Cicéron epist. frg. xiv 1 Watt ap. schol. Bob. p. 167,23-27 Stangl ad Planc. 85 significat epistolam non mediocrem, ad instar uoluminis scriptam, quam Pompeio in Asiam de rebus suis in consulatu gestis miserat Cicero, aliquanto, ut uidebatur, insolentius scriptam, ut Pompei stomachum non mediocriter commoueret, quod quadam superbiore iactantia omnibus se glorioris ducibus anteponeret.
Cicéron epist. frg. xiv 1 Watt ap. Cic. Sull. 67 hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam queris.
Cicéron Att. 8,9,1 (entre Formies et Arpinum, 29-30/03/49) epistulam meam quod peruulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam; ea enim et acciderunt iam et impendent ut testatum esse uelim de pace quid senserim.
Cicéron Att. 8,9,2 (entre Formies et Arpinum, 29-30/03/49) ne ego istas litteras in contione recitari uelim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est « pro tuis rebus gestis amplissimis » [ELM ii n° 1 frg. 31 Cugusi].
L’epistula ad Caesarem
Cicéron Att. 12,40,2 (Astura, 9/05/45) Συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio, et quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλους et Θεοπόμπου πρὸς Ἀλέξανδρον. sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem uenit.
Cicéron Att. 12,51,2 (Tusculum, 20/05/45) epistulam ad Caesarem mitti uideo tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi ciuis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse uisum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
Cicéron Att. 13,28(-29,1),2-3 (Tusculum, 26/05/45) de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum uiuere ipsum turpe sit nobis! sed ut coepi, non me hoc turpe deterret (ac uellem quidem; essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil uenit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones uides quibus in rebus uersentur. adulescentem incensum cupiditate uerissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam ualeret, cohortantur ad decus. non deest oratio. ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod uideretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim peruenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret. (3.) quid? tu non uides ipsum illum Aristoteli discipulum, summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa, Quirini contubernalem, his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille uero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut uolet.
Cicéron Att. 12,45,3 (Tusculum, 17/05/45) eum σύνναον Quirino malo quam Saluti
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (22 septembre 2020). La lettre comme pamphlet politique : l’exemple de Cicéron. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze2