Les topoi de l’éloge et du blâme
Ret. Her. 3,10 nunc ad demonstratiuum genus causae transeamus. quoniam haec causa diuiditur in laudem et uituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit uituperatio conparata. laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi.
Cicéron inu. 1,34-36 ac personis has res adtributas putamus: nomen, naturam, uictum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. nomen est, quod uni cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et certo uocabulo appellatur. naturam ipsam definire difficile est; partes autem eius enumerare eas, quarum indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. (35.) eae autem partim diuino, partim mortali in genere uersantur. mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numerantur. atque hominum genus et in sexu consideratur, uirile an muliebre sit, et in natione, patria, cognatione, aetate. natione, Graius an barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex. praeterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: ualens an inbecillus, longus an breuis, formonsus an deformis, uelox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obliuiosus, comis {officiosus} an infacetus, pudens, patiens an contra; et omnino quae a natura dantur animo et corpori considerabuntur {et haec in natura consideranda}. nam quae industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum. in uictu considerare oportet, apud quem et quo more et cuius arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos uiuendi praeceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit. in fortuna quaeritur, seruus sit an liber, pecuniosus an tenuis, priuatus an cum potestate: si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an contra; quales liberos habeat. ac si de non uiuo quaeretur, etiam quali morte sit affectus, erit considerandum. (36.) habitum autem {hunc} appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem, ut uirtutis aut artis alicuius perceptionem aut quamuis scientiam et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio et industria partam. affectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et alia, quae in eodem genere reperiuntur. studium est autem animi assidua et uehementer ad aliquam rem adplicata magna cum uoluptate occupatio, ut philosophiae, poëticae, geometricae, litterarum. consilium est aliquid faciendi aut non faciendi excogitata ratio. facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit {aut} quid ipsi acciderit {aut} quid dixerit; aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; aut quid facturus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione.
Cicéron inu. 2,177 laudes autem uituperationes ex iis locis sumentur qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dictum est.
La première partie conservée de l’In Pisonem
Cicéron Pis. 1 iamne uides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege nouiciorum factum esse consulem. non enim nos color iste seruilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, uoltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta uitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita uox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.
Les insultes issues du monde animal
pecus
- Pis. frg. 9 Grimal : te tua illa nescioquis a terris apportata mater pecudem ex aluo non hominem effuderit.
- Pis. 19 ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti uolebam ?
- Pis. 72 sed idem casus illum […] istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinauit.
maialis
- Pis. 19 consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali inuenire non possem.
- physiogn. 18 supercilia quae ex altera parte ad oculos demersa sunt, ex altera ad tempora subrecta, immundum, stultum et insatiabilem indicant: referuntur ad porcum.
uulturius
- Pis. 38 et hoc nouum; multo magis: appellatus est hic uolturius illius prouinciae, si dis placet, imperator.
- Cicéron Sest. 71 exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo uulturii paludati.
admissarius
- Pis. 69 itaque admissarius iste, simul atque audiuit uoluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus uoluptarios omnis incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniuit, non ut magistrum uirtutis sed auctorem libidinis a se illum inuentum arbitraretur.
- Plaute mil. 1111-1113
abi sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maris qua feminas. - Plaute cist. 307-308
quamquam uetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
asinus
- Pis. 73 quid nunc te, asine, litteras doceam ?
- Cicéron de orat. 2,268 etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; […] ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: « si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram ».
La “monstruosité” de l’adversaire
- Cicéron off. 1,50 est enim primum [sc. principium communitatis et societatis humanae] quod cernitur in uniuersi generis humani societate. eius autem uinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt enim rationis et orationis expertes.
- Cicéron off. 1,57 sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est grauior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
- Cicéron rep. 2,48 simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque inuisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate uastissimas uincit beluas. quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis ciuibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem uelit?
- Cicéron S. Rosc. 63 magna est enim uis humanitatis; multum ualet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias uicerit ut, propter quos hanc suauissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce priuarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
Alberto Cossarini, Belua e Bestia, un'antitesi semantica dall'epoca arcaica all'eta augustea, Firenze 1983.
Carlos Lévy, ‘Rhétorique et philosophie: la monstruosité politique chez Cicéron’, Revue des Études Latines 76 (1998), 139-157.
James M. May, ‘Cicero and the Beasts ’, Syllecta Classica 7 (1996), 143-153.
Le teint de la peau
Cicéron p. red. in sen. 14 cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege uenalium diceres.
L’expression du visage
- Cicéron de orat. 2,148 ut… uultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant.
- Cicéron leg. 1,27 nam et oculi nimis arguti, quem ad modum animo affecti simus, loquuntur et is qui appellatur uultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest, indicat mores.
Le front
Pis. 68 is [sc. Philodemus], cum istum adulescentem iam tum hac distracta fronte uidisset, non fastidiuit eius amicitiam.
Les sourcils
- physiogn. 18 superciliorum capilli cum ad superna et ad frontem sunt retracti, animosum, iracundum, stultum demonstrant.
- Pollux 4,144 ὁ δ’ ἡγεμὼν πρεσβύτης στεφάνην τριχῶν περὶ τὴν κεφαλὴν ἔχει, ἐπίγρυπος, πλατυπρόσωπος, τὴν ὀφρὺν ἀνατέταται τὴν δεξιάν.
- Pis. 14 idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, grauis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Caluentius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.
- Quintilien inst. 11,3,74 in comoediis uero […] pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat.
Joseph J. Hughes, ‘Piso's eyebrows’, Mnemosyne 45 (1992), 234-237.
Le portrait du Pro Sestio
- Cicéron 19 alter, o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi ueteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. uestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumuiratum gerebat, Seplasiam sublaturus uideretur. nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae uidebatur? tanta erat grauitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam <uade> [add. Madvig sec. ps. Prob. cath. GL iv 19,18] uideretur.
- Cicéron Sest. 21-22 alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. omnes boni semper nobilitati fauemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia ualet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. […] (22.) […] animus eius uultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit.
Chiara Renda, ‘Pisonis supercilium: tratti e ritratti nella Pro Sestio di Cicerone’, Bollettino di Studi Latini 32 (2002), 395-405.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (4 octobre 2021). Le portrait de Pison. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzew