Les discours des Commentarii

Entre historiographie et éloquence: l’exemple de Thucydide

  • Cicéron 287 Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractauit genus. orationes autem, quas interposuit – multae enim sunt – , eas ego laudare soleo: imitari neque possim, si uelim, nec uelim fortasse, si possim.
  • Cicéron 30 Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, grauiter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. ipsae illae contiones ita multas habent obscuras abditasque sententias uix ut intellegantur; quod est in oratione ciuili uitium uel maxumum.

Les discours du De bello Gallico

Le livre 1 et l’oratio obliqua
Diviciacus

Gall. 1,31,3-5 locutus est pro his Diuiciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas: harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Aruernos. (4.) hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Aruernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. (5.) horum primo circiter milia xv Rhenum transisse; posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad centum et uiginti milium numerum. […] (12.) Ariouistum autem ut semel Gallorum copias proelio uicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad uoluntatem eius facta sit. (13.) hominem esse barbarum, iracundum, temerarium; non posse eius imperia diutius sustineri.

César et les Éduens

Gall. 1,33,1-5 his rebus cognitis Caesar Gallorum animos uerbis confirmauit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariouistum finem iniuriis facturum. (2.) hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in seruitute atque in dicione uidebat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariouistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. (3.) paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem uenire populo Romano periculosum uidebat, (4.) neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem Galliam occupauissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in prouinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a prouincia nostra Rhodanus diuideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. (5.) ipse autem Ariouistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non uideretur.

César et son armée

Gall. 1,40,2-6 et 8-9 Ariouistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? (3.) sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum. (4.) quodsi furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem uererentur? aut cur de sua uirtute aut de ipsius diligentia desperarent? (5.) factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus uidebatur. (6.) ex quo iudicari posset, quantum haberet in se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent, hos postea armatos ac uictores superassent.  […] (8.) si quos aduersum proelium et fuga Gallorum commoueret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariouistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam uirtute uicisse. (9.) cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.

Gall. 1,41,1-2 hac oratione habita mirum in modum conuersae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi iniecta est, (2.) princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmauit.

Arioviste

Gall. 1,44,1 et 9 Ariouistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis uirtutibus multa praedicauit: […] quod a se Haeduos amicos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his contentionibus, quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi Romani usos esse.

Le livre 7 et l’oratio recta: Critognatus

(1.) at ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die, qua auxilia suorum ex<s>pectauerant, consumpto omni frumento, inscii, quid in Haeduis gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. (2.) apud quos uariis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum uires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati uidetur propter eius singularem et nefariam crudelitatem .

Partitio

(3.) hic summo in Aruernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, « nihil — inquit — de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam seruitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos ciuium loco neque ad concilium adhibendos censeo. (4.) cum his mihi res sit, qui eruptionem probant

Refutatio
Enthymema 1

quorum in consilio omnium uestrum consensu pristinae residere uirtutis memoria uidetur,
(5). animi est ista mollitia, non uirtus, paulisper inopiam ferre non posse.
qui se ultro morti offerant, facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant.

Enthymema 2

(6.) atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si nullam praeterquam uitae nostrae iacturam fieri uiderem.
(7.) sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitauimus. (8.) quid enim hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaueribus proelio decertare cogentur ?
(9.) nolite hos uestro auxilio exspoliare, qui uestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate uestra aut animi inbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae seruituti addicere .

Enthymema 3

(10.) an, quod ad diem non uenerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis ?
quid ergo ? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis ?
(11.) si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praes<a>epto, his utimini testibus appropinquare eorum aduentum, cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere uersantur .

Exemplum

(12.) quid ergo mei consilii est ? facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt : qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus, qui aetate ad bellum inutiles uidebantur, uitam tolerauerunt neque se hostibus tradiderunt .

Confirmatio
Enthymema 4

(13.) cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem.
(14.) nam quid illi simile bello fuit ?
depopulata Gallia Cimbri magnaque inlata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petiverunt, iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. (15.) Romani uero quid petunt aliud aut quid uolunt, nisi inuidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello cognouerunt, horum in agris ciuitatibusque considere atque his aeternam iniungere seruitutem ? neque enim umquam alia condicione bella gesserunt.
(16.) quod si ea, quae in longinquis nationibus geruntur, ignoratis, respicite finitimam Galliam, quae in prouinciam redacta, iure et legibus commutatis, securibus subiecta perpetua premitur seruitute. »

Éléments bibliographiques

L. GRILLO, «Speeches in the Commentarii», in: L. Grillo – C. B. Krebs éds., The Cambridge Companion to the Writings of Julius Caesar, Cambridge 2018, 131-143.
R. UTARD, Le discours indirect chez les historiens latins : écriture ou oralité ? Histoire d'un style, Leuven–Paris 2004.

OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (29 mars 2018). Les discours des Commentarii. LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzcl


Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.