Le bilinguisme du IIᵉ siècle p.C. (2) : Aulu-Gelle

Aulu-Gelle 19,9,7 tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet.

Aulu-Gelle 17,20,4 heus – inquit [sc. Taurus] – tu rhetorisce : sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas uenisse.

Aulu-Gelle 2,27 lemma quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

Quintilien inst. 2,5,16-19 an uero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut  Demosthenes? […] (19.) Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam Sallustium et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen intellegendum iam profectu opus sit.

Hérode Atticus

Aulu Gelle 1,2,1 et 6 Herodes Atticus, uir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in uillas ei urbi proximas me et clarissimum uirum Seruilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. […] (6.) tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens […] inquit.

Aulu-Gelle 9,2,1-2 ad Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους. (2.) tum Herodes interrogat, quisnam esset.

Aulu-Gelle 19,12,1 Herodem Atticum, consularem uirum, Athenis disserentem audiui Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae uniuersos grauitate atque copia et elegantia uocum longe praestitit.

Fronton

Aulu-Gelle 19,8,15 ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.

Aulu-Gelle 19,13,3 fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores.

Fronton epist. 3,3,2 illa [sc. crimina] ipsa de laesis et spoliatis hominibus <non> [add. Timpanaro] ita a me dicentur, ut fel et bilem sapiant: sicubi Graeculum et indoctum dixero, non erit interneciuum.

Favorinus

Aulu-Gelle 13,25,4 etiamsi – inquit Fauorinus – opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda.

Favorinus Corinth. [Dion Chrysostome or. 37] 25 Ῥωμαῖος, οὐδὲ τοῦ πλήθους, ἀλλὰ τῶν ἱπποτρόφων, οὐδὲ τὴν φωνὴν μόνον ἀλλὰ καὶ τὴν γνώμην καὶ τὴν δίαιταν καὶ τὸ σχῆμα τῶν Ἑλλήνων ἐζηλωκώς, καὶ ταῦθ’ οὕτως ἐγκρατῶς καὶ περιφανῶς, ὡς οὔτε τῶν πρὸ αὑτοῦ Ῥωμαίων οὔτε τῶν καθ’ αὑτὸν Ἑλλήνων (εἰρήσεται γάρ) οὐδὲ εἷς.

Philostrate uitae soph. 491 διαλεγομένου δὲ αὐτοῦ κατὰ τὴν Ῥώμην μεστὰ ἦν σπουδῆς πάντα, καὶ γὰρ δὴ καὶ ὅσοι τῆς Ἑλλήνων φωνῆς ἀξύνετοι ἦσαν, οὐδὲ τούτοις ἀφ’ ἡδονῆς ἡ ἀκρόασις ἦν, ἀλλὰ κἀκείνους ἔθελγε τῇ τε ἠχῇ τοῦ φθέγματος καὶ τῷ σημαίνοντι τοῦ βλέμματος καὶ τῷ ῥυθμῷ τῆς γλώττης.

Aulu-Gelle 2,26 et les noms des couleurs

Fauorinus [test. 28 Barigazzi] philosophus, cum ad M. Frontonem [test. 5 van den Hout2] consularem pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. (2.) ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, (3.) “plura – inquit – sunt – Fauorinus – in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. (4.) nam ut alias eorum concinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent. (5.) atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Graeca. quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propiisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum. (6.) russus enim color et ruber nihil a uocabulo rufi dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quadsam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes.”

(7.) tum Fronto ad Fauorinum: “non infitias – inquit – imus, quin lingua Graeca, quam tu uidere legisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. (8.) non enim haec sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: fuluus enim et flauus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. (9.) nam poeniceus, quem tu Graece φοίνικα dixisti, et rutilus et spadix poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: (10.) σπάδικα enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu.

(11.) fuluus autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi habere. sic poeta uerborum diligentissimus « fuluuam aquilam » [Aen. 11,751] dicit et « iaspidem » [Aen. 4,261], « fuluos galeros » [Aen. 7,688] et « fuluum aurum » [Aen. 7,279] et « arenam fuluuam » [Aen. 5,374] et « fuluum leonem » [Aen. 2,722], sicque Q. Ennius in annalibus « aere fuluo » [ann. 454 Vahlen2 = 440 Skutsch] dixit. (12.) flauus contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic « flauentes comae » [Aen. 4,590] et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio « flauae » [Aen. 5,309] dicuntur, (13.) sic multo ante Pacuuius aquam flauam dixit et fuluum puluerem. cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini [TRF3 244-246 = frg. 190 Schierl]:
     «cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut puluuerem
     manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, abluam
     lassitudinemque minuam manuum mollitudine».
(14.) rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior; (15.) inde ei nomen quoque esse factum uidetur. (16.) non igitur – inquit – mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur.

(17.) sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, (18.) neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens caeruleum magis dicere ecum quam glaucum [cf. georg. 3,82], sed maluit uerbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. (19.) nostris autem ueteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, «de colore caeli quasi caelia» [frg. 72 [de diis] Swoboda = GRF inc. sed. 43 p. 177].

(20.) postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: “absque te – inquit – uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis:
     καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας [cf. Il. 23,382].”

(21.) sed cum omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti facistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam [ann. 384-385 Vahlen2 = 377-378 Skutsch] :
     « uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo
     caeruleum spumat mare conferta rate pulsum » ;
(22.) non enim uidebatur « caeruleum mare » cum « marmore flauo » conuenire. (23.) sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris « flauom marmor » appellauit.

 

 

 

 


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (3 avril 2023). Le bilinguisme du IIᵉ siècle p.C. (2) : Aulu-Gelle. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzfz


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.