Cicéron Brut. 258 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris uides locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C. Laelium P. Scipionem : aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi – nec omnium tamen ; nam illorum aequales Caecilium et Pacuuium [test. 22 Schierl] male locutos uidemus – : sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur. sed hanc certe rem deteriorem uetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis locis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum prauissima consuetudinis regula.
Cicéron de orat. 3,151-152 in quo non magna laus est uitare uitium – quamquam est magnum – uerum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, uerborum usus et copia bonorum. sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum uidetur.
const. Ath. 2,8 ἔπειτα φωνὴν πᾶσαν ἀκούοντες ἐξελέξαντο τοῦτο μὲν ἐκ τῆς, τοῦτο δὲ ἐκ τῆς· καὶ οἱ μὲν Ἕλληνες ἰδίᾳ μᾶλλον καὶ φωνῇ καὶ διαίτῃ καὶ σχήματι χρῶνται, Ἀθηναῖοι δὲ κεκραμένῃ ἐξ ἁπάντων τῶν Ἑλλήνων καὶ βαρβάρων.
Varron frg. 268 Funaioli = 115 Goetz–Schoell ap. Diom. GL 1,439,15-30 Latinitas est incorrupt{a}e loquendi obseruatio secundum Romanam linguam. constat autem … his quattuor : natura analogia consuetudine auctoritate.
Cicéron Brut. 261 Caesar autem rationem adhibens consuetudinem uitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.
Sisenna et l’analogie
Cicéron Brut. 228 inferioris autem aetatis erat proxumus L. Sisenna, doctus uir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis uersatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis uincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
Cicéron Brut. 260 Sisenna defendens dixit quaedam eius [sc. C. Rusi] sputatilica esse crimina. tum C. Rusius : “circumuenior – inquit – iudices, nisi subuenitis. Sisenna quid dicat nescio ; metuo insidias. sputatilica, quid est hoc ? sputa quid sit scio, tilica nescio”. maxumi risus ; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
Varron entre analogie et usage(s)
Varron ling. 9,18 quare qui ad consuetudinem nos uocant, si ad rectam, sequemur : in eo quoque enim est analogia ; si ad eam inuitant quae est deprauata, ni{c}hilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, {se}quam in ceteris rebus mala exempla : nam ea quoque, cum aliqua uis urget, inuiti sequemur.
Varron ling. 10,73 usui<s> species uidentur esse tres: una consuetudinis ueteris, altera consuetudinis huius, tertia neutra. uetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus caldus, albo caldo; neutrae, ut scala scalam, falera faleram. ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. prima est qua usi antiqui et nos reliquimus, secunda qua nunc utimur, tertia qua utuntur poetae.
Varron ling. 9,1 * nesciunt docere quam discere quae ignorant : in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας {lei} libros contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus [SVF II 151 = FDS 640] de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus uerbis et dissimiles similibus esse uocabulis notatas, id quod est uer{b}um, et {cum} Aristarchus, de aequabilitate cum scribit, uerborum similitudinem qua{ru}ndam <in>clinatione{s} sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.
Varron ling. 9,5 alia enim populi uniuersi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. itaque populus uniuersus debet in omnibus uerbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta{e} transilire lineas impune possit.
Varron ling. 9,17 quas nouas uerbi declinationes ratione{s} introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam uerba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. consuetudo loquendi est in motu: itaque sole<n>t fieri et meliora deteriora<et deteriora> meliora; uerba perperam dicta{m} apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. (18.) quare qui ad consuetudinem nos uocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam inuitant quae est deprauata, ni{c}hilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, {se}quam in ceteris rebus mala exempla.
Varron ling. 9,114 itemque cum ea [sc. analogia] non multo minus quam in omnibus uerbis patiatur uti consuetudo co<m>munis, fatendum illud †quoquando analogian sequi nos debere uniuersos, singulos autem praeterquam in quibus uerbis offensura sit consuetudo co<m>munis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines. neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias.
Le frg. 2 du De analogia de César
César anla. frg. 2 Garcea ap. Gell. 1,10,1-4 uiue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut « tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum ».
Cf. A. GARCEA, Caesar's De Analogia, Oxford 2012.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (20 février 2018). Ratio et consuetudo à la fin de la République à Rome. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzch