(2.) an uero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia uixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti! itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose uenditas, quam turpissime parasti. uerum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam ui et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti: uidelicet, ut nos commonefacias, quam conuersa res sit, cum in ea domo habites, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, uiri clarissimi, fuit.
collibuisset cf. Caton or. frg. 115 Malcovati4 = frg. 85 Sblendorio Cugusi ubi collibuit; Salluste Catil. 51,9 matres familiarum pati quae uictoribus conlubuissent; Horace serm. 1,3,6 si conlibuisset
aut… perdidicisti? Ernout, Kurfess, Pasoli, Frassinetti, Novokhatko
aut… perdidicisti! Reynolds, Shackleton Bailey
at… perdidicisti? Rolfe
a[u]t… perdidicisti! Vretska
habites ms. S (Edinburgensis Adv. 18.7.8, XI-XII s.), Reynolds : habitares rell. codd., aliquot edd.
Marcus Pupius Pison et la formation de Cicéron
Pupius Pison n° 104 test. 6 Malcovati4 ap. Ascon. Pis. p. 15,13-21 Clark: quis hic M. Piso fuerit credo uos ignorare. fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae uitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphauit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.
Térentia et le prodige de la flamme
Cicéron carm. frg. 5 Blänsdorf ap. Serv. ecl. 8,105 hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare uellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate.
Les rumeurs sur les rapports incestueux entre Cicéron et Tullia
Servius Aen. 6,623 hic thalamum inuasit natae – Thyesthes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras; nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (24 novembre 2020). [Sall.] in Tull. 2. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzec