1. Le sortilège de Médée rapporté par la nourrice (670-739)
a. Le début du récit : les serpents terrestres
pauet animus, horret: magna pernicies adest. ia3
immane quantum augescit et semet dolor
accendit ipse uimque praeteritam integrat.
uidi furentem saepe et aggressam deos,
caelum trahentem: maius his, maius parat
Medea monstrum. namque ut attonito gradu 675
euasit et penetrale funestum attigit,
totas opes effundit et quidquid diu
etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat
turbam malorum, arcana secreta abdita,
et triste laeua comprecans sacrum manu 680
pestes uocat quascumque feruentis creat
harena Libyae quasque perpetua niue
Taurus coercet frigore Arctoo rigens,
et omne monstrum. tracta magicis cantibus
squamifera latebris turba desertis adest. 685
hic saeua serpens corpus immensum trahit
trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
mortifera ueniat: carmine audito stupet
tumidumque nodis corpus aggestis plicat
cogitque in orbes.
674 cf. 50 maiora iam me scelera… decent
680 comprecans E P.Mich. inv. 4969 frg. 36 : comparans Buecheler
b. Le discours direct de Médée : les serpents mythiques
“parua sunt – inquit – mala 690
et uile telum est, ima quod tellus creat:
caelo petam uenena. iam iam tempus est
aliquid mouere fraude uulgari altius.
huc ille uasti more torrentis patens
descendat anguis, cuius immensos duae, 695
maior minorque, sentiunt nodos ferae
(maior Pelasgis apta, Sidoniis minor),
pressasque tandem soluat Ophiuchus manus
uirusque fundat; adsit ad cantus meos
lacessere ausus gemina Python numina, 700
et Hydra et omnis redeat Herculea manu
succisa serpens caede se reparans sua.
tu quoque relictis peruigil Colchis ades,
sopite primum cantibus, serpens, meis”. 705
694-697 la constellation du Dragon, cf.
Aratos Phaen. 45-48 τὰς δὲ δι' ἀμφοτέρας οἵη ποταμοῖο ἀπορρὼξ | εἰλεῖται, μέγα θαῦμα, <Δράκων>, περί τ' ἀμφί τ' ἐαγὼς | μυρίος· αἱ δ' ἄρα οἱ σπείρης ἑκάτερθε φέρονται | Ἄρκτοι, κυανέου πεφυλαγμέναι ὠκεανοῖο
Cicéron Arat. frg. viii Soubiran has inter, ueluti rapido cum gurgite flumen, | toruu’ Draco serpit supter superaque reuoluens | sese, conficiensque sinus e corpore flexos
Germanicus Arat. 48-50 has inter medias abrupti fluminis instar | immanis Serpens sinuosa uolumina torquet | hinc atque hinc supraque illas (mirabile monstrum)
705 sopite cf.
Ennius scaen. 274-275 V.2, cf. p. 350 J. = TrRF I adesp. 136 ap. Char. 372,21-24 et 374,4-7 B. non commemoro quod draconis saeui sopiui impetum
Ovide her. 12,171 potui sopire draconem, met. 7,149 peruigilem superest herbis sopire draconem ; 7,213 custodemque rudem somni sopistis.
c. Le catalogue des plantes vénéneuses: une géographie « globale »
postquam euocauit omne serpentum genus,
congerit in unum frugis infaustae mala:
quaecumque generat inuius saxis Eryx,
quae fert opertis hieme perpetua iugis
sparsus cruore Caucasus Promethei,
et quis sagittas diuites Arabes linunt 711
pharetraque pugnax Medus aut Parthi leues, 710
aut quos sub axe frigido sucos legunt 712
lucis Suebae nobiles Hercyniis;
quodcumque tellus uere nidifico creat
aut rigida cum iam bruma decussit decus 715
nemorum et niuali cuncta constrinxit gelu,
quodcumque gramen flore mortifero uiret,
dirusue tortis sucus in radicibus
causas nocendi gignit, attrectat manu.
Haemonius illas contulit pestes Athos, 720
has Pindus ingens, illa Pangaei iugis
teneram cruenta falce deposuit comam;
has aluit altum gurgitem Tigris premens,
Danuuius illas, has per arentis plagas
tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis, 725
nomenque terris qui dedit Baetis suis
Hesperia pulsans maria languenti uado.
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,
illius alta nocte succisus frutex;
at huius ungue secta cantato seges. 730
710 post 711 transp. Gronovius
713 Hercyniis Avantius : Hyrcaniis EA
Cf. le catalogue des plantes issues de la Grèce pour le rajeunissement d’Éson
Ovide met. 7,222-233
sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
despicit et certis regionibus adplicat angues:
et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
perspicit et placitas partim radice reuellit,
partim succidit curuamine falcis aenae.
multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
nec non Peneos nec non Spercheides undae
contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;
carpsit et Euboica uiuax Anthedone gramen,
nondum mutato uulgatum corpore Glauci.
d. La préparation du philtre
mortifera carpit gramina ac serpentium
saniem exprimit miscetque et obscenas aues
maestique cor bubonis et raucae strigis
exsecta uiuae uiscera. haec scelerum artifex
discreta ponit: his rapax uis ignium, 735
his gelida pigri frigoris glacies inest.
addit uenenis uerba non illis minus
metuenda. sonuit ecce uesano gradu
canitque. mundus uocibus primis tremit.
2. Le rite de Médée en l’honneur d’Hécate (740-842)
a. Appel des divinités et des habitants des Enfers
comprecor uulgus silentum uosque ferales deos tr4c
et Chaos caecum atque opacam Ditis umbrosi domum,
Tartari ripis ligatos squalidae Mortis specus.
supplicis, animae, remissis currite ad thalamos nouos:
rota resistat membra torquens, tangat Ixion humum,
Tantalus securus undas hauriat Pirenidas, 745
grauior uni poena sedeat coniugis socero mei
lubricus per saxa retro Sisyphum uoluat lapis.
uos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor,
Danaides, coite: uestras hic dies quaerit manus. –
nunc meis uocata sacris, noctium sidus, ueni 750
pessimos induta uultus, fronte non una minax.
740 comprecor cf. 680
741 Chaos cf. 9 noctis aeternae chaos
750 noctium sidus (i.e. Hecate) cf. 7 Hecate triformis
Le modèle d’Orphée aux Enfers chez Ovide
Ovide met. 10,40-44
talia dicentem neruosque ad uerba mouentem
exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
captauit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
nec carpsere iecur uolucres, urnisque uacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
b. Le catalogue des bouleversements naturels produits par Médée
tibi more gentis uinculo soluens comam ia3
secreta nudo nemora lustraui pede
et euocaui nubibus siccis aquas 755
egique ad imum maria, et Oceanus graues
interius undas aestibus uictis dedit,
pariterque mundus lege confusa aetheris
et solem et astra uidit et uetitum mare
tetigistis, ursae. temporum flexi uices:
aestiua tellus floruit cantu meo, 760
coacta messem uidit hibernam Ceres;
uiolenta Phasis uertit in fontem uada
et Hister, in tot ora diuisus, truces
compressit undas omnibus ripis piger;
sonuere fluctus, tumuit insanum mare 765
tacente uento; nemoris antiqui domus
amisit umbras uocis imperio meae.
die relicto Phoebus in medio stetit,
Hyadesque nostris cantibus motae labant:
adesse sacris tempus est, Phoebe, tuis. 770
753-754 cf. Ovide met. 7,183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos.
Cf. le catalogue des bouleversements naturels évoqué pour le rite de rajeunissement d’Éson
Ovide met. 7,199-208
quorum ope, cum uolui, ripis mirantibus amnes
in fontes rediere suos, concussaque sisto,
stantia concutio cantu freta, nubila pello
nubilaque induco, uentos abigoque uocoque,
uipereas rumpo uerbis et carmine fauces,
uiuaque saxa sua conuulsaque robora terra
et siluas moueo iubeoque tremescere montis
et mugire solum manesque exire sepulcris!
te quoque, Luna, traho, quamuis Temesaea labores
aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
pallet aui, pallet nostris Aurora uenenis!
c. Le catalogue des offrandes pour Hécate, suivi des signes de la faveur de la déesse
tibi haec cruenta serta texuntur manu, ia3+ia2
nouena quae serpens ligat,
tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit,
qui regna concussit Iouis.
uectoris istic perfidi sanguis inest, 775
quem Nessus expirans dedit.
Oetaeus isto cinere defecit rogus,
qui uirus Herculeum bibit.
piae sororis, impiae matris, facem
ultricis Althaeae uides. 780
reliquit istas inuio plumas specu
Harpyia, dum Zeten fugit.
his adice pinnas sauciae Stymphalidos
Lernaea passae spicula. –
sonuistis, arae, tripodas agnosco meos 785
fauente commotos dea.
775-778 sur Hercule cf. 634-642
779-780 sur Méléagre cf. 643-646
781-782 sur Zétès cf. 634
d. Le sommet de la cérémonie
uideo Triuiae currus agiles, an2
non quos pleno lucida uultu
pernox agitat,
sed quos facie lurida maesta, 790
cum Thessalicis uexata minis
caelum freno propiore legit.
sic face tristem pallida lucem
funde per auras, 793
horrore nouo terre populos
inque auxilium, Dictynna, tuum 795
pretiosa sonent aera Corinthi.
tibi sanguineo caespite sacrum
sollemne damus,
tibi de medio rapta sepulcro
fax nocturnos sustulit ignes, 800
tibi mota caput flexa uoces
ceruice dedi, 801
tibi funereo de more iacens
passos cingit uitta capillos,
tibi iactatur tristis Stygia
ramus ab unda, 805
tibi nudato pectore maenas
sacro feriam bracchia cultro.
manet noster sanguis ad aras:
assuesce, manus, stringere ferrum
carosque pati posse cruores – 810
sacrum laticem percussa dedi.
quodsi nimium saepe uocari
quereris uotis, ignosce, precor:
causa uocandi, Persei, tuos
saepius arcus 815
una atque eadem est semper, Iason.
806 maenas cf. 382-386, ainsi qu’Ovide met. 7,258 bacchantum ritu flagrantes circuit aras
814 Persei cf. Apollonius de Rhodes 3,467 Περσηί
e. Les cadeaux nuptiaux
tu nunc uestes tinge Creusae,
quas cum primum sumpserit, imas
urat serpens flamma medullas.
ignis fuluo clusus in auro 820
latet obscurus, quem mihi caeli
qui furta luit uiscere feto
dedit et docuit condere uires
arte, Prometheus; dedit et tenui
sulphure tectos Mulciber ignes, 825
et uiuacis fulgura flammae
de cognato Phaethonte tuli.
habeo mediae dona Chimaerae,
habeo flammas usto tauri
gutture raptas, 830
quas permixto felle Medusae
tacitum iussi seruare malum.
adde uenenis stimulos, Hecate,
donisque meis semina flammae
condita serua: 834
fallant uisus tactusque ferant, 835
meet in pectus uenasque calor,
stillent artus ossaque fument
uincatque suas flagrante coma
noua nupta faces.
uota tenentur: ter latratus 840
819 serpens flamma medullas cf. Virgile Aen. 4,66 est mollis flamma medullas ; Ovide rem. 105 tacitae serpunt in uiscera flammae
833 semina flammae cf. Od. 5,490 σπέρμα πυρό ς ; Virgile Aen. 6,6 quaerit pars semina flammae ; Ovide met. 15,347-348 habentem semina flammae | materiam ; cf. aussi semina ignis ap. Lucrèce 4,305 ; 6,160 ; 200-201
f. L’assentiment d’Hécate
audax Hecate dedit et sacros
edidit ignes face lucifera.
Les fils de Médée (843-848)
peracta uis est omnis: huc gnatos uoca, ia3
pretiosa per quos dona nubenti feram.
ite, ite, nati, matris infaustae genus, 845
placate uobis munere et multa prece
dominam ac nouercam. uadite et celeres domum
referte gressus, ultimo amplexu ut fruar.
846-847 placate … dominam ac nouercam cf. Euripide Med. 970-971 πατρὸς νέαν γυναῖκα, δεσπότιν δʼ ἐμήν, | ἱκετεύετε
848 ultimo amplexu cf. 552 ultimum amplexum
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (22 avril 2020). Acte 4 (670-848). LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzdx