Le portrait de Pompée
(2,2.) bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, auido potentiae, maiore fortuna quam sapientia, quem secuti sunt pauci per suam iniuriam tibi inimici, item quos adfinitas aut alia necessitudo traxit. (3.) nam particeps dominationis neque fuit quisquam neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. (4.) cetera multitudo, uolgi more magis quam iudicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. (5.) per idem tempus maledictis ineiquorum occupandae rei publicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua et aperte quieteis mortem rapinas, postremo omnia quae corrupto animo lubebat, minitari.
Les réformes et la décandence du mos maiorum
(5,3.) firmanda igitur sunt uel concordiae bona et discordiae mala expellenda. (4.) id ita eueniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, non ad uetera instituta reuocans, quae iam pridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem familiarem finem sumptuum statueris: (5.) quoniam is incessit mos, ut homines adulescentuli sua atque aliena consumere, nihil libidinei atque aliis rogantibus denegare pulcherrimum putent, eam uirtutem et magnitudinem animi, pudorem atque modestiam pro socordia aestiment. (6.) ergo animus ferox praua uia ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo modo in ciuis, mouet composita et res nouas ueteribus †aec conquirit†. (7.) quare tollendus est fenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. (8.) ea uera atque simplex uia est, magistratum populo, non creditori gerere et magnitudinem animi in addendo, non demendo rei publicae ostendere.
Les problèmes de la plèbe et des vétérans
(8,3.) uerum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus neque alia uolgo cupienda uenalia erunt.
(8,4.) ad hoc prouidendum est tibi, quonam modo Italia atque prouinciae tutiores sint: id quod factu haut obscurum est. (5.) nam idem omnia uastant, suas deserendo domos et per iniuriam alienas occupando.
(8,6.) et frumentum id, quod antea praemium ignauiae fuit, per municipia et colonias illis dare conueniet, qui stipendiis emeritis domos reuerterint.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (10 novembre 2020). L’Epistula ad Caesarem senem 1. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qze8