Cicéron et Clodius
Clodius : RE n° 48 ; MRR 2, 548 ; MRR Suppl. 16 ; frère d’App. Claudius Pulcher et de Clodia, mari de Fulvia ; † 52 ; legat. ? 68/67 ; tr. mil. ? 64 ; quaest. Sicile 61/60 ; tr. pl. 58 ; aed. 56
Le scandal du sacrifice secret à Bona Dea
Cicéron Att. 1,12,3 (Rome, 1er janvier 61) Cicéron P. Clodium Appi f. credo te audisse cum ueste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum sacrificium pro populo fieret, eumque per manus seruulae seruatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.
Clodius or. n° 137 frg. 1 Malcovati4 ap. Cic. Att. 1,14,5 (Rome, 13 février 61) Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum “comperisse omnia” criminabatur.
Cicéron or. test. 1 Crawford (in P. Clodium et Curionem) et Clodius n° 137 or. frg. 3 Malcovati4 ap. Cic. Att. Att. 1,16,9-10 (Rome, fin juin/juillet 61) “erras, Clodi. non te iudices urbi sed carceri reseruarunt neque te retinere in ciuitate sed exsilio priuare uoluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete uestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis uiris, uirtus non est imminuta; nihil est damni factum noui, sed quod erat inuentum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt”. (10.) sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen “quid? hoc simile est – inquam – quasi in operto dicas fuisse?” “quid – inquit – homini Arpinati cum aquis calidis?” “narra – inquam – patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupiuit” (nosti enim Marianas). “quousque – inquit – hunc regem feremus?” “regem appellas – inquam – cum Rex tui mentionem nullam fecerit?” – ille autem Regis hereditatem spe deuorarat. “domum – inquit – emisti”. “putes – inquam – dicere ‘iudices emisti’”. “iuranti – inquit – tibi non crediderunt”. “mihi uero – inquam – XXV iudices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt”. magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
L’année 58 et l’exil de Cicéron
Clodius : rogatio de capite ciuis romani, rogatio de prouinciis consularibus, de exsilio Ciceronis
Cicéron or. test. 3 Crawford (in P. Clodium et Curionem) ap. Cic. Att. 3,12,2 (Thessalonique, 17 juillet 58) percussisti autem me etiam de oratione prolata. cui uulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut cum eo uero uno concertarem et quia scripta mihi uidetur neglegentius quam ceterae, puto ex se probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures uelim ; sin plane perii, minus laboro.
Le retour de Cicéron
- post reditum in senatu (5 septembre 57)
- post reditum ad Quirites ( ?)
- de domo (septembre 57)
- pro Sestio (mars 56)
- de haruspicum responsis (avril-mai 56)
- de prouinciis consularibus (mai-juin 56)
Cicéron prou. cons. 2 quod si ille [sc. Publius Servilius Isauricus], et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua sed etiam uerborum grauitate esse notandos putauit, quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiae seruiam.
Cicéron et Pison
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus : RE n° 90 ; MRR 2, 541-542 ; MRR Suppl. 13 ; quaest. 70, aed. 64, praet. 61, cos. 58, procos. Macédoine 57-55, cens. 50, legat. 43
Pison or. n° 127 frg. 1 Malcovati4 (in senatu contra Ciceronem) ap. Ascon. Pis. p. 2,4-10 Clark nam cum reuocati essent ex prouinciis Piso et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de prouinciis consularibus Lentulo et Philippo consulibus, reversus in ciuitatem Piso de insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum inuectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias obtinebat.
Asconius Pis. p. 1,8-15 Clark ut ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reuersus est ex prouincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio; hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. deinde magis quoque naturale est ut Piso recenti reditu inuectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius qua reuocatus erat ex prouincia, quam post anni interuallum.
Pison or. n° 127 frg. 2 Malcovati4 (oratio contra Ciceronis Pisonanam scripta) ap. Cic. Q. fr. 3,1,11 (Arpinum et Rome, septembre 54) alterum est de Calventi Mari oratione : quod scribis tibi placere me ad eam rescribere, miror, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (20 septembre 2021). Les contextes historique et culturel de l’In Pisonem. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzet