[Sall.] rep. 2,12-13: la peroratio

(12.1.) forsitan, imperator, perlectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is in multa <et> [rest. edd.] uaria officia distribuatur; iudicia quoniam omnibus primae classis committenda putem, quae discriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit. (2.) ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu fuit; sed prius laborandum uisum est de summa consilii, idque tibi probandum uerum esse. si hoc itinere uti decreueris, cetera in promptu erunt. (3.) uolo ego consilium meum prudens maxumeque usui esse. nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eueniet. (4.) sed me illa magis cupido exercet, ut quocumque modo quam primum res publica adiutetur. (5.) libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque ne clarissimus imperator Gallica gente subacta populi Romani summum atque inuictum imperium tabescere uetustate ac per summam socordiam dilabi patiaris. (6.) profecto, si id accidat, neque tibi nox neque dies curam animi sedauerit, quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. (7.) namque mihi pro uero constat omnium mortalium uitam diuino numine inuisier; neque bonum neque malum facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura diuorsa praemia bonos malosque sequi. (8.) interea si forte ea tardius procedunt, suus quoique animus ex conscientia spem praebet.

12,6 furibundus atque amens alienata mente feraris cf. Cicéron leg. 2,41 quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenae sunt tragoediae ? ; Virgile Aen. 3,331 scelerum furiis agitatus Orestes ; 4,471 aut Agamemnonis scaenis agitatus Orestes.

12,7 cf. Platon Phaedo 113 d 1-4 τούτων δὲ οὕτως πεφυκότων, ἐπειδὰν ἀφίκωνται οἱ τετελευτηκότες εἰς τὸν τόπον οἷ ὁ δαίμων [= diuinum numen] ἕκαστον κομίζει, πρῶτον μὲν διεδικάσαντο [= inuisier] οἵ τε καλῶς καὶ ὁσίως βιώσαντες καὶ οἱ μή.
epist. 7 335 a 2-4 πείθεσθαι δὲ ὄντως ἀεὶ χρὴ τοῖς παλαιοῖς τε καὶ ἱεροῖς λόγοις, οἳ δὴ μηνύουσιν ἡμῖν ἀθάνατον ψυχὴν εἶναι δικαστάς τε ἴσχειν καὶ τίνειν τὰς μεγίστας τιμωρίας, ὅταν τις ἀπαλλαχθῇ τοῦ σώματος.

La prosopopée

(13.1.) quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent. “o Caesar, nos te genuimus fortissimi uiri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. (2.) quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis honestas diuitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. (3.) pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem euersam restituas. (4.) qua re patrata profecto per gentes omnes fama uirtutis tuae uolitabit. (5.) namque hac tempestate tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis uiris fortibus aequalis est. si uero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit? (6.) quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est, quin per orbem terrarum uastitas bella caedes oriantur? quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius mors uita clarior erit. (7.) nam uiuos interdum fortuna, saepe inuidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demptis optrectatoribus, ipsa se uirtus magis magisque extollit”. (8.) quae mihi utilissima factu uisa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui perscripsi. ceterum deos inmortales optestor ut, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eueniat.  

Cicéron rep. 1,8 neque enim hac nos patria lege genuit aut educauit ut nulla quasi alimenta expectaret a nobis ac tantummodo nostris ipsa commodis seruiens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum.

Cicéron Catil. 1[Salluste] rep. 2,13
§ 17 nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit. « Or c’est la patrie, notre mère commune à tous, qui te hait et qui te craint. »§ 1 quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent. “o Caesar, nos te genuimus fortissimi uiri
§ 21 illi equites Romani, honestissimi atque optimi uiri, ceterique fortissimi ciues qui circumstant senatum. « Ces chevaliers romains qui sont là, les plus honorables et les plus parfaits des hommes, et tous les courageux citoyens debout autour du sénat. »
§ 27 etenim si mecum patria, quae mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: “M. Tulli, quid agis?” « Oui, si la patrie, qui m’est bien plus chère que la vie, si l’Italie entière, si tout l’État me disait : “Marcus Tullius…” »
§ 18 quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: “nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te”. « La voici, Catilina, qui s’adresse directement à toi et, sans voix, te tient cependant une sorte de langage : “Depuis des années, pas un forfait commis sinon par toi ; pas un scandale sans toi” »§ 3 pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus
§ 29 an, cum bello uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas inuidiae incendio conflagraturum? « Quand la guerre désolera l’Italie, saccagera nos villes, brûlera nos toits, ne crois-tu pas que tu seras brûlé, toi aussi, par les feux de notre haine ? »§ 6 quin per orbem terrarum uastitas bella caedes oriantur?
César ciu. 1,22,5[Salluste] rep. 2,13,3
se non maleficii causa ex prouincia egressum, sed uti… se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem uindicaret. « S’il avait franchi les limites de sa province, ce n’était pas avec de mauvaises intentions : c’était pour leur rendre la liberté, à lui-même et au peuple romain, face à l’oppression d’une faction oligarchique. »non… a te… malum facinus petimus, sed utei libertatem… restituas.

Les intertextes poétiques

  • Ennius 18 Valhen2 uolito uiuos per ora uirum (cf. Virgile georg. 3,8-9 temptanda uia est, qua me quoque possim | tollere humo uictorque uirum uolitare per ora; Aen. 12,235 succedet fama uiuusque per ora feretur ; Salluste Iug. 31,10 incedunt per ora uostra magnifici) ; Lucrèce 1,117-119 Ennius ut noster cecinit […] | … | per gentis Italas hominum quae [ corona] clara clueret
  • Ennius 370-372 Vahlen2 = 363-365 Skutsch

    unus homo nobis cunctando restituit rem.
    noenum rumores ponebat ante salutem.
    ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (4 novembre 2020). [Sall.] rep. 2,12-13: la peroratio. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze7


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.