Les lettres de recommandation de Cicéron à Fronton

Amitié et autorité

Cicéron fam. 13,49 (à Vibius ? Curius : date inconnue) Cicero Curio pro. cos.
Pompeius Sex. f. multis et ueteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. is, cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te prouinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos obseruare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. uale.

Cicéron fam. 13,2 (à C. Memmius : date incertaine, antérieure à 46 ?) Cicero Memmio suo
Auianio Euandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare Kal. Quint. impedior uerecundia ne te pluribus uerbis rogem; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.

Pline epist. 7,22,1 C. Plinius Falconi suo s.
minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris. (2.) est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus.

Cicéron fam. 13,51 (à P. Césius : date inconnue) M. Cicero P. Caesio s. d.
Messienum, equitem Romanum omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. uirum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.

Fronton ad am. 1,1 Fronto Claudio Seuero salutem.
commendandi mos initio dicitur beniuolentia ortus, cum suum quisque amicum ali amico suo demonstratum conciliatumque uellet.

Fronton ad am. 1,8 Fronto Passieno Rufo salutem
Aemilius Pius cum studiorum elegantia tum morum eximia probitate mihi carus est. commendo eum tibi, frater. nec ignoro nullum adhuc inter nos scriptitantium usum fuisse, quamquam ego te optimum uirum bonarumque artium sectatorem communium amicorum fama cognossem, et tu fortasse aliquid de me secundi rumoris acceperis. sed nullum pulchrius amicitiae copulandae reperire potui quam adulescentis optimi conciliandi tibi occasionem. ama eum, oro te. cum ipsius causa hoc peto tum mea quoque. nam me etiam magis amabis, si cum Pio familiarius egeris. nouit enim Pius nostra omnia et in primis quam cupidissimus sim amicitiarum quom eius modi uiris, qualis tu es, copulandarum.

La rhétorique de l’éloge

Pline epist. 1,14 C. Plinius Iunio Maurico suo s.
petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito mihi potissimum iniungis. scis enim quanto opere summum illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut laudandus uiderer effecerit. (2.) nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat. (3.) qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuuenis iuuenem (est enim minor pauculis annis) familiarissime diligit, reueretur ut senem. nam ita formari a me et institui cupit, ut ego a uobis solebam. (4.) patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. (5.) pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius uoluit; adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae – ambitioni dicam an dignitati? – constantissime praetulit. (6.) habet auiam maternam Serranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores: Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est. Contigit et auunculus ei P. Acilius grauitate prudentia fide prope singulari. in summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. (7.) Aciliano uero ipsi plurimum uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. (8.) est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari. (9.) nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates. nam cum imaginor uos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum uidetur. et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus. (10.) tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. at ego fide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me praedicantur inuenias. diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus. uale.

Pline epist. 7,22,2-3 est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus. natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes. idem rectissimus iudex, fortissimus aduocatus, amicus fidelissimus. (3.) accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil uolo elatius de modestissimo uiro dicere) parem. uale.

Fronton ad Verum imp. 1,6,1 et 6-8 Vero Augusto domino meo.
quanta et quam uetus familiaritas mihi intercedat cum Gauio Claro, meminisse te, domine, arbitror. ita saepe de eo apud te ex animi mei sententia sum fabulatus. nec ab re esse puto memorem te tamen admonere. […] (6.) quae paupertas Claro meo nulla ipsius culpa optigit, sed neque paterna ulla neque materna bona fruenda percepit: eaque fine heres patri fuit, ut creditoribus paternis aegre satis faceret. ceterum parsimonia et officiis et frugalitate onera quaestoria et aedilicia et praetoria perfunctus est. cui quidem per apsentiam eius diuus pater uester sumptum praeturae de fisco uestro cum expendisset, ubi preimum in urbem Clarus reconciliata sibi ualetudine rediit, omne fisco uestro persoluit. (7.) nihil isto homine officiosius est, nihil modestius, nihil uerecundius. liberalis etiam, si quid mihi credis, et in tanta tenuitate, quantum res patitur, largus. simplicitas, castitas, ueritas, fides Romana plane, φιλοστοργία uero nescio an Romana; quippe qui nihil minus in tota mea uita Romae repperi quam hominem sincere φιλόστοργον: ut putem, quia reapse nemo sit Romae φιλόστοργος, ne nomen quidem huic uirtuti esse Romanum. (8.) hunc tibi, domine, quantis possum precibus commendo. si umquam me amasti siue amaturus umquam es, hunc a me fidei tuae atque opi traditum tuearis peto.

Ars est celare artem

Cicéron fam. 13,32 (à M. Acilius Caninus : Rome ? 46) Cicero Acilio pro cos. s. d.
in Halaesina ciuitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem. sed uereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare uidear ambitione quadam commendationes meas; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis omnibus. (2.) sed uelim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos uetustate, officiis, beneuolentia. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur, commodes. id si feceris, erit mihi uehementissime gratum.

Fronton ad am. 1,1-2 sed iste in ipsis iudiciis mos inueteratus erat causa perorata laudatores adhibere, qui quicquid <d>e reo existimarent, pro sua opinione cum fide expromerent; item istae commendantium litterae laudationis munere fungi uisae sunt. (2.) quorsum hoc tam ex alto prohoemium? ne me existimasses parum considerasse grauitatem auctoritatemque tuam commendando Corneliano Sulpicio familiarissimo meo, qui propediem causam apud uos dicturus est. sed, ut dixi, ueteris instituti exemplo necessarium meum laudare apud te ausus sum. industrius uir est, strenuus, ingenio libero ac liberali, patriae amantissimus, innocentia fretus magis quam confidens, litterarum studio et bonarum artium elegantia mihi ad * * * intercedit neque forte aut temere necessitudine ista sumus copulati, nec ultro me amicitiam Corneliani adpetisse fateor.

Pline epist. 7,28 C. Plinius Septicio suo s.
ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem. (2.) agnosco crimen, amplector etiam. quid enim honestius culpa benignitatis?  qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? sed, ut norint, quid inuident mihi felicissimo errore? ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi uidentur. (3.) igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium uocant. mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem. uale.

Pline paneg. 3,3-4 magna et inusitata principis gloria, cui gratias acturus non tam uereor ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. (4.) haec me cura haec difficultas sola circumstat; nam merenti gratias agere facile est, patres conscripti. non enim periculum est ne, cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; cum de frugalitate, luxuriam; cum de clementia, crudelitatem; cum de liberalitate, auaritiam; cum de benignitate, liuorem; cum de continentia, libidinem; cum de labore, inertiam; cum de fortitudine, timorem.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (3 décembre 2019). Les lettres de recommandation de Cicéron à Fronton. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzdn


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.