[Sall.] in Tull. 3: le début de la narratio

atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi ciuibusque custodem *** absque carnificis nomine, qui ciuitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi uero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis alios pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam uillam exaedificabat, alius domum emebat; qui uero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum uenerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat.

cf. § 7 sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerua omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportauit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua uirtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac ciuitate obtines?

cf. Quintilien inst. 11,1,24 in carminibus utinam pepercisset [sc. Cicero], quae non desierunt carpere maligni: « cedant arma togae, concedat laurea linguae » [frg. 11 Blänsdorf, cf. inu. 6], et « o fortunatam natam me consule Romam! » [frg. 12 Blänsdorf, cf. inu. 5] et Iouem illum, a quo in concilium deorum aduocatur et Mineruam, quae artes eum docuit [cf. inu. 7].

cf. Ennius ann. 111-113 Vahlen2 = 106-108 Skutsch ap. Cic. rep. 1,64
« o Romule, Romule die,
qualem te patriae custodem di genuerunt!
pater, o genitor, o sanguen dis oriundum! »
non eros nec dominos appellant eos quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos.
calumniae proximus ω pler. edd. : Catilinae Wiz, Reynolds, Shakleton Bailey conl. Sall. Catil. 14,3 ii Catilinae proxumi familiaresque erant.

alios pecunia condemnabas mss. antiquiores
alios pecunia condonabas ms. Vat. 1747
alios condemnabas alios pecunia condonabas ms. Mon. 15734, Vretska
alios *** pecunia condemnabas Ernout
ali<qu>os pecunia condemnabas Rolfe, Kurfess, Frassinetti et Novokhatko
alios <exilio, alios> pecunia condemnabas Reynolds et Shackleton Bailey

Les poèmes cicéroniens comportant une assemblée des dieux

La gestation complexe De consulatu suo
  • Cicéron Arch. 28 quas res nos in consulatu nostro uobiscum simul pro salute huius <urbis> atque imperi et pro uita ciuium proque uniuersa re publica gessimus, attigit hic uersibus atque inchoauit.
  • Cicéron Att. 1,16,15 (Rome 05-06/61) praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit.
  • Cicéron Att. 2,3,4 (Rome, 12/60) haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit.
Le De temporibus suis et les discours des divinités
  • Cicéron fam. 5,12,8 (ad L. Lucceium: Antium 04-06/56) scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum uirorum.
  • Cicéron fam. 1,9,23 (ad Lentulum: Rome, 12/54) scripsi etiam uersibus tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem.
  • Cicéron Q. fr. 3,1,24 (Arpinum/Rome, 09/54) itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter uendidisset.
  • Cicéron Q. fr. 2,8,1 (Rome, post 11/02/55) placiturum tibi esse librum ii suspicabar, tam ualde placuisse quam scribis ualde gaudeo. quod me admones de † non curantia † suadesque ut meminerim Iouis orationem quae est in extremo illo libro, ego uero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.

Carnifex, la défense de Rabirius et la cause de la conjuration de Catilina

  • Cicéron Rab. perd. 10 quid enim optari potest, quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse?
  • Dion Cassius 46,20,1 οὐχ ἡσυχάζουσαν μὲν καὶ ὁμονοοῦσαν τὴν πόλιν ἡμῶν καὶ ἐξετάραξας καὶ ἐστασίασας.
  • Salluste Catil. 26,4-5 conlegam suom Antonium pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret […] (5.) postquam dies comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri.

Les procès pour la lex Plautia de ui et les rumeurs sur les dettes de Cicéron

  • Cicéron 21 an tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc priuatum regnare dicis? quo tandem nomine? — quod, in quos testimonia dixisti – inquit – damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.
  • Cicéron Att. 2,1,11 (Rome, 06/60) Tusculanum et Pompeianum ualde me delectant, nisi quod me, illum ipsum uindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt.

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (1 décembre 2020). [Sall.] in Tull. 3: le début de la narratio. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzed


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.