(1.) grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animaduerto, respondebo tibi, ut, si quam male dicendo uoluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas uenales habeat. an apud uos, patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia uiri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus ac paulo ante insitus huic urbi ciuis.
grauiter et iniquo animo cf. Epistulae ad Caesarem senem de re publica 2,1,5 non temere neque ex fortuna; Salluste Catil. 42,2 inconsulte ac per dementiam; 51,4 recte atque ordine; Iug. 4,7 furtim et per latrocinia
magis quam cf. Epistulae ad Caesarem senem de re publica 2,1,2; 8,7; 9,1; 10,8; 11,6; Salluste Iug. 96,2 ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurumi deberent; Catulle 68,30 id, Manli, non est turpe, magis miserumst
cum causal + indicatif cf. Virgile Aen. 9,247-250
di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis
pectora.
modus + modestia cf. Plaute Bacch. 613 sine modo et modestia sum; Salluste Catil. 11,4 neque modum neque modestiam uictores habere; 38,4 neque illis modestia neque modus contentionis erat ; Iug. 41,9 cum potentia auaritia sine modo modestiaque inuadere, polluere et uastare omnia
male dicendo… male audiendo cf. Euripide Alc. 704-705 εἰ δ' ἡμᾶς κακῶς | ἐρεῖς, ἀκούσηι πολλὰ κοὐ ψευδῆ κακά; Plaute pseud.1173 contumeliam si dices, audies; Caecilius Statius 24 Ribbeck = 21 Guardì audibis male, si male dicis mihi; Térence Andr.920 si mihi perget quae uolt dicere, ea quae non uolt audiet.
praedae con. Eussner : perfidiae ω (perfidiae locum Vaticanus lat. 1747)
- Quintilien inst. 4,1,68 quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? « grauiter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli » [inu. 1], sicut Cicero fecerat in Catilinam: « quo usque tandem abutere? » [Catil. 1,1].
- Cicéron Vatin. 1 si tantum modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare uoluissem, fecissem id quod his uehementer placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem uitae sordisque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim horum aut ita te refutandum ut grauem aduersarium aut ita rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam debui; odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab omnibus paene uincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, tamen uexatum potius quam despectum uellem dimittere.
La parodie du Pro Flacco
- Cicéron Flacc. 4 quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a uobis et confirmationem auctoritatis suae uestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit uobis.
- Ennius scen. 276-277 Vahlen2 = 217-218 Jocelyn: quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi? | domum paternamne? anne ad Peliae filias?
- Gaius Sempronius Gracchus or. n° 48 frg. 61 Malcovati4 quo miser me conferam? quo uortam? in Capitoliumne? at fratris sanguine redundat. an domum? matremne ut miseram lamentantem uideam et abiectam?
- Cicéron de orat. 3,214 quae sic ab illo esse acta constabat oculis, uoce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
- Quintilien inst. 11,3,116 plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores.
- Salluste Iug. 14,17 nunc uero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo adcedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob uostram amicitiam infesti sunt?
Les parallèles avec les Epistulae ad Caesarem senem de re publica
- [Sall.] rep. 1,7,2 igitur prouideas oportet, uti pleps largitionibus et publico frumento corrupta habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuuentus probitati et industriae, non sumptibus neque diuitiis studeat.
- [Sall.] rep. 2,5,4 id ita eueniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, non ad uetera instituta reuocans, quae iam pridem corruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem familiarem finem sumptuum statueris.
Cicéron et les institutions
- Caton or. frg. sed. 252 Malcovati4 = frg. 231 Sblendorio Cugusi: iure, lege, libertate, re publica communiter uti oportet
- Cicéron Phil. 8,8 nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus.
- Cornélius Sévère frg. 13,12-14 Blänsdorf4
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
uindex, ille fori, legum ritusque togaeque - Dion Cassius 46,20,2 καίτοι πολλὰ μὲν περὶ τῶν νόμων πολλὰ δὲ καὶ περὶ τῶν δικαστηρίων ἀεὶ καὶ πανταχοῦ θρυλῶν…
Les origines de Cicéron
Cicéron Verr. 2,4,81 quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua uos delectamini generis et nominis.
Salluste Catil. 31,7 ne existumarent sibi patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae.
Cicerone Sull. 22-23 at hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse uoluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. “hoc dico – inquit – te esse ex municipio”. (23.) fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te peruelim quam ob rem qui ex municipiis ueniant peregrini tibi esse uideantur. nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M’. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inuiderent, obiecit umquam. equidem uehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem ciuium conueniret.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (24 novembre 2020). [Sall.] in Tull. 1: l’exordium. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzeb