Salluste dans l’Antiquité : une tradition biographique négative

Salluste p. xxv Kurfess ap. Dion Cassius 43,9,2-3 καὶ τοὺς Νομάδας λαβὼν [sc. ὁ Καῖσαρ] ἔς τε τὸ ὑπήκοον ἐπήγαγε καὶ τῷ Σαλουστίῳ λόγῳ μὲν ἄρχειν ἔργῳ δὲ ἄγειν τε καὶ φέρειν ἐπέτρεψεν. ἀμέλει καὶ ἐδωροδόκησε πολλὰ καὶ ἥρπασεν, ὥστε καὶ κατηγορηθῆναι <καὶ> αἰσχύνην ἐσχάτην ὀφλεῖν, ὅτι τοιαῦτα συγγράμματα συγγράψας καὶ πολλὰ καὶ πικρὰ περὶ τῶν ἐκκαρπουμένων τινὰς εἰπὼν οὐκ ἐμιμήσατο τῷ ἔργῳ τοὺς λόγους. ὅθεν εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἀφείθη ὑπὸ τοῦ Καίσαρος, ἀλλ’ αὐτός γε ἑαυτὸν καὶ πάνυ τῇ συγγραφῇ ἐστηλοκόπησε.

Salluste p. xxxi Kurfess ap. Lactance inst. 2,12,12 … quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium. qui ait: « sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est ; animi imperio, corporis seruitio magis utimur » [Catil. 1,2]. recte, si ita uixisset, ut locutus est.

Salluste p. xxxi Kurfess ap. Symmaque epist. 5,68,2 scriptor [sc. Sallustius] stilo tantum probandus, nam morum eius damna non sinunt, ut ab illo agundae uitae petatur auctoritas.

Pomponio Leto (1428-1497), Vita Sallusti, in Crispi Sallustii liber De coniuratione L. Sergi Catilinae… ex emendatione Pomponii Læti, Romae, per. M. Eucharium Silber alias Franck, 1490: Crispus Sallustius genus ex Amiterno Sabinorum ducit [cf. Hier. chron. a. ann. Abr. 1930], C. Sallustio patre genitus. ex liberalibus artibus, in quibus educatus erat, praeter eruditionem nihil accepit: omnibus uoluptatibus turpissime indulsit; paternam domum uendidit ut crimine adulterii se redimeret [cf. ps. Cic. in Sall. 13-14]. ex questura et tribunatu nullam laudem est adsecutus [cf. ps. Cic. in Sall. 15. 17]. favente C. Caesare praetor Aphricam sortitus [cf. Bell. Afr. 8,3. 97,1]; prouintiam expilauit et exhausit tantumque inde pecuniarum reportauit ut amoenissimos hortos sub Quirinale extra pomerium ad Collinam Portam titulo sui nominis empto loco habuerit [cf. ps. Cic. in Sall. 19] atque adornauerit, non uulgares illius seculi et posterorum aetatibus delitias atque secessum[1], usque ad exactam aetatem libidinis auidus et potens. in amicitia uarius et inconstans, saepius tamen liuido dente momordit. habitus est ore improbo et animo inuerecundo [cf. Suet. gramm. 15 (de Pompeio sic Sall. scripsit)]. manis Pompei Magni, existimans hac uia se Caesari gratiorem fore, lacerare ausus est, unde in Sallustium Laeneus Pompei libertus scripsit moresque eius sigillatim paucis uocabulis expressit: nebulonem, lurconem, popinionem, et lastaurum appellans. uox postrema indicat fuisse hominem ualidae libidinis. scripsit stilo non abhorrente a ueteribus [Suet. Aug. 86]. extant Coniuratio Catilinæ et Bellum Iugurthinum et quaedam contiones e libris bellorum ciuilium. ut secreta inimici fidelius intelligeret, Terentiam a Cicerone repudiatam duxit uxorem, quae tertio nupsit Messalae Coruino

[1] Cf. Pomponio Leto, Excerpta a Pomponio dum inter ambulandum cuidam domino ultramontano reliquias ac ruinas Urbis ostenderet.

La satura de Lénaeus

Suétone gramm. 15,1-2 Lenaeus Magni Pompeii libertus [test. 4 Funaioli] et paene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius, schola se sustentauit docuitque in Carinis ad Telluris in qua regione Pompeiorum domus fuerat (2.) ac tanto amore erga patroni memoriam exstitit ut Sallustium historicum quod eum « oris probi animo inuerecundo » [hist. 2,16 Maurenbrecher] scripsisset acerbissima satura lacerauerit « lastaurum et lurconem et nebulonem   popinonemque » [Lénaeus frg. 1 Blänsdorf] adpellans et uita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque uerborum ineruditissimum furem.

poet. inc. frg. 40 Blänsdorf ap. Quint. inst. 8,3,29
et uerba antiqui multum furate Catonis,
Crispe, Iugurthinae conditor historiae.

La liaison avec Fausta, épouse de Milon

Salluste test. p. xxii-xxiii Kurfess ap. Aulu-Gelle 17,18 M. Varro, in litteris atque uita fide homo multa et grauis, in libro, quem scripsit Pius aut de pace [frg. 64 Bolisani], C. Sallustium scriptorem seriae illius et seuerae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri uidemus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.

L’expulsion du sénat

Salluste test. p. xxiii Kurfess ap. Dion Cassius 40,63,2-4 καὶ γὰρ τιμηταὶ τὸν χρόνον τοῦτον ὅ τε Κλαύδιος <ὁ> Ἄππιος καὶ ὁ Πίσων, καίτοι μὴ βουληθείς, ἐγένοντο. (2.) καὶ οὗτος μὲν διὰ τὴν συγγένειαν ὑπῆρχε τῷ Καίσαρι, ὁ δὲ δὴ Κλαύδιος ἠναντιοῦτο μὲν αὐτῷ (τὰ γὰρ τοῦ Πομπηίου ᾑρεῖτο), οὐκ ἐλάχιστα δὲ καὶ ἄκων ὠφέλησε· πλείστους γὰρ καὶ τῶν ἱππέων καὶ τῶν βουλευτῶν διέγραψεν, ἐκβιασάμενος τὸν συνάρχοντα, (3.) κἀκ τούτου πάντας αὐτοὺς τὰ τοῦ Καίσαρος φρονεῖν ἐποίησεν. (4.) ὁ γὰρ Πίσων οὔτ’ ἄλλως πράγματ’ ἔχειν ἐθέλων καὶ πρὸς τὴν τοῦ γαμβροῦ φιλίαν πολλοὺς θεραπεύων αὐτὸς μὲν οὐδὲν τοιοῦτον ἐποίησεν, ἐκείνῳ δὲ οὐκ ἀντέπραξε πάντας μὲν τοὺς ἐκ τῶν ἀπελευθέρων συχνοὺς δὲ καὶ τῶν πάνυ γενναίων, ἄλλους τε καὶ τὸν Κρίσπον τὸν Σαλούστιον τὸν τὴν ἱστορίαν γράψαντα, ἀπελάσαντι ἐκ τοῦ συνεδρίου.

Salluste test. p. xxiv Kurfess ap. ps. Acron Hor. serm. 1,2,49 ipsi enim Sallustio in senatu a censoribus hoc obiectum est. tunc ille se non esse matronarum, sed libertinarum sectatorem esse testatus est, et ideo senatu pulsus est, quod excusat idem in Catilinae libello.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (22 septembre 2020). Salluste dans l’Antiquité : une tradition biographique négative. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze1


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.