Juvénal 7,98-243

Les historiens (98-104)

uester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit                                      100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?

Tacite dial. 4,2 … ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.

Tacite dial. 10,5 cum natura tua [sc. Materni] in ipsam arcem eloquentiae ferat.

Suétone frg. 104 Reifferscheid ap. Isid. orig. 6,12,1 quaedam genera librorum certis modulis conficiebantur: breuiori forma carmina atque epistulae, at uero historiae maiori modulo scribebantur.

Les avocats (105-149)

“sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra”.
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.                                  110
tunc inmensa caui spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem  
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax                                             115
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi                            120
aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
“Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus”. huius enim stat currus aeneus, alti                                        125
quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari                                              130
qui solet et uexat lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
{et tamen est illis hoc utile. purpura uendit}                                       135
causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.  
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.                               140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno.                                        145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

Tacite dial. 1,1 saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata uix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et aduocati et patroni et quiduis potius quam oratores uocantur.

Les enseignants 1 (les rhéteurs : 150-214)

declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
quis color et quod sit causae genus atque ubi summa                           155
quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,
nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.
“mercedem appellas? quid enim scio?” “culpa docentis
scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta                                           160
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,  
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do                                165
ut totiens illum pater audiat?” haec alii sex
uel plures uno conclamant ore sophistae
et ueras agitant lites raptore relicto;
fusa uenena silent, malus ingratusque maritus
et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.                                        170
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
consilia, et uitae diuersum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua uilis tessera uenit
frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta                                175
Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
expectet spargatque luto iumenta recenti?                                          180
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem.
quanticumque domus, ueniet qui fercula docte
conponit, ueniet qui pulmentaria condit.                                             185
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. “unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?” exempla nouorum  
fatorum transi. felix et pulcher et acer,                                               190
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem                                      195
edere uagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;
si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?                                                200
seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.
felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,                                      205
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,
qui praeceptorem sancti uoluere parentis
esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles                                   210
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

Les enseignants 2 (les grammairiens : 215-243)

quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),  
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam                               220
institor hibernae tegetis niueique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas                                 225
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed uos saeuas inponite leges,
ut praeceptori uerborum regula constet,                                              230
ut legat historias, auctores nouerit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,                                      235
quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum                                      240
obseruare manus oculosque in fine trementis.
“haec – inquit – cura; sed cum se uerterit annus,
accipe, uictori populus quod postulat, aurum”.  

La décadence des arts libéraux

  • Sénèque epist. 88,1 de liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non detinent.
  • Sénèque epist. 88,37 in his libris [sc. Didymi grammatici] de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre uera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior uixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires.
  • Perse prol. 8-14
    quis expediuit psittaco suum “chaere”
    picamque docuit nostra uerba conari?
    magister artis ingenique largitor
    uenter, negatas artifex sequi uoces.
    quod si dolosi spes refulserit nummi,
    coruos poetas et poetridas picas
    cantare credas Pegaseium nectar.

Un dialogue à distance avec des auteurs contemporains

Pline le Jeune

Pline epist. 1,13 1. 4-5 (à Sosius Sénécio) magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. […] (4.) nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem, quia non perdidit, perdidisse. (5.) sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. equidem prope nemini defui. erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.

Pline epist. 1,10,1 (à Attius Clemens) si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret, multa claraque exempla sunt.

Tacite

Tacite dial. 40,2 est magna illa et notabilis eloquentia alumna licentiae, quam stulti libertatem uocitant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum.

Tacite dial. 29,3 iam uero propria et peculiaria huius urbis uitia paene in utero matris concipi mihi uidentur, histrionalis fauor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (30 mars 2021). Juvénal 7,98-243. LL-HdT. Consulté le 19 juillet 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzep


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.