N.B. Les étudiantes et étudiants qui ne peuvent pas suivre le séminaire à cause des mesures sanitaires en vigueur trouveront les fichiers audio de chaque séance dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).
1. La nobilitas au pouvoir
(3.1.) sed quoniam Cn. Pompeius aut animi prauitate aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset ita lapsus est ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus rem publicam conturbauit, eisdem tibi restituendum est. (2.) primum omnium summam potestatem moderandi de uectigalibus sumptibus iudiciis senatoribus paucis tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa potestas erat, ne aequeis quidem legibus in seruitute reliquit. (3.) iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant adimunt quae lubet, innocentis circumueniunt, suos ad honorem extollunt. (4.) non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant. quos commodum est trahunt rapiunt; postremo tanquam urbe capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur.
- César 1,4,4 ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari uolebat, totum se ab eius amicitia auerterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo adfinitatis tempore iniunxerat Caesari.
- César 1,7,1 omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac deprauatum Pompeium queritur inuidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper fauerit adiutorque fuerit.
- Salluste Catil. 20,8 itaque omnis gratia potentia honos diuitiae apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.
- Salluste Catil. 39,2 sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia creuit. ii magistratus, prouincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
- rhet. Her. 4,51 descriptio nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum grauitate expositionem, hoc modo: […] “nam neminem uestrum fugit, Quirites, urbe capta quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri, qui possunt per aetatem et ue<i>res laborem ferre, rapiuntur in seruitutem, qui non possunt, uita priuantur; uno denique atque eodem tempore domus hostili flagrabit incendio, et quos natura aut uoluntas necessitudine et beniuolentia coniunxit, distrahuntur; liberi partim e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinum iugulantur, partim ante pedes constuprantur. nemo, iudices, est, qui possit satis rem consequi uerbis nec efferre oratione magnitudinem calamitatis”. ho<c>e genere exornationis uel indignatio uel misericordia potest commoueri, cum res consequentes conprehensae uniuersae perspicua breuiter exprimuntur oratione.
2. Sylla et la nobilitas contemporaine
(3.5.) ac me quidem mediocris dolor angeret, si uirtute partam uictoriam more suo per seruitium exercerent. (6.) sed homines inertissimi, quorum omnis uis uirtusque in lingua sita est, forte atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. (7.) nam quae seditio aut dissensio ciuilis tot tam inlustris familias ab stirpe euertit? aut quorum unquam in uictoria animus tam praeceps tamque inmoderatus fuit? (4.1.) L. Sulla, cui omnia in uictoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis interfectis ceteros beneficio quam metu retinere maluit. (2.) at hercule M. Catoni [Orelli : herculem Catonem V : hercule a M. Catone Mommsen] L. Domitio ceterisque eiusdem factionis quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt, quom interea inportunissima genera hominum tot miserorum ciuium sanguine satiari nequierunt: non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non luctus gemitus uirorum mulierum immanem eorum animum inflexit, quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo dignitate alios alios ciuitate euersum irent.
La concessio
Rutilius Lupus 1,19 p. 11,13-15 Halm παρομολογία: hoc fit cum aliquot res aduersario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet.
Le parallèle de Sylla
- César 1,7,3-4 Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse; (4.) Pompeium, qui amissa restituisse uideatur bona, etiam, quae ante habuerint, ademisse.
- César à Oppius 9,7 C1 (vers le 3/03/49) temptemus hoc modo si possimus omnium uoluntates recuperare et diuturna uictoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque uictoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum.
- Cicéron 8,11,2 (domaine de Formies, 27/02/49) genus illud Sullani regni iam pridem appetitur [sc. Gnaeus noster], multis qui una sunt cupientibus.
- Cicéron 9,7,3 (domaine de Formies, 13/03/49) mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupiuit.
- Cicéron 10,7,1 (domaine de Cumes, 21-22/04/49) regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi uincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem uincit, Sullano more exemploque uincet.
La descriptio
- Cicéron Catil. 4,12 cum uero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exercitu uenisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam uirginum atque puerorum ac uexationem uirginum Vestalium perhorresco. […] Sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare uoluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc uniuersum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in uestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si uehementissimi fuerimus, misericordes habebimur.
- Salluste Catil. 51,9 plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saeuitia esset, quae uictis adciderent, enumerauere: rapi uirgines, pueros; diuelli liberos a parentum conplexu; matres familiarum pati quae uictoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaueribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
- Salluste hist. 3,98b ac statim fugitiui co<n>tra praeceptum ducis rapere ad stuprum uirg<i>nes matr<ona>sque et alii *** <n>unc restantes et eludebant, simul nefandum in modum peruerso uolnere, et interdum lacerum corpus semianimum omittentes; alii in tecta iaciebant ignis multique ex loco serui, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis aut ipsos trahebant ex occulto: neque sanctum aut nefandum quicquam fuit irae barbarorum et seruili ingenio.
- [Salluste] rep. 1,4,1-2 an illa, quae paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium uictoriamque Sullanam increpabantur, obliuio interfecit: Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos neque in proelio belli iure sed postea supplices per summum scelus interfectos, plebem Romanam in uilla publica pecoris modo conscissam? (2.) eheu quam illa occulta ciuium funera et repentinae caedes, in parentum aut liberorum sinum fuga mulierum et puerorum, uastatio domuum ante partam a te uictoriam saeua atque crudelia erant!
- Accius 1763 Ribbeck = 273 Dangel (ia8) quorum crudelitatem numquam ulla explet satias sanguinis.
- Crassus or. n° 66 frg. 24 Malcovati4 ap. Cic. de orat. 1,225 eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri; nolite sinere nos cuiquam seruire, nisi uobis uniuersis, quibus et possumus et debemus.
3. Probatio et propositio
(3.) nam quid ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignauissimi uita sua commutare uolunt, si liceat. neque illis tantae uoluptati est, tametsi insperantibus accidit, dominatio quanto maerori tua dignitas: quein optatius habent ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi Romani imperium maximum ex magno fieri. (4.) quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. (5.) mihi quidem quae mens suppetit eloqui non dubitabo. ceterum tuei erit ingenii probare, quae uera atque utilia factu putes.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (6 octobre 2020). [Sall.] rep. 2,3-4: la narratio. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze4