Le bilinguisme des élites romaines

La séance du 7 mars se tiendra sur zoom (lien dans l’espace moodle du séminaire)

Quintilien inst. 1,1,12 a sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet.

Cicéron Verr. 2,4,127 epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non sustulisset.

Le grec officiel

Valère Maxime 8,7,6 iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.

Quintilien inst. 11,2,50 Crassus ille Diues, qui cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit, ut qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret.

Cicéron Phil. 5,12-13 ille legit [sc. iudices] aleatores, legit exsules, legit Graecos – o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! (13.) auet animus apud consilium illud pro reo dicere, <en> [add. Shackleton Bailey] Cydam Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresue nouit? num denique homines? est enim Creta uobis notior quam Roma Cydae.

Cicéron Verr. 4,147 ait indignum facinus esse quod ego in senatu Graeco uerba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse.

Valère Maxime 2,2,3 quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat.

Les compétences individuelles

Cornélius Nepos Att. 4,1 sic enim Graece loquebatur [sc. Atticus] ut Athenis natus uideretur.

Cicéron de orat. 2,2 Graece sic loqui [sc. L. Crassus], nullam ut nosse aliam linguam uideretur.

Cicéron Brut. 131 doctus etiam Graecis T. Albucius uel potius plane Graecus […] fuit autem Athenis adulescens.

Cicéron fin. 1,9 quem quidem locum comit multa uenustate et omni sale idem Lucilius [Lucilius 88-94 Marx], apud quem praeclare Scaeuola:
    Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
    municipem Ponti, Tritani, centurionum,
    praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
    maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
    id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
    “chaere – inquam – Tite!” lictores, turma omnis chorusque:
    “chaere, Tite!” hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Formes et degrés différents de compétences

Suétone Aug. 89,1 non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat.

Dion Cassius 51,16,4 καὶ τόν γε λόγον δι’ οὗ συνέγνω σφίσιν, ἑλληνιστί, ὅπως συνῶσιν αὐτοῦ, εἶπε.

Suétone Claud. 42,1 cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: “cum utroque – inquit – sermone nostro sis paratus”; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit.

Appien Samn. 7,4 οἱ δὲ [sc. οἱ Ταραντῖνοι] τοὺς πρέσβεις μόλις ποτὲ ἐπὶ τὸ κοινὸν ἐπήγαγον καὶ ἐπελθόντας ἐχλεύαζον, εἴ τι μὴ καλῶς ἑλληνίσειαν.

Cicéron Att. 1,19,10 (mars 60) commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te; in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque uideatur, non dicam quod tibi, ut opinor Panhormi, Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et soloeca dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et inuito.

  • Auguste gest. diu. Aug. 9,1 uota suscipere
 = εὐχὰς ἀναλαμβάνειν (plutôt que ποιεῖσθαι)
  • Auguste gest. diu. Aug. 16,1 ; 28,2 etc. deducere colonias
 = κατάγειν ἀποικίας (plutôt que ἀποικίαν ἐκπέμπειν ou ἀποστέλλειν ἀποίκους)

Plutarque Mar. 2,2 λέγεται [sc. ὁ Μάριος] δὲ μήτε γράμματα μαθεῖν Ἑλληνικὰ μήτε γλώττῃ πρὸς μηδὲν Ἑλληνίδι χρῆσθαι τῶν σπουδῆς ἐχομένων, ὡς γελοῖον γράμματα μανθάνειν ὧν οἱ διδάσκαλοι δουλεύοιεν ἑτέροις.

L’alternance codique ou code-switching

Cicéron off. 1,111 sermone eo debemus uti qui notus [codd. : innatus Baiter] est nobis, ne ut quidam Graeca uerba inculcantes iure optimo rideamur.

Cicéron Tusc. 1,15 dicam [sc. sententiam Epicharmi], si potero, Latine. scis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere quam in Graeco Latine. — et recte quidem.

Horace serm. 1,10,20-21. 29-30
at magnum fecit, quod uerbis Graeca Latinis
miscuit
[…]
patriis intermiscere petita
uerba foris malis, Canusini more bilinguis.

Tacite Ann. 2,10,3 cernebatur contra minitabundus Arminius proeliumque denuntians; nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

Le “tag-switching”

Plaute Capt. 880-885
[Hegio] et captiuom illum Alidensem [sc. uidisti]? — [Ergasilus] μὰ τὸν Ἀπόλλω. — et seruolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? — ναὶ τὰν Κόραν.
— iam credo? — ναὶ τὰν Πραινέστην. — uenit? — ναὶ τὰν Σιγνίαν.
— certon? — ναὶ τὸν Φρουσινῶνα. — uide sis. — ναὶ τὸν Ἀλάτριον.
— quid tu per barbaricas urbes iuras? — quia enim item asperae
sunt ut tuom uictum autumabas esse. — uae aetati tuae.

Les alternances codiques inter-phrastiques

ILCV 4463 (IIIe p.C.) https://epigraphy.packhum.org/text/331758
Βηρατιους Νικατορας [sic, sc. Nicagoras] | Λαζαριῃ καὶ Ἰουλιῃ | καὶ Ὀνησιμῃ κον φιλιους | βενεμερεντες |  ὁ βίος ταῦτα.

Les alternances codiques intra-phrastiques

Cicéron Att. 1,14,3 (Rome, 13/02/61) nosti illas ληκύθους


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (6 mars 2023). Le bilinguisme des élites romaines. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzfw


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.