Julius Victor rhet. p. 106,7-20 Giomini–Celentano : praefationes ac subscriptiones litterarum conputandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. obseruabant ueteres carissimis sua manu scribere uel plurimum subscribere. commendatitias fideliter dato aut ne dato. id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile. Graece aliquid addere litteris suaue est, si id neque intempestiue neque crebro facias: et « prouerbio uti non ignoto percommodum est, et uersiculo aut parte uersus » [Fronton frg. 29 van den Hout2, cf. Fronton laudes fumi et pulueris p. 215,25-27 vdH summa denique in hoc genere orationis uirtus est adseueratio. fabulae deum uel heroum tempestiue inserendae, item uersus congruentes et prouerbia accommodata]. lepidum est nonnumquam quasi praesentem alloqui, uti heus tu et quid ais et uideo te deridere: quod genus apud M. Tullium multa sunt. sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum seueritas maior est. in summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.
L’ouverture et la clôture
- Att. 10,13,1 (Cumes, 7 mai 49) epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et mehercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur, ac si quid ad spem poteris ne dimiseris.
- Att. 12,3,1 (Tusculum, 30 mai 45) unum te puto minus blandum esse quam me aut, si uterque nostrum est aliquando aduersus aliquem, inter nos certe numquam sumus.
- fam. 14,14 inscr. (Brindes, 29 avril 58) Tullius Terentiae et pater Tulliae, duabus animis suis, et Cicero matri optimae, suauissimae sorori s.p.d.
- fam. 15,16,1 (à C. Cassius Longiunus : Rome, vers le 10 janvier 45) puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram.
Les réponses
- Att. 6,1,1 (Laodicée, 20 février 50) accepi tuas litteras a.d. v Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo, * (sic enim postulas), nec οἰκονομίαν meam instituam sed ordinem conseruabo tuum.
- Att. 6,2,1 et 3 (Laodicée, début de mai 50) et respondebo primum postremae tuae paginae, qua mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. […] (3.) quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam reuertar tuam.
Stratégies textuelles
-
- Att. 1,4,3 (Rome, début de 66) qua re uelim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes.
- Att. 1,10,2-6 (Tusculum, entre avril et juillet 67) primum tibi de nostro amico [sc. Lucceio] placando aut etiam plane restituendo polliceor […] (5.) de fratre, confido ita esse ut semper uolui et elaboraui […] (6.) de comitiis meis, et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico.
- Att. 7,8,1 (domaine de Formies, 26 décembre 50) sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades.
- Att. 7,8,4 (domaine de Formies, 25/26 décembre 50) quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne uoluntas quidem est.
- Att. 8,7,2 (Formies, 21 février 49) quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio uinci quam cum istis uincere, ego uero malo, sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse uidebatur.
- fam. 2,10,4 (à M. Caelius Rufus : Camp de Pindénissus, 14 novembre 51) qua re, mi Rufe, uigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.
- fam. 8,10,5 (M. Célius Rufus à Cicéron, Rome, 17 novembre 51) quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius prorogetur.
- fam. 10,26,2 (à Furnius : Rome, fin juin ? 43) tu nunc candidatum te putas et id cogitas ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire; omnis enim tuos ad laudem impetus noui. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum.
- fam. 16,21,7 (Marcus Cicéron fils à Tiron : Athènes, début août ? 44) emisse te praedium uehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam euenire cupio. hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem.
Formes d’oralité : quasi praesentem alloqui
- Att. 1,19,8 (Rome, 15 mars 60) ac nostrae quidem rationis ac uitae quasi quandam formam, ut opinor, uides.
- Att. 2,25,1 (Rome, avant le 18 octobre 59) mirabiliter enim moratus est [sc. Varro], sicut nosti.
- Att. 3,4 (entre Vibo et Thurium, 13 avril ? 58) me, mi Pomponi, ualde penitet uiuere, qua in re apud me tu plurimum ualuisti.
- Att. 4,1,8 (Rome, milieu de septembre 57) in re familiari ualde sumus, ut scis, perturbati.
- Att. 7,21,3 (Calès, 8 février 49) iuua me consilio si potes, et tamen ista quantum potes prouide.
- Att. 9,12,3 (Formies, 20 mars 49) tu, quaeso, nunc uel maxime quid agendum nobis sit cogita.
- fam. 16,2,2 (Pouzzoles, 11 juillet 44) sed amabo te, mi Attice (uidesne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes.
- Q. fr. 1,1,3 (Rome, début 59) mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, gloriam uero etiam posteris nostris adferet.
- fam. 7,13,1 (à Trébatius Testa : Rome, 4 mars 53) audi, Testa mi : utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit?
- fam. 9,2,1 (à Varron : Rome, vers le 20 avril 46) at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, uenit ad me Caninius mane.
- fam. 9,20,2 (à L. Papirius Pétus: Rome, début août 46) sed uide audaciam : etiam Hirtio cenam dedi, sine pauone tamen.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (21 octobre 2019). Julius Victor: les règles de l’écriture épistolaire. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzdi