(1.) iam Phoebus breuiore uia contraxerat ortum
lucis et obscuri crescebant tempora Somni,
iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum,
et deformis Hiems gratos carpebat honores
diuitis Autumni, iussoque senescere Baccho
carpebat raras serus uindemitor uuas.
(2.) puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet. tamen inter sextam et septimam erat. (3.) “nimis rustice! <adeo non> adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?”.
(4.) iam medium curru Phoebus diuiserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas,
obliquo flexam deducens tramite lucem.
2,1,1 ortum SVLsl : orbem dub. Fromondus (iam … contraxerat ortum … et cf. infra 2,4,1 iam … diuiserat orbem et) ; epist. 122,11 ortus et occasus libentissime inserebat 2,2 intelligi uel intellegi sl : intelleges uel intellegis Müller 1886
Théorie et pratique de la periphrasis
-
Quintilien inst. 8,6,59 pluribus autem uerbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin uocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius «ad requisita naturae» [Salluste hist. frg. inc. 3 Maurenbrecher], interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus
«tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono diuum gratissima serpit» [Virgile Aen. 2,268-9],
et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. - Sénèque epist. 122,11-13 recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. ortus et occasus libentissime inserebat; itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: “numquid possum liberalius agere? paratus sum illum audire ab ortu ad occasum”. (12.) cum hos uersus recitasset:
«incipit ardentes Phoebus producere flammas,
spargere <se> rubicunda dies; iam tristis hirundo
argutis reditura cibos inmittere nidis
incipit et molli partitos ore ministrat» [Julius Montanus FPL4 1 p. 297],
Varus, eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamauit: “incipit Buta dormire”. (13.) deinde cum subinde recitasset
«iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
iam dare sopitis nox pigra silentia terris
incipit» [Julius Montanus FPL4 2 p. 297],
idem Varus inquit: “quid dicis? iam nox est? ibo et Butam salutabo”.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (21 février 2017). Chapitre 2 : les périphrases épiques. LL-HdT. Consulté le 4 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzbq