Le latin comme langue mixte chez Varron

Le témoignage de Jean le Lydien

Jean le Lydien mag. 2,13,6 ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαϊκὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον [sc. βάλτεος], μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων [frg. 296 Funaioli = 47 Goetz–Schoell] ἐν βιβλίῳ †πέμπτῳ† Περὶ Ῥωμαϊκῆς διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μέν τις λέξις ἐστὶν Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική· καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν †ἡ Θούσκων† [Ὀπικῶν uel Ὄσκων corr. Pascucci], ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή.

L’étrusque

Varron ling. 6,28 idus ab eo quod Tusci itus, uel potius quod Sabini idus dicunt.

Le “sabin”

Varron ling. 7,28-29 eius [sc. casci] origo Sabina, quae usque radices in Oscam linguam egit… (29.) idem ostendit quod oppidum uocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis orti Samnites tenuerunt) et {nunc} nostri etiam nunc forum uetus appellant.

Varron ling. 5,97 ircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure {h}edus: qui in urbe ut in multis A addito aedus.

Varron ling. 5,21 hinc fines agrorum termini, quod eae partis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum IS * * * in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium [p. 262 Ribbeck = frg. 17 Funaioli app. crit.], non terminus, sed termen. hoc Graeci quod τέρμονα, pote uel illinc. Euander enim, qui uenit in Palatium, e Graecia Arcas.

Le celtique

Varron ling. 5,167 in his multa peregrina, ut sagum, reno Gallica.

Cf. César Gall. 6,21 pellibus aut paruis renonum tegimentis utuntur [sc. Germani], magna corporis parte nuda.
Le grec

Jean le Lydien mag. 1,5,3-4 οὐδὲ γὰρ ἀγνοήσας ὁ Ῥωμύλος, ἢ οἱ κατ’ αὐτόν, δείκνυται κατ’ ἐκεῖνο καιροῦ τὴν Ἐλλάδα φωνήν, τὴν Αἰολίδα λέγω, ὥς φασιν ὅ τε Κάτων [orig. frg. 19 Jordan = 22 Cugusi–Sblendorio] ἐν τῷ Περὶ Ῥωμαϊκῆς Ἀρχαιότητος Βάρρων [frg. 295 Funaioli = 45 Goetz–Schoell] τε ὁ πολυμαθέστατος ἐν Προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήϊον αὐτῷ γεγραμμένων, Εὐάνδρου καὶ τῶν ἄλλων Ἀρκάδων εἰς Ἰταλίαν ἐλθόντων ποτὲ καὶ τὴν Αἰολίδα τοῖς βαρβάροις ἐνσπειράντων φωνήν.

Cf. Denys d’Halicarnasse  Rom. 1,84,5 (ex Fabio Pictore frg. 7a Chassignet ?) ἡνίκα δὲ τῆς ἐν τῷ γάλακτι τροφῆς ἀπηλλάγη τὰ παιδία, δοθῆναι πρὸς τῶν τρεφόντων εἰς Γαβίους πόλιν οὐ μακρὰν ἀπὸ τοῦ Παλλαντίου κειμένην, ὡς Ἑλλάδα παιδείαν ἐκμάθοιεν, κἀκεῖ παρ' ἀνδράσιν ἰδιοξένοις τοῦ Φαιστύλου τραφῆναι γράμματα καὶ μουσικὴν καὶ χρῆσιν ὅπλων Ἑλληνικῶν ἐκδιδασκομένους μέχρις ἥβης.

Cf. [Aurel. Victor] orig. 21,3 (ex Valerio Antiate frg. 2 Chassignet ?) [§ 1 at uero Valerius tradit…] cum uero pueri liberalis disciplinae capaces facti essent, Gabiis Graecarum Latinarumque litterarum ediscendarum gratia commoratos, Numitore auo clam omnia subministrante.

Varron ling. 5,25 is [sc. udor] si quamuis deorsum in terra, unde su{m}mi pote, puteus; nisi potius quod <A>eolis dicebant ut πύταμον sic πύτεον a potu, non ut nunc φρέ<αρ>.

Varron 5,101 lepus, quod Sicu<li, ut Aeo>lis quidam Graeci, dicunt λέποριν. « Le lièvre [lepus] tire son nom du fait que les Sicules, comme certains Grecs éoliens, disent leporis».

Cf. Varron rust. 3,12,6 L. Aelius [frg. 12 Funaioli] putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod leuipes esset. ego arbitror a graeco uocabulo antico, quod eum Aeolis {et bonum} λέποριν appellabant. 

Varron ling. 5,102 malum quod Graeci Aeolis dicunt μᾶλον.

  • Varron ling. 5,96 uitulus, quod graece antiquitus ἰταλός, aut quod plerique uegeti, uegitulus.
  • Varron ling. 5,108 olea ab ἐλαία.
  • Varron ling. 6,6 id tempus dictum a Graecis ἑσπέρα, Latine uesper.
  • Varron ling. 6,96 quae in Graeca lingua putant Latina, ut […] prouidere <a> προιδεῖν.

Varron ling. 6,9 tempus secundum uer, quod tum uirere incipiunt uirgulta ac uertere se tempus anni; nisi quod Iones dicunt ἦρ uer.

Varron ling. 5,108 olea grandis orchitis, quod eam Attici ὄρχιν μορ<ί>α<ν>.

Varron ling. 5,175 donum : nam Graece ut †issedonion† et ut alii δόμα et ut Attici δόσις.

Varron ling. 5,146 hoc [sc. forum olitorium] erat antiquum macellum, ubi olerum copia; ea loca etiam nunc Lacedaemonii uocant μάκελλον, sed Iones [h]ostia <h>ortorum μακελλωτὰς <h>ortorum et castelli μακέλλα.

La morphologie

Varron ling. 9,30-32 igitur quoniam qua loquimur uoce oratio est [corr. L. Spengel : orationem codd.], hanc quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet. (31.) an non uides, ut Graeci habeant eam quadripertitam, unam in qua si<n>t casus, alteram in qua tempora, tertiam in qua neutrum, quartam in qua utrumque, sic nos habere? ecquid uerba nescis ut apud illos sint alia finita, alia non, sic utra<que> esse apud nos? (32.) equidem non dubito, qui<n> animaduerteris item in ea{m} innumerabilem similitudinum numerum, ut trium temporum uerb<i> aut trium personarum.

Varron ling. 8,65 quare si essent in analogia, aut, ut Poenicum et <A>egyptiorum uocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus, ut Gallorum ac ceterorum.

Varron ling. 8,16 propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset, cum uocaret, cum daret, cum accusaret, sic alia eiusdem <modi> discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt.

Varron ling. 10,69-70 sed prius de perfecta [sc. analogia], in qua et res et uoces quadam similitudine continentur, cuius genera sunt tria: unum uernaculum ac domi natum, alterum aduenticium, tertium nothum ex peregrino hic natum. uernaculum est ut sutor et pistor, sutori pistori; aduenticium est ut Hectores Nestores, Hectoras Nestoras; tertium illud nothum ut Achilles et Peles. (70.) †de genere multi utuntur non modo poetae, sed etiam plerique †haec primo omnes qui soluta oratione loquuntur dicebant ut qu<a>estorem praetorem, sic Hectorem Nestorem: itaque Ennius ait:
      Hectoris natum de Troiano muro iactari [Enn. trag. 93 Ribbeck3 = 100 Jocelyn].
Accius [trag. 330 Ribbeck3 = 160 Dangel] haec in tragoediis largius a prisca consuetudine mouere coepit et ad formas graecas uerborum magis reuocare, {et} a quo Valerius ait:
      Accius Hectorem nollet facere, Hectora mallet [Val. Soran. GRFF 3 = FPL 1].

La place de l’ablatif

Varron ling. 10,62 sin ab singulari quis potius proficisci uolet, initium [corr. L. Spengel : id illum codd.] facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius Latinus: nam eius casu{sh}is litterarum discriminibus facilius reliquorum uarietate<m> discernere poterit, quod ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut in I, ut hac <c>laui [corr. Groth : leui codd.], aut in O, ut hoc caelo, aut in V, ut hoc uersu.

Priscien GL II 187,7-12 igitur ablatiuus proprius est Romanorum et, quamuis ipse quoque tribus sociari potest, ut diximus, personis, tamen, quia nouus uidetur a Latinis inuentus, uetustati reliquorum casuum concessit, quamuis hunc quoque a uetustissimis Graecorum grammaticis accepisse uidentur, qui sextum casum dicebant οὐρανόθεν, ἐμέθεν, σέθεν, ἕθεν, qui profecto ablatiui uim possidet.

Varron frg. 268 Funaioli = 115 Goetz–Schoell ap. Char. p. 62,15-22 Barwick (cf. Diom. GL 1,439,17-22) natura uerborum nominumque inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit nobis quam quod accepit […]. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (20 février 2023). Le latin comme langue mixte chez Varron. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzfv


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.