(29.5.) haec honorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatio uerae Veneris uehementer incendit animos, et inpatiens indignationis capite quassanti fremens altius sic secum disserit: (30.1.) “en rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur! (2.) nimirum communi nominis piamento uicariae uenerationis incertum sustinebo et imaginem meam circumferet puella moritura. (3.) frustra me pastor ille cuius iustitiam fidemque magnus comprobauit Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos honores usurpauerit: iam faxo <eam> huius etiam ipsius inlicitae formonsitatis paeniteat”. (4.) et uocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia et nihil prorsus boni facit. (5.) hunc, quanquam genuina licentia procacem, uerbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam ciuitatem et Psychen – hoc enim nomine puella nuncupabatur – coram ostendit, et tota illa perlata de formonsitatis aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione: (31.1.) “per ego te – inquit – maternae caritatis foedera deprecor per tuae sagittae dulcia uulnera per flammae istius mellitas uredines uindictam tuae parenti sed plenam tribue (2.) et in pulchritudinem contumacem seueriter uindica idque unum et pro omnibus unicum uolens effice: (3.) uirgo ista amore fraglantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul et incolumitatis ipsius Fortuna damnauit, tamque infimi ut per totum orbem non inueniat miseriae suae comparem”.
(4.) sic effata et osculis hiantibus filium diu ac pressule sauiata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis uibrantium fluctuum summo rore calcato ecce iam profundi maris sudo resedit uertice, (5.) et ipsum quod incipit uelle, set statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obsequium: (6.) adsunt Nerei filiae chorum canentes et Portunus caerulis barbis hispidus et grauis piscoso sinu Salacia et auriga paruulus delphini Palaemon; iam passim maria persultantes Tritonum cateruae (7.) hic concha sonaci leniter bucinat, ille serico tegmine flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus
Les modèles littéraires : l’épopée
Virgile Aen. 1,657-660
at Cytherea nouas artis, noua pectore uersat
consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem
incendat reginam atque ossibus implicet ignem.
Virgile Aen. 1,663-666
ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
« nate, meae uires, mea magna potentia, solus
nate patris summi qui tela Typhoëa temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
…
sed magno Aeneae mecum teneatur [sc. Dido] amore».
L’ekphrasis du cortège marin de Vénus
Apulée apol. 31,9 igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
Les modèles littéraires
Virgile Aen. 5,240-242
Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo,
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit.
Virgile Aen. 5,822-826
tum uariae comitum facies, immania cete,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;
laeua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo,
Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.
Les modèles artistiques
Pausanias 2,1,7-8 τὰ δὲ ἔνδον ἐφ’ ἡμῶν ἀνέθηκεν Ἡρώδης Ἀθηναῖος, ἵππους τέσσαρας ἐπιχρύσους πλὴν τῶν ὁπλῶν· ὁπλαὶ δέ σφισίν εἰσιν ἐλέφαντος. (8.) καὶ Τρίτωνες δύο παρὰ τοὺς ἵππους εἰσὶ χρυσοῖ, τὰ μετ’ ἰξὺν ἐλέφαντος καὶ οὗτοι· τῷ δὲ ἅρματι Ἀμφιτρίτη καὶ Ποσειδῶν ἐφεστήκασι, καὶ παῖς ὀρθός ἐστιν ἐπὶ δελφῖνος ὁ Παλαίμων· ἐλέφαντος δὲ καὶ χρυσοῦ καὶ οὗτοι πεποίηνται. τῷ βάθρῳ δὲ ἐφ’ οὗ τὸ ἅρμα μέση μὲν ἐπείργασται Θάλασσα ἀνέχουσα Ἀφροδίτην παῖδα, ἑκατέρωθεν δέ εἰσιν αἱ Νηρηίδες καλούμεναι.
Les mosaïques africaines
OpenEdition vous propose de citer ce billet de la manière suivante :
Alessandro Garcea (9 octobre 2018). La réaction de Vénus (met. 4,29,5-31). LL-HdT. Consulté le 7 septembre 2024 à l’adresse https://doi.org/10.58079/qzcs