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est, nec uim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moueatur. (28) cum pateat igitur aeternum id esse quod a se ipso moueatur, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo, quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo: nam haec est propria natura animi atque uis, quae si est una ex omnibus quae se ipsa moueat, neque nata certe est et aeterna est.

La traduction du Phèdre

Platon Phaedr

Variantes d’auteur ou erreurs ?

  1. τὸ αὐτὸ κινοῦν = quod sese mouet ω : quod se ipsum mouet Tusc. (cf. 2. ipsum a se mouetur ?), Macr.
  2. τὸ αὐτὸ αὐτὸ κινοῦν = quod ipsum a se mouetur rep., Tusc., Macr.
  3. τοῦ ὑφ ἑαυτοῦ κινουμένου = quod a se ipso moueatur ω : quod se ipsum moueat Tusc. (vs. inpulsa moueatur ?) : quod ipsum se moueat Macr.
  4. τὸ αὑτὸ ἑαυτὸ κινοῦν = quae sese moueat ω (cf. 1. quod sese mouet) : quae se ipsa moueat Tusc., Macr.
R. W. SHARPLES, « Plato's Phaedrus-argument for immortality and Cicero's Somnium Scipionis », Liverpool Classical Monthly 10/5 (1985), 66-67.