La propagande césarienne
Cicéron cons. 32 ipse ille C. Marius, cuius diuina atque eximia uirtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subuenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetrauit.
Suétone 23,2 ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati peruenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.
5,1,1 L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat
Cicéron 22 litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres CAESAR PVLCHRO, cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> cognominibus tantum uteretur neque adscriberet PRO CONSVLE aut TRIBVNO PLEBI.
Caelius 8,1,4 (24/05/51) quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, ueniunt. alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est, alius septimam legionem uapulasse, ipsum apud Bel<lo>uacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu. neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen uulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius cum manus ad os apposuit.
Les rapports au sénat
L’exemple de Cicéron en Cilicie
Cicéron 15,3,2 ad M. Catonem (3/09/51) publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum pro consule, qui circiter Id. Sext. ab Epheso in Syriam nauibus profectus erat, quod secundos uentos habuisset, iam in prouinciam suam peruenisse; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam.
Cicéron 15,9,3 ad M. Marcellum cos. (1-18/09/51) quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra uolui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice uiderer scripsisse.
Cicéron 15,1 ad magistratus et senatum (18/09/51)
Cicéron 15,2 ad magistratus et senatum (22/09/51)
Caelius 8,10,2 ad Cicéronem (7/11/51) a te litterae non uenerunt … qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut uelificatus alicui dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.
Cicéron 2,7,3 ad C. Curionem (17/12/51) scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem.
Cicéron 15,4,1-2 et 11 ad M. Catonem (fin 51/début 50) summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari uirtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios prouinciamque administrarem. (2.) cum in prouinciam pr. K. Sext. uenissem… (11.) nunc uelim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem tributam si tu honorem meum sententia tua comprobaris.
Cicéron 5,20,1 et 7 (19/12/51) Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt, septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. “quid, malum? isti Pindenissitae qui sunt? – inquies – nomen audiui numquam”. quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto, nunc hoc exercitu hic tanta negotia geri potuisse. quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ: sic enim mihi concedis proximis litteris. Ephesum ut uenerim nosti… (7.) habes omnia. nunc publice Romam litteras mittere parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem.
Les rapports de César
Gall. 2,35,4 ob easque res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.
Gall. 4,38,5 his rebus gestis ex litteris Caesaris dierum uiginti supplicatio ab senatu decreta est.
Gall. 7,90,8 huius anni rebus cognitis Romae dierum uiginti supplicatio redditur.
Suétone 56,7 epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
Suétone 20,1 inito honore primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur.
Parallèles entre les récits des rapports
Cicéron fam. 15,2,5-6 quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae uobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum uidebatur senatui populoque Romano tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis uestrae auctoritas perspici posset. […] (6.) postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra uenit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, uestram commendationem implorare coepit. […] (8.) ita confirmato illo ex eo loco castra moui. |
César Gall. 1,31-33 eo concilio dimisso idem principes ciuitatum, qui ante fuerant, ad Caesarem reuerterunt petieruntque, uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. (2.) ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt. […] (3.) locutus est pro his Diuiciacus Haeduus. […] (16.) Caesarem uel auctoritate sua atque exercitus uel recenti uictoria uel nomine populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariouisti iniuria posse defendere (32.1.) hac oratione ab Diuiciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. […] (33.1.) his rebus cognitis Caesar Gallorum animos uerbis confirmauit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram. |
Les rapports des légats
L’exemple de Q. Cicéron en Bretagne
Gall. 5,46,1-48,6 Caesar acceptis litteris [cf. Q. Cicero ELM ii/2 n° 5 frg. 77 ap. Caes. Gall. 45,2] hora circiter undecima diei statim nuntium in Bellouacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; (2.) iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se uenire. (3.) exit cum nuntio Crassus. alterum ad C. Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. (4.) scribit Labieno [ELM ii/2 n° 28 frg. 57], si rei publicae commodo facere possit, cum legione ad fines Neruiorum ueniat. reliquam partem exercitus quod paulo aberat longius, non putat expectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis cogit. (47.1.) hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi aduentu certior factus eo die milia passuum XX progreditur. (2.) Crassum Samarobriuae praeficit legionemque ei attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides ciuitatum, litteras publicas frumentumque omne, quod eo tolerandae hiemis causa deuexerat, relinquebat. (3.) Fabius, ut imperatum erat non ita multum moratus, in itinere cum legione occurrit. (4.) Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treuerorum copiae uenissent, ueritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti uictoria efferri sciret, (5.) litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset, rem gestam in Eburonibus perscribit, docet omnes peditatus equitatusque copias Treuerorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse. (48.1.) Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. (2.) uenit magnis itineribus in Neruiorum fines. ibi ex captiuis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. (3.) tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, uti ad Ciceronem [ELM ii/2 n° 28 frg. 61] epistulam deferat. (4.) hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistula nostra ab hostibus consilia cognoscantur. (5.) si adire non possit, monet ut tragulam cum epistula ad ammentum deligata intra munitiones castrorum abiciat. (6.) in litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam uirtutem retineat.
Le langage formulaire du De bello Gallico
- 1,7,1 Caesari cum id nuntiatum esset eos per prouinciam nostram iter facere conari…
- 1,10,1 Caesari nuntiatur Heluetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere…
- 2,1,1 cum esset Caesar in citeriore Gallia … crebri ad eum rumores adferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas … contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.
- 2,2,1 his nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia nouas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum misit.
- 2,34,1 eodem tempore a P. Crasso … certior factus est omnes eas ciuitates in dicionem potestatemque populi Romani redactas esse.
- 3,9,1 quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naues interim longas aedificari in flumine Ligeri quod influit in Oceanum, remiges ex prouincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet.
- 4,5,1 his de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum ueritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et nouis plerumque rebus student, nihil his committendum existimauit.
- 7,6,1 his rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res uirtute Cn. Pompei commodiorem in statum peruenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.
Cf. C. B. KREBS, «More Than Words. The Commentarii in their Propagandistic Context», in: L. Grillo – C. B. Krebs éds., The Cambridge Companion to the Writings of Julius Caesar, Cambridge 2018,29-42.
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (22 mars 2018). La constitution des Commentarii de bello Gallico. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzcj