Le style des Commentarii de bello Gallico

Le recours à un lexique «populaire» dans les descriptions techniques

Le pont sur le Rhin
C. Iulii Caesaris Commentarii ab. Aldo Manutio Paulli F. Aldi N. emendati. et scholiis illustrati. Venetiis, apud Aldum, 1575

Gall. 4,17,1-18,1 Caesar his de causis, quas commemoraui, Rhenum transire decreuerat. sed nauibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. (2.) itaque etsi summa difficultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. (3.) rationem pontis hanc instituit: tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis interuallo pedum duorum inter se iungebat. (4.) haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, (5.) his item contraria duo ad eundem modum iuncta interuallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra uim atque impetum fluminis conuersa statuebat. (6.) haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur. (7.) quibus disclusis atque in contrariam partem reuinctis tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura, ut, quo maior uis aquae se incitauisset, hoc artius inligata tenerentur. (8.) haec derecta materia iniecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur. (9.) ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae uim fluminis exciperent, (10.) et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut si arborum trunci siue naues deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum uis minueretur neu ponti nocerent. (18.1.) diebus decem quibus coepta erat conportari omne opere effecto exercitus traducitur.

4 festucisque em. Pascucci: fistucisque pler. codd. α : festuculisque β, Seel

5 iuncta α: disiuncta β, Seel
bi-, sesquipedalis: cf. Catulle 97,5 os dentes sesquipedales [ habet]; Horace ars 97 proicit ampullas et sesquipedalia uerba; Horace serm. 2,3,309 totus moduli bipedalis

fastigatae, fastigatus: César Gall. 2,8,3 collis in fronte leniter fastigatus [= «decliuis»] paulatim ad planitiem redibat; Tite-Live 44,9,6 fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant [sc. milites]; Pline nat. 36,93 pyramides … ita fastigatae [= «in uerticem acuuntur»], ut in summo orbis aeneus et petasus unus sit impositus.

ad perpendiculum: Cicéron Verr. 2,1,133 «tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte uis ad perpendiculum columnas exigere». homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit ad perpendiculum: dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. «nam mehercule – inquit – sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur»; Cicéron fat. 22 nam qui potest pelli alia ab alia, si grauitate feruntur ad perpendiculum corpora indiuidua rectis lineis, ut Epicuro placet?; Ausone parent. 7,7-8 haec non deliciis ignoscere prompta pudendis | ad perpendiculum seque suosque habuit.
Les défenses du camp des Romains à Alésia

C. Iulii Caesaris Commentarii ab. Aldo Manutio Paulli F. Aldi N. emendati. et scholiis illustrati. Venetiis, apud Aldum, 1575

Gall. 7,73,1-9 erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis, quae longius a castris progrediebantur. ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa ui facere conabantur. (2.) quare ad haec rursus opera addendum Caesar putauit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. (3.) huc illi stipites demissi et ab infimo reuincti, ne reuelli possent, ab ramis eminebant. (4.) quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intrauerant se ipsi acutissimis uallis induebant. hos cippos appellabant. (5.) ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio. (6.) huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor e terra eminerent; (7.) simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur; reliqua pars scrobis ad occultandas insidias uiminibus ac uirgultis integebatur. (8.) huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. id ex similitudine floris lilium appellabant. (9.) ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur, quos stimulos nominabant.

Les choix stylistiques

La mémorialisation: l’épilogue de la bataille contre les Nerviens

Gall. 2,27,1-5 horum aduentu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri, etiam qui uulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent, (2.) equites uero, ut turpitudinem fugae uirtute delerent, omnibus in locis pugnantes studio se legionariis militibus praeferrent. (3.) at hostes etiam in extrema spe salutis tantam uirtutem praestiterunt, ut cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, (4.) his deiectis et coaceruatis cadaueribus, qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent pilaque intercepta remitterent: (5.) ut non nequiquam tantae uirtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

2 pugnae β: pugnant quo α : pugnandi studio Metzger
Sujet, verbe et circonstances concomitantes
La campagne contre les Morins et les Ménapes

Gall. 3,28 eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum duxit. qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere instituerunt. (2.) nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse continentesque siluas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. (3.) ad quarum initium siluarum cum Caesar peruenisset castraque munire instituisset neque hostis interim uisus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus siluae euolauerunt et in nostros impetum fecerunt. (4.) nostri celeriter arma ceperunt eosque in siluas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

L’attaque à la ville d’Atuatuca

Gall. 6,36,1-2 Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitiones egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem seruaturum, quod longius eum progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur, (2.) simul eorum permotus uocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo nouem oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat.

L’anti-pathétique : la religion des Gaulois

Gall. 6,16,1-5 natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, (2.) atque ob eam causam, qui sunt adfecti grauioribus morbis quique in proeliis periculisque uersantur, aut pro uictimis homines immolant aut se immolaturos uouent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, (3.) quod pro uita hominis nisi hominis uita reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. (4.) alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta uiminibus membra uiuis hominibus complent; quibus succensis circumuenti flamma exanimantur homines. (5.) supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxii sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur. sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

Cicéron Font. 31 postremo his quicquam sanctum ac religiosum uideri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere uiolarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum?

Le style des elogia et l’après défaite de Vercingétorix

Gall. 7,90,1-8 his rebus confectis in Haeduos proficiscitur; ciuitatem recipit. (2.) eo legati ab Aruernis missi: quae imperaret, se facturos pollicentur. imperat magnum numerum obsidum. (3.) legiones in hiberna mittit. captiuorum circiter xx milia Haeduis Aruernisque reddit. (4.) T. Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet; huic M. Sempronium Rutilum attribuit. (5.) C. Fabium legatum et L. Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, ne quam a finitimis Bellouacis calamitatem accipiant. (6.) C. Antistium Reginum in Ambiuaretos, T. Sextium in Bituriges, C. Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. (7.) Q. Tullium Ciceronem et P. Sulpicium Cauilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat. ipse Bibracte hiemare constituit. (8.) †his litteris† cognitis Romae dierum xx supplicatio redditur.

8 his litteris cognitis α: huius anni rebus cognitis β
  • CIL I2 elogia n° 10 p. 192 Appius Claudius C. f. Caecus. censor, cos. bis, dict., interrex III, pr. II, aed. cur. II, q., tr. mil. III. complura oppida de Samnitibus cepit. Sabinorum et Tuscorum exercitum fudit. pacem fieri cum Pyrrho rege prohibuit. in censura uiam Appiam strauit et aquam in urbem adduxit. aedem Bellonae fecit.
  • Virgile Aen. 4,655-656 urbem praeclaram statui, mea moenia uidi, | ulta uirum poenas inimico a fratre recepi.

Cf. G. PASCUCCI, «Interpretazione linguistica e stilistica del Cesare autentico», ANRW I.3 (1973), 488-522.


OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (22 mars 2018). Le style des Commentarii de bello Gallico. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzck


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.