N.B. En raison de la fermeture de la Sorbonne, un fichier audio commentant ces textes est mis en ligne dans la plateforme moodle (M1/3LC56LA – Littérature latine – Histoire des textes – AGarcea).
(10.1.) nunc quoniam, sicut mihi uideor, de plebe renouanda conrigendaque satis disserui, de senatu quae tibi agenda uidentur, dicam.
(10.2.) postquam mihi aetas ingeniumque adoleuit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in litteris agitaui: quod natura firmius erat, id in laboribus habui. (3.) atque ego in ea uita multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item ciuitates et nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos uera consilia ualuerunt: ubicumque gratia timor uoluptas ea corrupere, post paulo inminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo seruitus imposita est. (4.) equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua ciuitate amplior inlustriorque locus quam aliis est, ei magnam curam esse rei publicae. (5.) nam ceteris salua urbe tantum modo libertas tuta est: qui per uirtutem sibi diuitias decus honorem pepererunt, ubi paulum inclinata res publica agitari coepit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur: aut gloriam aut libertatem aut rem familiarem defensat, omnibus locis adest festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in aduersis asperius magisque anxie agitat. (6.) igitur ubi plebs senatui sicuti corpus animo oboedit eiusque consulta exsequitur, patres consilio ualere decet, populo superuacuanea est calliditas. (7.) itaque maiores nostri, cum bellis asperrumis premerentur, equis uiris pecunia amissa, numquam defessi sunt armati de imperio certare. non inopia aerarii, non uis hostium, non aduersa res ingentem eorum animum subegit, quin, quae uirtute ceperant, simul cum anima retinerent. (8.) atque ea magis fortibus consiliis quam bonis proeliis patrata sunt. quippe apud illos una res publica erat, ei omnes consulebant, factio contra hostis parabatur, corpus atque ingenium patriae, non suae quisque potentiae exercitabat. (9.) at hoc tempore contra ea homines nobiles, quorum animos socordia atque ignauia inuasit, ignarei laboris hostium militiae domi factione instructi per superbiam cunctis gentibus moderantur. (11.1.) itaque patres, quorum consilio antea dubia res publica stabiliebatur, oppressi ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia deinde alia decernunt, uti eorum, qui dominantur, simultas aut gratia fert, ita bonum malumque publicum aestumant.
10,5 cf. Cicéron rep. 2,47 sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
10,6 cf. Cicéron rep. 3,37 sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia ciuibus sociisque praesunt ut corporibus animus.
Modèles et anti-modèles de l’homme d’État
- Cicéron Att. 7,3,4 (Trébule, 9/12/50) de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo ciuitatis.
- Cicéron Att. 8,11,2 (Formies, 27/2/49) sed neutri σκοπὸς est ille ut nos beati simus; uterque regnare uult.
- Cicéron off. 1,85 omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.
- Platon rep. 347 d 2-8 ἐπεὶ κινδυνεύει πόλις ἀνδρῶν ἀγαθῶν εἰ γένοιτο, περιμάχητον ἂν εἶναι τὸ μὴ ἄρχειν ὥσπερ νυνὶ τὸ ἄρχειν, καὶ ἐνταῦθ’ ἂν καταφανὲς γενέσθαι ὅτι τῷ ὄντι ἀληθινὸς ἄρχων οὐ πέφυκε τὸ αὑτῷ συμφέρον σκοπεῖσθαι ἀλλὰ τὸ τῷ ἀρχομένῳ· ὥστε πᾶς ἂν ὁ γιγνώσκων τὸ ὠφελεῖσθαι μᾶλλον ἕλοιτο ὑπ’ ἄλλου ἢ ἄλλον ὠφελῶν πράγματα ἔχειν.
La première réforme : la lex tabellaria
(11.2.) quodsi aut libertas aequa omnium aut sententia obscurior esset, maioribus opibus res publica et minus potens nobilitas esset. (3.) sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est, quippe cum illis maiorum uirtus partam reliquerit gloriam dignitatem clientelas, cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias eorum a metu libera: ita in occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. (4.) libertas iuxta bonis et malis, strenuis atque ignauis optabilis est. uerum eam plerique metu deserunt. stultissimi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se quasi uicti recipiunt.
- Cicéron 1,49 si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt ciues in eadem re publica.
- Cicéron 5,11… cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia…
La deuxième réforme : l’augmentation du nombre des sénateurs
(11.5.) igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine et praesidii plus et usus amplior est. (6.) nam fere his tempestatibus alii iudiciis publicis, alii priuatis suis atque amicorum negotiis inplicati, haud sane rei publicae consiliis adfuerunt; neque eos magis occupatio quam superba imperia distinuerunt. homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare reprehendere decernere, ea, uti lubido tulit, fecere. (7.) uerum ubi numero senatorum aucto per tabellam sententiae dicentur, ne illi superbiam suam dimittent, ubi iis oboediendum erit, quibus antea crudelissime imperitabant.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (3 novembre 2020). [Sall.] rep. 2,10-11: l’argumentatio (2). LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze6