La farrago satirique
ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
nauigio montem ascendit sortesque poposcit
paulatimque anima caluerunt mollia saxa
et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas, 85
gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.
Varron rust. 1,31,5 <farrago> contra ex segete ubi sata admixta hordeum et uicia et legumina pabuli causa uiride aut quo<d> {fart} ferro caesa ferrago dicta, aut inde, quod primum in farracia segete seri coepta. eo equi et iumenta cetera uerno tempore purgantur ac saginantur.
Diomède GL i 485,30-486,13 satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; […] siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum quaestionum [GRFF 52 = frg. 50 Goetz–Schoell], «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur.
La satire de l’argent
et quando uberior uitiorum copia? quando
maior auaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca. 90
proelia quanta illic dispensatore uidebis
armigero! simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere seruo?
quis totidem erexit uillas, quis fercula septem
secreto cenauit auus? nunc sportula primo 95
limine parua sedet turbae rapienda togatae.
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
suppositus uenias ac falso nomine poscas:
agnitus accipies. iubet a praecone uocari
ipsos Troiugenas, nam uexant limen et ipsi 100
nobiscum. “da praetori, da deinde tribuno”.
sed libertinus prior est. “prior – inquit – ego adsum.
cur timeam dubitemue locum defendere, quamuis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae 105
quadringenta parant. quid confert purpura maior
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Coruinus ouis, ego possideo plus
Pallante et Licinis?” expectent ergo tribuni,
uincant diuitiae, sacro ne cedat honori 110
nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis,
quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum
maiestas, etsi funesta Pecunia templo
nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras,
ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus 115
quaeque salutato crepitat Concordia nido.
116 : cf. [Probus] p. 13 Wessner ap. Valla Placentinus ad Iuu. 1,116 templum Concordiae – inquit Probus – est uuetus, in quo ciconia multa est. aut quae uenientibus salutatum concordiae crepitu consensum prodebant. et satyrice salutato nido, non templo Concordiae. crepitat rostro ciconia scilicet quae concussione rostri sonitum pacis uidetur reddere.
sed cum summus honor finito conputet anno,
sportula quid referat, quantum rationibus addat,
quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
et panis fumusque domi? densissima centum 120
quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
languida uel praegnas et circumducitur uxor.
hic petit absenti nota iam callidus arte
ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam.
“Galla mea est – inquit – citius dimitte. moraris? 125
profer, Galla, caput” — “noli uexare, quiescet”.
ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
atque triumphales, inter quas ausus habere
nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, 130
cuius ad effigiem non tantum meiiere fas est.
uestibulis abeunt ueteres lassique clientes
uotaque deponunt, quamquam longissima cenae
spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
Le rex μονόφαγος
optima siluarum interea pelagique uorabit 135
rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit.
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa.
nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos 140
ponit apros, animal propter conuiuia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum pauonem in balnea portas.
hinc subitae mortes atque intestata senectus.
it noua nec tristis per cunctas fabula cenas; 145
ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Horace epist. 1,6,61-62
crudi tumidique lauemur,
quid deceat, quid non, obliti.
Perse 3,98-106
turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur,
gutture sulpureas lente exhalante mefites.
sed tremor inter uina subit calidumque trientem 100
excutit e manibus, dentes crepuere retecti,
uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
conpositus lecto crassisque lutatus amomis
in portam rigidas calces extendit. at illum 105
hesterni capite induto subiere Quirites.
Pline nat. 29,26 illa autem, quae timuit Cato [cf. ad M. filium frg. 1 Cugusi-Sblendorio Cugusi] atque prouidit, innocentiora multo et parua opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu ualitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus ualidus exiret, oboedientissimi uero efferrentur.
L’argent dans le moralisme romain et la tradition diatribique
Sénèque epist. 25,4 nihil ex his quae habemus necessarium est. ad legem naturae reuertamur; diuitiae paratae sunt. aut gratuitum est quo egemus, aut uile: panem et aquam natura desiderat. nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit cum ipso Ioue de felicitate contendat.
Sénèque epist. 2,6 illa uero non est paupertas, si laeta est: non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
Sénèque epist. 62,3 breuissima ad diuitias per contemptum diuitiarum uia est. Demetrius autem noster sic uiuit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit.
Sénèque epist. 5,6 magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse diuitias.
Sénèque epist. 18,8 ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris; securius diuites erimus si scierimus quam non sit graue pauperes esse.