La comparatio ou σύγκρισις
Priscien praeex. GL iii 437,10-14 = p. 44,9-14 Passalacqua : comparatio est uel similium uel diuersarum uel minorum ad maiora uel maiorum ad minora collatio et ea usi sumus etiam in communi loco augentes per comparationem crimina. assumitur tamen etiam in laude et in uituperatione eiusdem rationis causa. quoniam tamen doctissimi oratorum ea quoque per se praeexercitatione sunt usi, dicamus etiam de hac.
La carrière politique jusqu’au consulat
Pis. 2 is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? mihi ista licet de me uera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. mam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam uiderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. praetura item maioribus delata est tuis. noti erant illi mortui, te uiuum nondum nouerat quisquam. me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, uirtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat.
rhet. Her. 3,13 ordinem hunc adhibere in demonstranda uita debemus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum uirtutibus habuisse praesidium; in uituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse.
Pis. 3 nam quid ego de consulatu loquar, parto uis anne gesto? miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. tu consul es renuntiatus – nihil dicam grauius, quam quod omnes fatentur – impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus {Caesare et Bibulo}, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. me cuncta Italia, me omnes ordines, me uniuersa ciuitas non prius tabella quam uoce priorem consulem declarauit. sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus.
Le consulat de Cicéron
Pis. 4-5 ego Kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberaui. ego agrum Campanum, si diuidi non oportuit, conseruaui, si oportuit, melioribus auctoribus reseruaui. ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra inuidiam atque defendi. ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum conuolsuri uiderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione priuaui. (5.) ego Antonium conlegam cupidum prouinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigaui. ego prouinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutaui, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis ciuitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.
Pis. 6-7 me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominauit. mihi hic uir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus ciuicam coronam deberi a re publica dixit. mihi togato senatus non ut multis bene gestae, sed ut nemini conseruatae rei publicae, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuraui rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse saluam. (7.) mihi populus Romanus uniuersus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donauit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una uoce et consensu approbauit. quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, ciuium esse in numero uideretur. atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. exposui breuiter consulatum meum.
Le consulat de Pison
La complicité silencieuse du consul avec la legislation de Clodius
Pis. 8-11a aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus – facio iniuriam fortissimo uiro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec ciuitas tulit cum hac importuna belua conferam – sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, priuatus fieri uetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. tu, cum in Kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum uolitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. (9.) ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia euersa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam noua ex omni faece urbis ac seruitio concitata. ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque uersato uetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, uerbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis ciuitatis. (10.) nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. neque uero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam uexet, an alios uexare patiatur. an potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo conuellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, (11.) haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. persequere continentis his funeribus dies. pro Aurelio tribunali ne coniuente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus seruorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! uidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx ciuium perditorum, receptaculum ueterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum.
La visite de Cicéron
Pis. 11b-13 erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, ciuitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum Ciceronem – mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam – non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogatiuae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum uerum etiam crudelissime praefuisti. (12.) mihi uero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? egere, foris esse Gabinium, sine prouincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere uix audeo; uereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis inuolutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. (13.) meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone uenissem, nescio quo e gurgustio te prodire inuoluto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti ualetudinis, quod diceres uinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? quam nos causam cum accepissemus – quid enim facere poteramus? – paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti.
Cicéron Phil. 2,77 at uidete leuitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad urbem aduectus domum uenit capite inuoluto.
Plaute curc. 288-295
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
constant, conferunt sermones inter se<se> drapetae, 290
obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
quos semper uideas bibentes esse in thermipolio,
ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium. 295
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (12 octobre 2021). Les consulats de Cicéron et de Pison. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzex