Vénus et Mars
Lucrèce 1,2-34
alma Venus 2
…
te, dea, te fugiunt uenti, te nubila caeli 6
aduentumque tuum
…
aëriae primum uolucris te, diua, tuumque 13
significant initium perculsae corda tua ui.
inde ferae pecudes persultant pabula laeta
…
nam tu sola potes tranquilla pace iuuare 31
mortalis, quoniam belli fera moenera Mauors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reiicit aeterno deuictus uulnere amoris.
6 cf. Tibulle 1,4,21-22 Veneris periuria uenti | inrita per terras et freta summa ferunt ; Virgile Aen. 1,319 uenatrix dederatque comam diffundere uentis.
7 cf. Cicéron nat. deor. 2,69 quae autem dea ad res omnes ueniret Venerem nostri nominauerunt ; 3,62 Venus quia uenit ad omnia.
14 cf. Varron ling. 5,61 horum [sc. maris et feminae] uinctionis uis Venus.
15 cf. Varron ling. 5,95 pecus ab eo quod {per}pascebant ; Lucrèce 1,257 hinc [sc. terra] fessae pecudes pinguis per pabula laeta ; 2,996 pabula cum praebet [sc. terra], quibus omnes corpora pascunt.
34 cf. Varron ling. 5,62 non quod uincere uelit Venus, sed uincire.
mens/metuo/moueo
Lucrèce 3,152
uerum ubi uementi magis est commota metu mens
Lucrèce 2,18-19
mensque fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
Varron ling. 6,45 metuo mentem quodammodo motam [codd. : <a> mente q. m. mota Canal].
Varron ling. 6,48 metuere a quodam motu animi, cum id quod malum casurum putat refugit mens.
cultura
Lucrèce 5,1367-1369
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant, fructusque feros mansuescere terra
cernebant indulgendo blandeque colendo.
1369 cf. 4,1260 atque in eo refert quo uictu uita colatur.
fistula
Lucrèce 4,588-589
unco saepe labro calamos percurrit [sc. Pan] hiantis,
fistula siluestrem ne cesset fundere musam.
Varron ling. 5,123 fistula a qua fusus aquae.
Le rôle du grec
Références au mythe
Lucrèce 2,633-637
Dictaeos referunt [sc. armata manus] Curetas, qui Iouis illum
uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum puerum pernice chorea 635
{armat et in numerum pernice chorea}
armati in numerum pulsarent aeribus aera.
Lucrèce 5,892-893
aut rapidis canibus succinctas semimarinis
corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
inter se quorum discordia membra uidemus [sc. ne credas].
Od. 12,86 τῆς [sc. Σκύλλης] ἦ τοι φωνὴ μὲν ὅση σκύλακος νεογιλλῆς
aether
Lucrèce 5,448
seorsum item puri secretique aetheris ignes.
Lucrèce 5,457-459
… ideo per rara foramina terrae
partibus erumpens primus se sustulit aether
ignifer et multos secum leuis abstulit ignis.
Lucrèce 5,498
inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse.
Anaxagoras A73 Dels–Kranz ap. Aristot. cael. 270b24-25 Ἀναξαγόρας δὲ κατακὲχρηται τῳ ὀνόματι τούτῳ [c’est-à-dire αἰθέρι] οὐ καλῶς. ὀνομάζει γὰρ αἰθέρα ἀντὶ πυρός (Simplicius ad. loc. αἰτιᾶται δὲ τὸν Ἀναξαγόραν οὐ καλῶς ἐτυμολογήσαντα τὸ τοῦ αἰθέρος ὄνομα ἀπὸ τοῦ αἴθειν) ; A43 DK ap. Aristot. 302a28 τὸ γὰρ πῦρ καὶ τὸν αἰθέρα προσαγορεύει ταὐτό.
letum
Lucrèce 3,79-82
et saepe usque adeo mortis formidine uitae
percipit humanos odium lucisque uidendae,
ut sibi consciscant maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse timorem.
Varron ling. 7,42 “ollus leto datus est” [cf. Lucr. 5,1007-1008], quod Graecus dicit λήθῃ, id est obliuioni.
Paul Diacre p. 102,19 Lindsay : letum ab obliuione, quam Graeci λήθην uocant, dictum.
Lucrèce 3,670-678
praeterea si inmortalis natura animai
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
cur super anteactam aetatem meminisse nequimus
nec uestigia gestarum rerum ulla tenemus?
nam si tanto operest animi mutata potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, 675
non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
quapropter fateare necessest quae fuit ante
interiisse et quae nunc est nunc esse creatam.
Lucrèce 3,847-860
nec, si materiem nostram collegerit aetas
post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum nobis fuerint data lumina uitae,
pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, 3.850
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
praeteritum spatium, tum motus materiai 855
multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
inter enim iectast uitai pausa uageque 860
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
Composés et préfixés
Servius Aen. 8,187 secundum Lucretium superstitio est superstantium rerum, id est caelestium et diuinarum, quae super nos stant, inanis et superfluus timo.
Lucrèce 1,64-65
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans .
dementio
Lucrèce 3,463-464
quin etiam morbis in corporis auius errat
saepe animus; dementit enim deliraque fatur.
Paul Diacre 151,2 Lindsay : demens, quod de sua mente decesserit.
causidicus
Lucrèce 4,966
causidici causas agere et componere leges.
Priscien GL 3,182,8-9 a causis et dicendo “causidicus”.
quaero
Lucrèce 4,969-970
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
semper et inuentam patriis exponere chartis.
Varron ling. 6,79 ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera.
procudo
Lucrèce 5,1264-1266
et prorsum quamuis in acuta ac tenuia posse
mucronum duci fastigia procudendo, 1265
ut sibi tela parent, siluasque ut caedere possint.
Paul Diacre 69,20 Lindsay excudere, procudere et incudis ipsa a caedendo dicta sunt.
incestus
Lucrèce 1,98-99
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis.
Marius Victorinus GL 6,10,7-8 sic et castus facit incestum, non incastum.
necesse
Lucrèce 2,80-85
si cessare putas rerum primordia posse
cessandoque nouos rerum progignere motus,
auius a uera longe ratione uagaris.
nam quoniam per inane uagantur, cuncta necessest
aut grauitate sua ferri primordia rerum
aut ictu forte alterius. 85
Aurelius Opillus frg. 9 Funaioli ap. Fest. p. 158-19-20 Lindsay necessarium ait esse Opillus Aurelius, in quo non sit cessandum.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (4 décembre 2023). Étymologies implicites chez Lucrèce. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzgb