(1.) dum descendunt per uiam Sacram, interrogat Mercurius, quid sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus conuentus, ut etiam Claudius audire posset. (2.) omnes laeti, hilares: populus R. ambulabat tamquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tamquam qui tum maxime reuiuiscerent. ex his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: “dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt.” (3.) Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. ingenti enim μεγάλωι χορικῶι nenia cantabatur anapaestis:
fundite fletus,
edite planctus,
resonet tristi
clamore forum:
cecidit pulchre
cordatus homo,
quo non alius
fuit in toto
fortior orbe.
ille citato
uincere cursu
poterat celeris,
ille rebelles
fundere Parthos
leuibusque sequi
Persida telis,
certaque manu
tendere neruum,
qui praecipites
uulnere paruo
figeret hostes
pictaque Medi
terga fugacis.
ille Britannos
ultra noti
litora ponti
et caeruleos
scuta Brigantas
dare Romuleis
colla catenis
iussit et ipsum
noua Romanae
iura securis
tremere Oceanum.
deflete uirum,
quo non alius
potuit citius
discere causas,
una tantum
parte audita,
saepe neutra.
quis nunc iudex
toto lites
audiet anno?
tibi iam cedet
sede relicta,
qui dat populo
iura silenti,
Cretaea tenens
oppida centum.
caedite maestis
pectora palmis,
o causidici,
uenale genus,
uosque poetae
lugete noui,
uosque in primis
qui concusso
magna parastis
lucra fritillo.
v.1: cf. Tro. 130-133 [Hécube] uertite planctus … fundite fletus … [chœur] accipe… planctus, accipe fletus. v.2: cf. Herc. f. 1108 resonet maesto clamore chaos. v.3: cf. apocol. 8,1 nec cor nec caput habet. v. 5: cf. apocol. 6,1 quae cum illo tot annis uixi. v.6-7: cf. apocol. 1,2 non passibus aequis ; 5,2 pedem dextrum trahere. v.9: cf. apocol. 6,2 illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae; Herc. f. 1128 missum [sc. telum] certa librare manu. v.13-14 et 18: CIL XIII 1668, col. 1,40 : uereor ne nimio insolentior esse uidear et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra Oceanum. v.20: cf. apocol. 10,4 quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? v. 23: cf. apocol. 7,4 ego eram qui Tib<ur>i ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. v.29 apocol. 2,3 non quiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (25 avril 2017). Chapitre 12 : les laudes Claudii. LL-HdT. Consulté le 4 octobre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzc0