Juvénal 1,22-80

Le “sublime” satirique

Juvénal 6,634-640
fingimus haec altum satura sumente coturnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum                                        635
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam uani. sed clamat Pontia “feci,
confiteor, puerisque meis aconita paraui,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi”.                              640

Le “défilé fellinien” des personnages vicieux

cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum
figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,
patricios omnis opibus cum prouocet unus  
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,                                   25
cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi
Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas
uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae                            30
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici noua cum ueniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat                       35
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
cum te summoueant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos euehit optima summi
nunc uia processus, uetulae uesica beatae?
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,                                  40
partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis et sic
palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem
aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

35. cf. Horace sat. 2,1,20 cui [sc. Caesari] male si palpere, recalcitrat undique totus.

36. cf. Cicéron Verr. 2.1,105 iste [sc. Verres], tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat ; 2.3,69 summittebat iste Timarchidem qui moneret eos [sc. Agyrinenses], si saperent, ut transigerent ; Palladius agr. 8,4,1 tauris summittere uaccas

37. Horace sat. 1,9,47-48 dispeream, ni summosses omnis ; Quintilien decl. 374,2 lex enim quae abdicatis paterna bona negat per omnia illos amouet: superuacuum namque erat abdicatum summouere, qui alioqui perdiderat paternam domum.

38. cf. Horace carm. 1,1,5-6 (sunt quos…) palmaque nobilis | terrarum dominos euehit ad deos.

42. cf. Salluste hist. 1 frg. 55 Maurenbrecher : tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumueniundam ; Juvénal 14,164 merces haec sanguinis atque laboris.

43. cf. Il. 3,33-35 ὡς δ' ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη | οὔρεος ἐν βήσσῃς, ὑπό τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα, | ἂψ δ' ἀνεχώρησεν, ὦχρός τέ μιν εἷλε παρειάς ; Virgile Aen. 2,379-382 improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem | pressit humi nitens trepidusque repente refugit | attollentem iras et caerula colla tumentem, | haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.

44. Suétone Calig. 20 edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.

quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,                                       45
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis et hic damnatus inani
iudicio? quid enim saluis infamia nummis?
exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.                                                  50
haec ego non credam Venusina digna lucerna?
haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque uolantem,  
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi                                        55
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;
cum fas esse putet curam sperare cohortis
qui bona donauit praesepibus et caret omni
maiorum censu, dum peruolat axe citato                                             60
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

51. cf. Horace sat. 2,1,35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus ; 2,1,6-7 peream male, si non | optimum erat ; uerum nequeo dormire ; 2,1,60 quisquis erit uitae scribam color ; Cinna frg. 11,1-2 Blänsdorf haec tibi Arateis multum inuigilata lucernis | carmina.

nonne libet medio ceras inplere capaces
quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur
hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra                                    65
et multum referens de Maecenate supino
signator falsi, qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
occurrit matrona potens, quae molle Calenum
porrectura uiro miscet sitiente rubetam                                              70
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.
aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,
si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;
criminibus debent hortos, praetoria, mensas,                                       75
argentum uetus et stantem extra pocula caprum.
quem patitur dormire nurus corruptor auarae,
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
si natura negat, facit indignatio uersum
qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.                               80


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (16 février 2021). Juvénal 1,22-80. LL-HdT. Consulté le 19 juillet 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzek


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.