Archives mensuelles : novembre 2017

Juvénal et les scholies aux satires: P. Ant. s.n. (VIᵉ s.)

BIBLIOGRAPHIE SÉLECTIVE
C.H. ROBERTS, «The Antinoë Fragment of Juvenal», Journal of Egyptian Archaeology 21 (1935), 199-209.
C.H. ROBERTS, «A Latin Parchment from Antinoë», Aegyptus 15 (1935), 297-302.
G. NOCCHI MACEDO, «Juvenal in Antinoë. Palaeographic and contextual
observations on P. Ant. s.n.», Proceedings
of the 27th International Congress of Papyrology Warsaw, Journal of Juristic Papyrology Suppl. 28, 167-183.

La mise à jour du « canon » des auteurs lus à l’école

herm. Celt. 37a-39d Dickey

37a
ἀπίουσιν πρωτόσχολοι
eunt priores
πρὸς διδάσκαλον·
ad magistrum;
ἀναγινώσκουσιν
legunt
ἀνάγνωσιν
lectionem
περὶ Ἰλιάδος,
de Iliade
ἄλλη περὶ Ὀδυσσείας
aliam de Odyssia.
b
λαμβάνουσι τόπον
accipiunt locum
(παραίνεσιν,
(suasoriam,
ἀμφιβήτησιν,
controuersiam,
ἱστορίαν,
historiam,
κωμῳδίαν,
comoediam,
c
διηγήματα,
narrationes,
ἁπάσην φιλοπονίαν
omnem industriam
ῥητορείας,
orationis,
προφάσεις
causas,
τοῦ Ἰλιακοῦ πολέμου,
Troici belli,
d
πρόθεσιν
materiam
τῆς ἀναγορεύσεως,
recitationis,
ἀνάδοσιν·
redictationes;
38a
πράξεις τοῦ Κικέρωνος,
actiones Tullianas,
Οὐεργίλιον,
Maronem,
<…>,
Persium,
φωτίδιον,
Lucanum,
<…>,
b
δύο μάχη,
duo bella,
<…>,
Terentium,
Sallustium,
τρεῖς κωμῳδίας,
tres comoedias,
<…>,
Theocritum,
c
Thycydidem,
Demosthenem,
Hippocratem,
Xenophontem,
καὶ τοὺς Κυνικούς).
et Cynicos).
39a
τότε ἐπανέρχεται
tunc reuertitur
ἔκαστος,
quisque,
ἐν τῷ ἰδιῳ τόπῳ
in suo loco
καθέζουσιν.
considunt.
b
ἔκαστος ἀναγιγνώσκει
quisque legit
ἀνάγνωσιν
lectionem
αὐτῷ δεδειγμένην·
sibi subtraditam;
c
ἄλλος γράφει,
alter scribit,
ἄλλος ἠθοποιεῖ
alter meditatur.
είς τάξιν ἀναγορεούσιν
in ordinem recitant
ἕκαστος
quisque
κατὰ τὴν δύναμιν·
pro posse;
d
εἴ τις καλῶς
si quis bene
ἀναγόρευσεν,
recitauit,
ἐπαινεῖται·
laudatur;
εἴ τις κακῶς,
si quis male,
δέρεται.
coercetur

L’histoire du texte de Térence à l’école

P.Vindob. inv. L 103 (Πª) et le texte de l’Andrienne

↓ III Andr. 513-521   IV Andr. 539-554 ↓
→ II Andr. 489-499  I Andr. 573-582 →

ll.8-9 interl. ΔΙΗΠΙΛΗΟΣ : δι’ ἐλλίψεως (cf. Donat. Andr. 496 et deest es: apta ἔλλειψις irascenti) ; διαπειληκώς (K. McNamee, Annotations in Greek and Latin Texts from Egypt, New Haven 2007 : 490 n° 2933.1 « “in a violently threatening manner”, explaining how the line should be delivered ») ; διηπ(ε)ιλη(κ)ώς (J. Soubiran, «Une glose grecque sur un papyrus de Térence. [P.Vindob. L 103]»,  Wiener Studien 104, 1991, 115-118)
La mise en page du ms. Paris, BNF, Latinus 7899 (IXe s. )

f. 18 recto: vv. 481-489

f. 19 recto: vv. 510-528

f. 21 recto: vv. 580b-587

R.M. Danese, «Revisione del PVindob L 103 (Terenzio)», Studi Classici e Orientali 39, 1989, 133‒157.

P.Oxy. xxiv 2401

→ frg. a verso : 635-668   frg. b recto : 924-951 [952-956]→
↓ frg. a recto : 602-634      frg. b verso : 957-979 ↓

L’exitus suppositicius de l’Andrienne

Donat Andr. 978 tu Daue abi domum] hi uersus usque ad illum gnatam tibi meam Philumenam uxorem [Andr. 999a] negantur Terentii esse adeo, ut in plurimis exemplaribus bonis non inferantur tu Daue abi domum.

Eugraphius Andr. 976 post hunc uersus secuntur continentes illam sententiam quemadmodum itum est ad Chremetem, quemadmodum exoratus Charino promiserit filiam. sed hos tollendos esse uersus persuadet qui sequitur

exitus (vv. 977-981)
Pamphilus memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apŭd Glycerium nunc est. tu, Daue, abĭ domum,
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? Dauos eo.
ne exspecteti’ dum exeant huc: intu’ despondebitur;
intu’ transigetur siquid est quod restet. Cantor plaudite!
exitus alter suppositicius (vv. 980a-1000a)
Pamphilus Charinus Chremes Davos
Pa. te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. Cha. ah,
perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur.
Chr. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
Cha. occidi, Daue. Da. mane. Cha. perii. Chr. id quamobrem non uolui eloquar:
non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . Cha. hem! Da tace.
Chr. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.
nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
detur. Pa. bene factum. Da. adi atque age homini gratias. Cha. salue, Chremes,
amicorum meorum omnium mihi †agissime.
quod mihi non minus est gaudio quam id <quod uolo>
quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto:
me repperisse ut habitus antehac fui tibi.
Chr. animum, Charine, quod ad cumque applicaueris
studium exinde ut erit tute existimaberis.
id ita esse facere coniecturam ex me licet:
alienus abs te tamen quis tu esses noueram.
Cha. ita res est. Chr. gnatam tibi meam Philumenam
uxorem et dotis sex talenta spondeo.
P.Oxy. 2401 (vv. 977 ss.)
pa                  memini adq·a.[eo longum est illum me exspectare dum exeat
ch                  .[..]o.[
ch                     [

La lecture des textes théâtraux à l’école

Quintilien inst. 1,11,1-14 dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut feminae uocis exilitate frangi uolo aut seniliter tremere. […] (4.) quod est igitur huius doctoris officium? in primis uitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint uerba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. […] (12.) debet etiam docere comoedus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes. (13.) idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, uerum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. (14.) et haec dum infirma aetas maiora non capiet.

BIBLIOGRAPHIE SÉLECTIVE
F.R. NOCCHI, Tecniche teatrali e formazione dell'oratore in Quintiliano, Berlin 2013, 182-200.
J. VELAZA, La historia del texto de Terencio en la Antigüedad, Barcelona 2007.
B. VICTOR, «The Transmission of Terence», in: M. FONTAINE - A.C. SCAFURO (éds.), The Oxford Handbook of Greek and Roman Comedy, Oxford 2014: 699-715.

Cicéron et l’écriture des textes en prose

Le travail préliminaire : adnotatio

Cicéron Att. 16,11,4 (Pouzzoles, 5 nourembre 44) : τὰ περὶ τοῦ καθήκοντος, quatenus Panaetius, absolui duobus. illius tres sunt; sed cum initio diuisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare uideantur, quo modo iudicandum sit, […] de duobus primis praeclare disserit, de tertio pollicetur se deinceps scripturum sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus <est>. ego autem et eius librum arcessiui et ad Athenodorum Caluum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto.

L’introduction du sigle K(aput)

P.Iand. V 90 (I a.C. – I p.C.) : Cicéron Verr. 2,2,3-4

5 quare · P. · Africanus · Carthagine · deleta · Siculoru]m · urbes · signIs[·] monumentIsque
pulcherrimIs · exornauit · / ut · quos · uictoria po]puli · R · maxime · laetari · arbitrabatur
apud · eos · monumenta · uictoriae · plurima con]locaret K · denique · ille · ipse
M · Marcellus · cuius · in Sicilia · uirtutem · host]e[s] 「misericordiam uictI · fidem ·
ceterI · SiculI · perspexerunt / · non solu/m · sociIs · in · eo · bello · consuluit · 「uerum · etiam ·
superatIs · hostibus · temperauit K · urbe]m[·]pulcherrumam · Syracusás · quae · cum · manú
munitissima · esset · tum · locI · natura · te]rr[a] · ac · mari · clauderetur · / cum [uI consi]lioque ·
cepisset · / non · solum · incolum]em · passus · est · esse · / sed · ita · reliquit · ornatam / ·
ut · esset · idem · monumentum · uictoria]e[· mansuetudinis · continentiae · / cum · homines ·
La méthode de travail de Pline l’Ancien

Pline le Jeune epist. 3,5,10-17 post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. (11) post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. […] (14) […] in secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). (15) in itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. […] (17) hac intentione tot ista uolumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus.

 

La pré-édition : distinctio et circulation restreinte

Cicéron fam. 16,22,1 (à Tiron, domaine de Tusculum, juillet 46) ego hic cesso, quia ipse nihil scribo; lego autem libentissime. tu istic, si quid librarii mea manu non intellegent, monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.

Cicéron de orat. 3,173 uersus enim ueteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putauerunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed uerborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse uoluerunt.

Cicéron Att. 16,2,6 (Pouzzoles, 11 juillet 44) de gloria misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur eclogae duae quas Saluius bonos auditores nactus in conuiuio dumtaxat legat. mihi ualde placent, mallem tibi.

Retour à l’auteur : la retractatio

Cicéron Att. 16,3,1 (Pompéi, 17 juillet 44) quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius, et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano conuiuis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.

Erreurs glissées dans l’édition définitive

Cicéron Att. 16,6,4 (Vibo, 25 juillet 44) nunc neglegentiam meam cognosce. de gloria librum ad te misi, et in eo prohoemium id quod est in Academico tertio. id euenit ob eam rem quod habeo uolumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in naui legerem Academicos, agnoui erratum meum. itaque statim nouum prohoemium exaraui et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis.

Cicéron Att. 13,44,3 (domaine de Tusculum, 28 juillet 45) Brutus mihi T. Ligari uerbis nuntiauit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum uideo ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Saluio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.

Cf. Cicéron Lig. 33 uidesne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt ueste mutata, non solum notos tibi uerum etiam probatos uiros.

cf. O. PECERE, «La composizione del testo in prosa», in: ID., Roma antica e il testo. Scritture d'autore e composizione letteraria, Roma–Bari 2010, 101-192.

Catulle et l’écriture des textes poétiques

Les épigones de la poésie traditionnelle

Catulle 14,8-11. 17-20
quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
[…]
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia; Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam uenena,
ac te his suppliciis remunerabor.

Catulle 22,1. 3-11. 15-17
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
[…]
longe plurimos facit uersus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata: chartae regiae, noui libri,
noui umbilici, lora rubra, membranae,
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
haec cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
[…]
neque idem umquam
aequest beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

Catulle 36,1. 18-20
annales Volusi, cacata charta
[…]
at uos interea uenite in ignem,
pleni ruris et inficetiarum
annales Volusi, cacata charta!

Catulle 95,1-3. 7-8
Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem
quam coeptast nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hortensius in uno
[…]
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

L’écriture de la poésie nouvelle: pugillares, codicilli, tabellae

Callimaque frg. 1,5-6 Pfeiffer
… ἔπος δ’ ἐπὶ τυτθὸν ἑλ[ίσσω
παῖς ἅτ⌋ε, τῶν δ’ ἐτέων ἡ δεκὰ⌊ς⌋ οὐκ ὀλίγη.

Catulle 1,1-2
cui dono lepidum nouum libellum
arido modo pumice expolitum?

Callimaque frg. 1,21-24 Pfeiffer
καὶ γὰρ ὅτ⌋ε πρ⌊ώ⌋τιστον ἐμοῖς ἐπὶ δέλτον ἔθηκα
γούνασι⌋ν, Ἀ[πό]λλων εἶπεν ὅ μοι Λύκιος·
“…….]…ἀοιδέ, τὸ μὲν θύος ὅττι πάχιστον
θρέψαι, τὴ]ν̣ Μοῦσαν δ’ ὠγαθὲ λεπταλέην”

Catulle 42
adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes, undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
5 pugillaria, si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quaeritis? illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
10 circumsistite eam, et reflagitate:
“moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!”
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse!
15 sed non est tamen hoc satis putandum.
quod, si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce:
“moecha putida, redde codicillos,
20 redde, putida moecha, codicillos!”
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutandast ratio modusque uobis,
siquid proficere amplius potestis:
“pudica et proba, redde codicillos!”.

Catulle 35,1-3
poetae tenero, meo sodali,
uelim Caecilio, papyre, dicas
Veronam ueniat.

Catulle 50,1-6
hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut conuenerat esse delicatos:
scribens uersiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque uinum.

Des dérives d’époque impériale

Suétone Nero 52 itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.

cf. O. PECERE, «La composizione del testo poetico», in: ID., Roma antica e il testo. Scritture d'autore e composizione letteraria, Roma–Bari 2010, 27-100.

 

 

Les premiers livres à Rome, entre mythe et réalité

Les premiers supports

Varron GRF 297 ap. Plin. nat. 13,68-70
nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas uitae constet, certe memoria. (69.) et hanc Alexandri Magni uictoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis uoluminibus, mox et priuata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora inuenimus apud Homerum, illo uero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, (70.) si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique uelifico nauigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.

Servius Aen. 11,554 liber dicitur interior corticis pars, quae ligno cohaeret. alibi [sc. ecl. 10,67] alta liber aret in ulmo. unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae uel membranae de libris arborum uolumina fiebant, id est conpaginabantur.

Ulpien dig. 32,52 pr. librorum appellatione continentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum.

Les livres de Numa

Varron GRF 297 ap. Plin. nat. 13,84-87
ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina [hist. 37 Peter² = 40 Chassignet = 35 Cornell], uetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnauit, situs fuisset. (85.) in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio <T>amphilo cos., ad quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi durauerint – quapropter in re tanta ipsius Heminae uerba ponam: (86.) «mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca euinctum candelis quoquouersus. in eo lapide insuper libros insitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae» – eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. (87.) hoc idem tradit Piso censorius [Calpurnius Piso Frugi hist. 11 Peter² = 13 Chassignet = 14 Cornell] primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus [hist. 3 Peter² = 7 Chassignet = 3 Cornell] tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum VII [VI D, sexto E : frg. 6,3 Mirsch], Antias [hist. 8 Peter² = 9b Chassignet = 9a Cornell] secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem [hist. 15 Peter² = 16 Chassignet = 58 Cornell] tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.

Valérius Antias hist. 7 Peter² = 9a Chassignet = 9b Cornell ap. Plut. Numa 22,6
οἱ δὲ περὶ Ἀντίαν ἱστοροῦσι δώδεκα μὲν εἶναι βίβλους ἱεροφαντικάς, δώδεκα δὲ ἄλλας Ἑλληνικὰς φιλοσόφους τὰς εἰς τὴν σορὸν συντεθείσας.

Tite-Live 40,29,3-14
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores {agri} altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. (4.) litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. (5.) eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. (6.) in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. (7.) septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. (8.) adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, uulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. (9.) primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: (10.) et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. (11.) lectis rerum summis cum animaduertisset pleraque dissoluendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: <id> integra sua gratia eum facturum. (12.) scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi seruarique non oportere. (13.) senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, domino soluendum esse. id scriba non accepit. (14.) libri in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

Plutarque Numa 22,2-5
ζηλωτὸν δὲ αὐτοῦ καὶ τῷ τάφῳ τὸν βίον ἐποίησαν οἵ τε σύμμαχοι καὶ φίλοι δῆμοι, συνελθόντες ἐπὶ τὰς ταφὰς ἅμα δημοσίαις ἐπιφοραῖς καὶ στεφάνοις, οἵ τε πατρίκιοι τὸ λέχος ἀράμενοι, καὶ συμπαρόντες οἱ τῶν θεῶν ἱερεῖς καὶ παραπέμποντες, ὁ δ’ ἄλλος ὅμιλος ἀναμεμιγμένων καὶ γυναικῶν καὶ παίδων οὐχ ὡς βασιλέως ταφαῖς γηραιοῦ παρόντες, ἀλλ’ ὥς τινα τῶν φιλτάτων ἕκαστος ἐν ἀκμῇ βίου ποθούμενον θάπτων, μετ’ οἰμωγῆς καὶ κλαυθμῶν ἑπόμενοι. (2.) πυρὶ μὲν οὖν οὐκ ἔδοσαν τὸν νεκρὸν αὐτοῦ κωλύσαντος, ὡς λέγεται, δύο δὲ ποιησάμενοι λιθίνας σοροὺς ὑπὸ τὸ Ἰάνοκλον ἔθηκαν, τὴν μὲν ἑτέραν ἔχουσαν τὸ σῶμα, τὴν δὲ ἑτέραν τὰς ἱερὰς βίβλους ἃς ἐγράψατο μὲν αὐτός, ὥσπερ οἱ τῶν Ἑλλήνων νομοθέται τοὺς κύρβεις, ἐκδιδάξας δὲ τοὺς ἱερεῖς ἔτι ζῶν τὰ γεγραμμένα καὶ πάντων ἕξιν τε καὶ γνώμην ἐνεργασάμενος αὐτοῖς, ἐκέλευσε συνταφῆναι μετὰ τοῦ σώματος, ὡς οὐ καλῶς ἐν ἀψύχοις γράμμασι φρουρουμένων τῶν ἀπορρήτων. (3.) ᾧ λογισμῷ φασι μηδὲ τοὺς Πυθαγορικοὺς εἰς γραφὴν κατατίθεσθαι τὰ συντάγματα, μνήμην δὲ καὶ παίδευσιν αὐτῶν ἄγραφον ἐμποιεῖν τοῖς ἀξίοις. καὶ τῆς γε περὶ τὰς ἀπόρους καὶ ἀρρήτους λεγομένας ἐν γεωμετρίᾳ μεθόδους πραγματείας πρός τινα τῶν ἀναξίων ἐκδοθείσης, ἔφασαν ἐπισημαίνειν τὸ δαιμόνιον μεγάλῳ τινὶ καὶ κοινῷ κακῷ τὴν γεγενημένην παρανομίαν καὶ ἀσέβειαν ἐπεξερχόμενον. (4.) ὥστε συγγνώμην ἔχειν πολλὴν τοῖς εἰς τὸ αὐτὸ Πυθαγόρᾳ Νομᾶν φιλοτιμουμένοις συνάγειν ἐπὶ τοσαύταις ὁμοιότησιν. οἱ δὲ περὶ Ἀντίαν ἱστοροῦσι δώδεκα μὲν εἶναι βίβλους ἱεροφαντικάς, δώδεκα δὲ ἄλλας Ἑλληνικὰς φιλοσόφους τὰς εἰς τὴν σορὸν συντεθείσας. τετρακοσίων δέ που διαγενομένων ἐτῶν ὕπατοι μὲν ἦσαν Πόπλιος Κορνήλιος καὶ Μάρκος Βαίβιος• ὄμβρων δὲ μεγάλων ἐπιπεσόντων καὶ χώματος περιρραγέντος ἐξέωσε τὰς σοροὺς τὸ ῥεῦμα• (5.) καὶ τῶν ἐπιθημάτων ἀποπεσόντων ἡ μὲν ἑτέρα κενὴ παντάπασιν ὤφθη καὶ μέρος οὐδὲν οὐδὲ λείψανον ἔχουσα τοῦ σώματος, ἐν δὲ τῇ ἑτέρᾳ τῶν γραμμάτων εὑρεθέντων ἀναγνῶναι μὲν αὐτὰ λέγεται Πετίλιος στρατηγῶν τότε, πρὸς δὲ τὴν σύγκλητον κομίσαι, μὴ δοκεῖν αὐτῷ θεμιτὸν εἶναι λέγων μηδὲ ὅσιον ἔκπυστα πολλοῖς τὰ γεγραμμένα γενέσθαι• διὸ καὶ κομισθείσας εἰς τὸ Κομίτιον τὰς βίβλους κατακαῆναι.

L’origine des annales

Servius Danielis Aen. 1,373 ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueuerat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros ueteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt.

Macrobe Sat. 3,2,17 (ad Aen. 1,373) pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant et quidem maximos quasi a pontificibus maximis factos.

Tite-Live 1,32,2 longe antiquissimum ratus [sc. Ancus Marcus] sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet.

ann. Pont. frg. 8 Chassignet = 5 Cornell ap. Cic. rep. 1,25 id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam

Nonis Iunis soli luna obstitit et nox [Ennius ann. 153 Skutsch].

atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum uidemus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, uirtus tamen in caelum dicitur sustulisse.

Caton orig. 4,1 Chassignet = frg. 80 Cornell ap. Gell. 2,28,6 non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.

ann. Pont. frg. 4 Chassignet = 2 Cornell ap. [Aur. Vict.] orig. 17,5 eiusdem [sc. Siluii] posteri omnes cognomento Siluii usque ad conditam Romam Albae regnauerunt, ut est scriptum annalium Pontificalium libro quarto.

ann. Pont. frg. 5 Chassignet = 3 Cornell ap. [Aur. Vict.] orig. 18,3 qui [sc. Aremulus Siluius] tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est annalium libro quarto et epitomarum Pisonis secundo.

Cicéron de orat. 2,52-53 erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus efferebatque [cf. Liv. elata : referebatque Lambinus, edd.] in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur. hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio – modo enim huc ista sunt importata – et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse breuitatem.

RÉFÉRENCES BIBLIOGRAPHIQUES
Pour tous les textes cités, cf. le commentaire de T.J. CORNELL, The Fragments of the Roman Historians, vol.3, Oxford 2013, ad loc.