{Me.} sed cuius ictu regius cardo strepit?
ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.
{Creo} Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
nondum meis exportat e regnis pedem? 180
molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
cui parcet illa quemue securum sinet?
abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam: precibus euicit gener.
concessa uita est, liberet fines metu 185
abeatque tuta. – fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit. –
arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. regium imperium pati
aliquando discat. uade ueloci uia 190
monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe.
Cf. Euripide Med. 271-276 σὲ τὴν σκυθρωπὸν καὶ πόσει θυμουμένην, | Μήδει', ἀνεῖπον τῆσδε γῆς ἔξω περᾶν | φυγάδα, λαβοῦσαν δισσὰ σὺν σαυτῆι τέκνα, | καὶ μή τι μέλλειν· ὡς ἐγὼ βραβεὺς λόγου | τοῦδ' εἰμί, κοὐκ ἄπειμι πρὸς δόμους πάλιν | πρὶν ἄν σε γαίας τερμόνων ἔξω βάλω.
181 molitur aliquid, cf. Euripide Med. 285 σοφὴ πέφυκας καὶ κακῶν πολλῶν ἴδρις ; 402 Μήδεια, βουλεύουσα καὶ τεχνωμένη ; Ovide her. 12,212 nescio quid certe mens mea maius agit!
186 ferox, cf. Euripide Med. 92 ὄμμα… ταυρουμένην ; 187-188 καίτοι τοκάδος δέργμα λεαίνης | ἀποταυροῦται δμωσίν ; 1342 λέαιναν, οὐ γυναῖκα.
191 monstrumque saeuum horribile, cf. Euripide Med. 1342-1343 τῆς Τυρσηνίδος | Σκύλλης ἔχουσαν ἀγριωτέραν φύσιν.
{Me.} quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
{Cr.} quae causa pellat, innocens mulier rogat.
{Me.} si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
{Cr.} aequum atque iniquum regis imperium feras. 195
{Me.} iniqua numquam regna perpetuo manent.
{Cr.} i querere Colchis. {Me.} redeo: qui auexit, ferat.
{Cr.} uox constituto sera decreto uenit.
{Me.} qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit. 200
{Cr.} auditus a te Pelia supplicium tulit?
sed fare, causae detur egregiae locus.
195 cf. trag. adesp. 436 Nauck δοῦλε, δεσποτῶν ἄκουε καὶ δίκαια κἄδικα.
{Me.} difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
sceptris superbas quisquis admouit manus, 205
qua coepit ire, regia didici mea.
quamuis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa supplex sola deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
auoque clarum Sole deduxi genus. 210
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet,
palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quidquid exterret cohors
inclusa ripis uidua Thermodontiis, 215
hoc omne noster genitor imperio regit.
generosa, felix, decore regali potens
fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
qui nunc petuntur. rapida fortuna ac leuis
praecepsque regno eripuit, exilio dedit. 220
confide regnis, cum leuis magnas opes
huc ferat et illuc casus – hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
prodesse miseris, supplices fido lare
protegere. solum hoc Colchico regno extuli, 225
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achiuae gentis et prolem deum
seruasse memet. munus est Orpheus meum,
qui saxa cantu mulcet et siluas trahit,
geminumque munus Castor et Pollux meum est 230
satique Borea quique trans Pontum quoque
summota Lynceus lumine immisso uidet,
omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,
pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
uobis reuexi ceteros, unum mihi. 235
incesse nunc et cuncta flagitia ingere:
fatebor; obici crimen hoc solum potest,
Argo reuersa. uirgini placeat pudor
paterque placeat: tota cum ducibus ruet
Pelasga tellus, hic tuus primum gener 240
tauri ferocis ore flagranti occidet.
fortuna causam quae uolet nostram premat,
non paenitet seruasse tot regum decus
quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
hoc est penes te. si placet, damna ream; 245
sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo:
talem sciebas esse, cum genua attigi
fidemque supplex praesidis dextra peti;
terra hac miseriis angulum et sedem rogo
latebrasque uiles: urbe si pelli placet, 250
detur remotus aliquis in regnis locus.
218-219 cf. Virgile Aen. 4,534-536 en, quid ago? rursusne procos inrisa priores | experiar, Nomadumque petam conubia supplex, | quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
227 praesidia Achiuae gentis, cf. Ovide met. 7,56 titulum seruatae pubis Achiuae
228 seruasse, cf. Ovide met. 7,50 seruatrix ; Med. frg. 1 Ribbeck3 ap. Quint. inst. 8,5,6 seruare potui. perdere an possim rogas ?
228. 230 munus, cf. Ovide Her. 12,203 dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuuentus !
249-251 cf. Euripide Med. 313-314 τήνδε δὲ χθόνα | ἐᾶτέ μʼ οἰκεῖν.
{Cr.} non esse me qui sceptra uiolentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem uideor haud clare parum
generum exulem legendo et adflictum et graui 255
terrore pauidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aeuo grauem
patrem peremptum queritur et caesi senis
discissa membra, cum dolo captae tuo 260
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoues,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminauit, afuit ferro manus
proculque uestro purus a coetu stetit. 265
tu, tu malorum machinatrix facinorum,
cui feminae nequitia, ad audendum omnia
robur uirile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
tecum aufer herbas, libera ciues metu, 270
alia sedens tellure sollicita deos.
261 piae sorores impium, cf. Ovide met. 7,339 his ut quaeque pia est hortatibus impia prima ; her. 12,129 Peliae natas pietate nocentes.
266 malorum machinatrix facinorum, cf. Cicéron Catil. 3,6 horum omnium scelerum improbissimum machinatorem ; Euripide Med. 408-409 ἐς μὲν ἔσθλ' ἀμηχανώταται, | κακῶν δὲ πάντων τέκτονες σοφώταται.
269-270 cf. Cicéron Catil. 1,10 egredere… purga urbem… me metu liberaueris.
{Me.} profugere cogis? redde fugienti ratem
uel redde comitem – fugere cur solam iubes?
non sola ueni. bella si metuis pati,
utrumque regno pelle. cur sontes duos 275
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas
docet maritus coniuges, non est meum:
totiens nocens sum facta, sed numquam mihi. 280
280 cf. Ovide her. 12,132 pro quo sum totiens esse coacta nocens ; Euripide Med. 507-508 οὓς δέ μ' οὐκ ἐχρῆν κακῶς | δρᾶν, σοὶ χάριν φέρουσα πολεμίους ἔχω.
{Cr.} iam exisse decuit. quid seris fando moras?
{Me.} supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.
{Cr.} uade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
{Me.} per ego auspicatos regii thalami toros, 285
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna uaria dubia quos agitat uice,
precor, breuem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
fortasse moriens. {Cr.} fraudibus tempus petis. 290
{Me.} quae fraus timeri tempore exiguo potest?
{Cr.} nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
{Me.} parumne miserae temporis lacrimis negas?
{Cr.} etsi repugnat precibus infixus timor,
unus parando dabitur exilio dies. 295
{Me.} nimis est, recidas aliquid ex isto licet;
et ipsa propero. {Cr.} capite supplicium lues,
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo. – sacra me thalami uocant,
uocat precari festus Hymenaeo dies. 300
294 cf. Euripide Med. 350 καὶ νῦν ὁρῶ μὲν ἐξαμαρτάνων
297-300 cf. Euripide Med. 352–4 εἴ σ' ἡ 'πιοῦσα λαμπὰς ὄψεται θεοῦ | καὶ παῖδας ἐντὸς τῆσδε τερμόνων χθονός, | θανῆι· λέλεκται μῦθος ἀψευδὴς ὅδε.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (24 février 2020). Acte 2 (177-300) : Médée et Créon. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzds