Les fragments du Collectaneum de Sédulius Scottus
- Cicéron Pis. frg. 1 Grimal pro di inmortales! qui<s> [corr. Cavarzere 1992 : 166 n. 49] hic inluxit dies, mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium ciuitatis uiderem!
Quintilien inst. 9,4,76 itaque et uersus [sc. iambici] hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: «pro di inmortales, qui hic inluxit dies»
Diomède GL I 468,5-11 sed neque rythmis neque metris oratorem uti decet, ne non dicere sed carmen canere uideatur. adeo non desunt qui Ciceronem reprehendant, quod in principio diuinationis metrum fecerit sotadium, « siquis uestrum, iudices, aut eorum qui adsunt » [diu. in Caec. 1]: «etsi uereor iudices» [Mil. 1] et «animaduerti iudices» [Cluent. 1] principia esse sotadia; et in Pisonem a trimetro coepisse, «pro dii inmortales, qui hic inluxit dies».
Cicéron orat. 99 si is [sc. orator] non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari uinulentus uidetur.
Cicéron de orat. 3,182 in quo [sc. heroo] impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in uersum aut similitudinem uersus incidamus.
Cicéron orat. 189 uersus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. est id uehementer uitiosum.
Plaute epid. 341 [Epidicvs] pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum! (ia7)
Plaute Pers. 712 [Toxilvs] ne hic tibi [sc. Dordalo] dies inluxit sacrificabilis (ia6)
Cicéron orat. 173 in uersu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut breuior aut longior; nec uero multitudo pedes nouit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intellegit; et tamen omnium longitudinum et breuitatum in sonis sicut acutarum grauiumque uocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocauit.
Cicéron de orat. 2,315 prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum qui audit permulcere atque allicere debet.
- Cicéron Pis. frg. 2 Grimal equidem nihil malui; uos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
- Cicéron Pis. frg. 3 Grimal perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitauerunt.
- Cicéron Pis. frg. 4 Grimal quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non irruit?
- Cicéron Pis. frg. 5 Grimal quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
- Cicéron Pis. frg. 6 Grimal quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid eneruatius, quid stultius, quid abstrusius?
- Cicéron Pis. frg. 7 Grimal turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
- Cicéron Pis. frg. 8 Grimal unum potissimum delegissem
- Cicéron Pis. frg. 9 Grimal te tua illa nescioquibus a terris apportata mater pecudem ex aluo non hominem effuderit
- Cicéron Pis. frg. 10 Grimal simulata ista, ficta, fucata sunt omnia
- Cicéron Pis. frg. 11 Grimal putaui austerum hominem, putaui tristem, putaui grauem, sed uideo adulterum, uideo ganeonem, uideo parietum praesidio, uideo amicorum sordibus, uideo tenebris occultantem libidines suas.
Les fragments d’Asconius
- Cicéron Pis. frg. 12 Grimal quod minimum specimen in te ingenii? ingenii autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
- Cicéron Pis. frg. 13 Grimal hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
- Cicéron Pis. frg. 14 Grimal hic cum †adom [a domo profectus Kiessling–Schoel] Placentiae forte consedisset, pauci<s post annis> [suppl. Manutius] in eam ciuitatem – nam tum erat * [<peregrinus> addd. Mommsen] – ascendit. prius enim Gallus, dein Gallica<nus, ad> [suppl. A. Klotz] extremum Placentinus haberi <coeptus> [add. Beraldus] est.
- Cicéron Pis. frg. 15 Grimal Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia uenisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare … <homini leui et subito> [huc intulit, nulla lac. in codd. indicata, Kay ex Arus. Mess. p. 25,1-2 Di Stefano idem in Pis. « homini leui et subito filium ( !) conlocauit »] filiam conlocauit. Caluentium aiunt eum appellatum.
- cf. schol. Bob. p. red. in sen. p. 108,27-28 Stangl : quod uero ait de materno sanguine Transalpino, aequo plenius in ea oratione quae in Pisonem habita est continetur.
Cicéron de orat. 2,326-327 sed saepe obest [ breuitas] uel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam uirtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. uideant illa
nam is postquam excessit ex ephebis . . . [Ter. Andr. 117]
quam longa est narratio! [327.] mores adulescentis ipsius et seruilis percontatio, mors Chrysidis, uultus et forma et lamentatio sororis, reliqua peruarie iucundeque narrantur.
Plaute Maen. 17-18
mercator quidam fuit Syracusis senex
ei sunt nati filii gemini duo.
Plaute Maen. 32-33
Epidamniensis quidam ibi [sc. Tarenti] mercator fuit;
is puerum tollit auehitque Epidamn<um> eum.
Plaute rud. 42-43
adulescens quidam ciuis huius Atticus
eam [sc. uirginem] uidit ire e ludo fidicinio domum.
Plaute rud. 49-50
ei [sc. lenoni] erat quidem hospes par sui, Siculus senex
scelestus Agrigentinus, urbis proditor.
Plaute Men. 487-490
[PENICVLVS] — … quid ais, homo
leuior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui qua me causa perderes?
Plaute Amph. 810 [ALCVMENA] quid iam, amabo? — [AMPHITRVO] ne me appella.
Térence heaut. 700 [Clinia] nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? — [SYRVS] quidni?
Plaute trin. 157-159
[CALLICLES] certe illius filiae
quae mihi mandatast habeo dotem unde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
Plaute trin. 734-735
[MEGARONIDES] parata dos domist: nisi expectare uis [sc. Callicles]
ut eam sine dote frater [sc. Lesbonicus] nuptum conlocet.
Plaute merc. arg. 1,1-2
missus mercatum ab suo adulescens patre
emit atque adportat scita forma mulierem.
Plaute mil. arg. 2,1-4
meretricem ingenuam deperibat mutuo
Atheniensis iuuenis. Naupact<um> is domo
legatus abiit; miles in eandem incidit,
deportat Ephesum inuitam
- Cicéron Pis. frg. 16 Grimal lautiorem * pater tuus socerum quam C. Piso * in illo luctu * non enim filiam meam colloca<ui> [corr. edd.] quem ego * potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem?
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (28 septembre 2021). Les fragments de l’exorde. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzev